monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XVI. <<<     >>> XVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT XVII [Vet. XVIII].

1 IBID.---Ac familia multa nimis.
2 [25. ] Stulti mundi prius vocati quam sapientes.---Quid est, quod prius animalium multitudo describitur, et familia in extremo memoratur: nisi quod ad cognitionem fidei prius stulta mundi collecta sunt, ut post eius etiam astuta vocarentur, Paulo attestante, qui ait: Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes [I Cor. I, 27]? Ipsa namque sanctae Ecclesiae principia, litterarum perhibentur ignara, ut videlicet, cunctis in praedicatoribus suis Redemptor ostenderet quod ad vitam credentes populos non sermo, sed causa suaderet. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.15v csg206.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik