2 | [23. ] Boum nomine quid designetur. Quid nomine asinorum.---Iam superius dictum est, quod in quinquagenario numero, qui septem hebdomadibus ac monade addita impletur, requies designatur; denario autem numero summa perfectionis exprimitur. Quia vero fidelibus perfectio quietis promittitur, quasi quinquagenario decies ducto ad quingentesimum pervenitur. [Vet. XVI.] In Scriptura autem sacra boum nomine aliquando hebetudo fatuorum, aliquando bene operantium vita signatur. Quia enim bovis nomine stultorum vecordia figuratur, recte per Salomonem dicitur: Statimque eam sequitur quasi bos ductus ad victimam [Proverb. VII, 22]. Rursum quia boum nomine vita uniuscuiusque operantis exprimitur, legis praecepta testantur, quae per Moysen praecepit, dicens: Non alligabis os bovi trituranti . Quod aperte rursum dicitur: Dignus est operarius mercede sua . Asinorum quoque nomine aliquando stultorum pigritia, aliquando immoderata petulantium luxuria, aliquando gentilium simplicitas designatur. Stultorum pigritia asinorum appellatione figuratur, sicut per Moysen dicitur: Non arabis in bove simul et asino . Ac si diceret: Fatuos sapientibus in praedicatione non socies, ne per eum qui implere rem non valet, illi qui praevalet obsistas. Immoderata quoque petulantium luxuria asinorum appellatione exprimitur, ut propheta testatur, qui ait: Quorum carnes sunt ut carnes asinorum . Asinorum rursus nomine, simplicitas gentilitatis ostenditur. Unde Ierusalem tendens Dominus, asellum sedisse perhibetur . Quid est enim sedendo asinum Ierusalem venire, nisi gentilitatis simplicia corda possidendo, ea ad visionem pacis regendo et praesidendo perducere? Quod uno et facili testimonio ostenditur: quia et per boves Iudaeae operarii, et per asinum gentiles populi designantur, cum per prophetam dicitur: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui . Quis enim bos, nisi Iudaicus populus exstitit, cuius cervicem iugum legis attrivit? Et quis asinus, nisi gentilitas fuit, quam quilibet seductor reperit quasi brutum animal, et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit? Bos ergo possessorem, et asinus Domini praesepe cognovit, quia et Hebraicus populus Deum, quem colebat, sed ignorabat, reperit; et gentilitas legis pabulum, quod non habebat, accepit. Quod igitur superius nominatis ovibus et camelis dicitur, hoc inferius in bobus et asinis replicatur. |
3 | [24. ] Praedicatores Iudaeorum boves iugo legis pressi.---Habuit vero et ante Redemptoris adventum Iudaea boves, quia ad praedicandum misit operarios, quibus voce Veritatis dicitur: Vae vobis, hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum; et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo, quam vos . Quos grave iugum legis presserat, quia exteriora litterae mandata tolerabant. Quibus voce Veritatis dicitur: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde . Quod ergo in Evangelio bene laborantibus requies promittitur, hoc est quod hic iuga boum quingenta memorantur: quia qui Redemptoris dominio colla subiiciunt quo, nisi ad requiem, tendunt? [Vet. XVII.] Unde et asinae quingentae perhibentur; quia vocatae plebes gentilium, dum ad requiem pervenire desiderant, cuncta mandatorum onera libenter portant. Unde bene, quod hanc requiem populus gentilis appeteret, Iacob filios alloquens, prophetica hoc studuit voce signare, dicens: Isachar asinus fortis, accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, et supposuit humerum ad portandum . Inter terminos namque accubare, est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de his quae nunc in medio versantur quaerere, sed ultima desiderare. Fortisque asinus requiem ac terram optimam videt, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit. Quae ad portandum humerum supponit; quia conspecta superna requie, praeceptis etiam gravibus in operatione se subiicit, et quidquid intolerabile pusillanimitas asserit, hoc ei leve ac facile spes remunerationis ostendit. Quia ergo ad aeternam requiem pro electorum parte Iudaea gentilitasque colligitur, recte quingenta iuga boum, et quingentae asinae haberi perhibentur. Sequitur: |