2 | [21. ] Ovibus innocentes, camelis vitiosi gentiles adumbrati et Samaritani.---Quia fideles auditores ex varia conversatione collecti sunt, quod prius universaliter, memoratis filiabus, dicitur, hoc distincte postmodum appellatione animalium subinfertur. Quid enim in septem millibus ovium, nisi perfectam quorumdam innocentiam exprimit, quae ad perfectionem gratiae, ex legis pascuis venit? Quid vero in tribus millibus camelorum, nisi ad plenitudinem fidei veniens, torta gentilium vitiositas designatur? [Vet. XIV.] In Scriptura autem sacra aliquando cameli nomine ipse Dominus, aliquando autem populus gentilis exprimitur. Cameli enim nomine Dominus designatur, sicut ab eodem Domino Iudaeis adversantibus dicitur: Liquantes culicem, camelum glutientes . Culex enim susurrando vulnerat, camelus autem sponte se ad suscipienda onera inclinat. Liquaverunt ergo Iudaei culicem, quia seditiosum dimitti latronem petierunt; camelum vero glutierunt, quia eum qui ad suscipienda nostrae mortalitatis onera sponte descenderat exstinguere clamando conati sunt. Rursus cameli nomine gentilitas designatur. Unde et Rebecca ad Isaac veniens , dorso cameli deducitur; quia ad Christum ex gentilitate Ecclesia properans, in tortis vitiosisque vitae veteris conversationibus invenitur. Quae, Isaac viso, descendit; quia Domino cognito, vitia sua gentilitas deseruit, et ab elatione celsitudinis ima humilitatis petiit. Quae et verecundata pallio velatur, quia coram illo ex anteacta vita confunditur. Unde et per Apostolum eisdem gentibus dicitur: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Quia igitur per oves, Hebraeos a pascuis legis ad fidem venientes accipimus, nihil obstat ut per camelos, tortos moribus, atque onustos idolorum cultibus, gentilium populos sentiamus. Quia enim ex semetipsis sibi invenerunt deos quos colerent, quasi a semetipsis eis onus in dorso excreverat, quod portarent. |
3 | [Vet XV.] [ 22. ]Potest etiam per camelos, quia communia sunt animalia, Samaritanorum vita signari. Cameli namque ruminant, sed nequaquam ungulam findunt. Samaritani quoque quasi ruminant, quia ex parte legis verba recipiunt; et quasi ungulam non findunt, quia eam pro parte contemnunt. Qui et grave onus in dorso mentis tolerant, quia in omne, quod faciunt, sine spe aeternitatis elaborant. Fidem quippe resurrectionis nesciunt. Et quid esse gravius atque onustius potest, quam afflictionem saeculi praetereuntis perpeti, et nequaquam ad relevationem mentis gaudia remunerationis sperare? Sed quia in carne Dominus apparens, et Hebraeorum populos perfectionis gratia implevit, et Samaritanorum quosdam ad cognitionem fidei, mira opera ostendendo, perduxit; dicatur recte de umbra, quae veritatem exprimeret, quod et septem millia ovium, et camelorum tria millia possideret. Sequitur: |