monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XX. <<<     >>> XXII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT XXI.

1 IBID.---Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
2 [29. ] Hi per filias Iob significantur. Scriptura sacra modo cibus, modo potus.---Sorores filii ad convivium vocant: quia infirmis auditoribus sancti apostoli refectionis supernae gaudia praedicant, eorumque mentes, quia a veritatis pabulo ieiunas aspiciunt, divini eloquii epulis pascunt. [Vet. XXI.] Bene autem dicitur: Ut comederent et biberent cum eis. Scriptura enim sacra aliquando nobis est cibus, aliquando potus. Cibus est in locis obscurioribus, quia quasi exponendo frangitur, et mandendo glutitur. Potus vero est in locis apertioribus, quia ita sorbetur sicut invenitur. Cibum vidit propheta Scripturam sacram, qui exponendo frangeretur, cum diceret: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis [Thren. IV, 4]: id est, infirmi quique Scripturae sacrae valentiores sententias petierunt exponendo comminui; sed qui exponere debeat non valet inveniri. Potum vidit Scripturam sacram propheta, cum diceret: Omnes sitientes venite ad aquas [Isai. LV, 1]. Si potus aperta mandata non essent, per semetipsam Veritas non clamaret: Si quis sitit, veniat ad me et bibat [Ioan. VII, 37]. Quasi cibum et potum vidit propheta Iudaeae defuisse, cum diceret: Nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit [Isai. V, 12]. Paucorum quippe est fortia et occulta cognoscere; multorum vero, historiae aperta sentire. Et idcirco Iudaeae nobiles non siti, sed fame interiisse asserit; quia hi qui praeesse videbantur, dum totos se exteriori intelligentiae dederant, quod de intimis discutiendo manderent non habebant. Quia vero sublimioribus ab interno intellectu cadentibus, parvulorum intelligentia et in exterioribus exsiccatur, recte illic adiungitur: Multitudo eius siti exaruit. Ac si aperte diceret: dum vulgus vitae suae studium deserit, iam nec fluenta historiae exquirit. Et occulta sacri eloquii mandata et aperta se intellexisse testantur, qui reprobanti se iudici conquerentes dicunt: Manducavimus et bibimus coram te [Luc. XIII, 26]. Quod aperte exponendo subiungunt: Et in plateis nostris docuisti [Ibid.]. Quia ergo sacra eloquia in locis obscurioribus exponendo franguntur, in locis vero apertioribus ita, ut inventa fuerint, potantur, dicatur recte: Mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. Ac si aperte diceretur: infirmos quosque blanda ad se persuasione deducebant, quatenus eorum mentes, et magna per contemplationem disserentes pascerent, et parva per historiam tradentes nutrirent. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.16r bnf2061.6 csg206.47

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik