2 | [26. ] Christus humanitate caeteris similis, divinitate singularis.---Quod Redemptor noster Oriens dicitur, propheta testante perhibetur, qui ait: Et ecce vir Oriens nomen eius . Omnes ergo, qui in hoc Oriente fide consistunt, recte Orientales vocantur. Sed quia omnes homines tantummodo homines sunt, ipse autem Oriens Deus et homo, recte dicitur, Erat magnus inter omnes Orientales. Ac si aperte diceretur: Omnes, qui in fide Deo nascuntur, superat; quia non ut caeteros adoptio, sed natura illum divinitatis exaltat, qui etsi humanitate caeteris apparuit similis divinitate tamen mansit super omnia singularis. |