2 | [28. ] Iuxta mensuram intelligentiae pascendi auditores.---Si ignorantiae obscuritas sine dubitatione nox cordis est, intellectus non immerito dies vocatur. Unde et per Paulum dicitur: Alius iudicat diem inter diem, alius iudicat omnem diem . Ac si aperte dicat: Alius quaedam nonnullis intermissis intelligit, alius vero omnia intellectu possibilia ita ut sunt videnda cognoscit. Unusquisque ergo filius in die suo convivium exhibet, quia sanctus quisque praedicator iuxta mensuram illuminatae intelligentiae mentes audientium epulis veritatis pascit. In die suo Paulus fecerat convivium, cum dicebat: Beatiores erunt si sic permanserint secundum meum consilium . De die suo unumquemque admonebat cogitare, cum diceret: Unusquisque in suo sensu abundet . Sequitur: |