monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XIII. <<<     >>> XV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT XIV [Rec. VI].

1 Vers. 2.---Natique sunt ei septem filii, et tres filiae.
2 [18. ] Septenarius numerus perfectus.---Quid in septenario numero nisi summa perfectionis accipitur? Ut enim humanae rationis causas de septenario numero taceamus, quae asserunt, quod idcirco perfectus sit, quia ex primo pari constat, et primo impari; ex primo qui dividi potest, et primo qui dividi non potest; certissime scimus quod septenarium numerum Scriptura sacra pro perfectione ponere consuevit [Genes. II, 3]. Unde et septimo die Dominum requievisse ab operibus asserit. Hinc est etiam quod septimus dies in requiem hominibus, id est, in sabbatum datus est. Hinc est quod iubileus annus, in quo plenaria requies exprimitur, septem hebdomadibus consummatur, qui monade [Hic variant Mss., aliis monadi addita, aliis pluribus monade addito, praeferentibus. Ex his sunt Corb., Germ., Utic. Ibidem in Utic. et Ed. legitur, nostrae adun. summa. Redundat summa depravatque sensum. Gregorius quippe vocat monadem adunationem illam qua in mundi fine congregandi sunt electi, ut ex sequentibus patebit.] addita nostrae adunationis impletur.
3 [Vet. XII.] [ 19. ] Filii Iob apostolos signant.---Nati sunt ergo ei septem filii. Ad praedicandum scilicet viriliter incedentes apostoli. Qui dum perfectionis praecepta peragunt, quasi superioris sexus fortitudinem in conversatione tenuerunt. Hinc est enim, quod perfectione septiformis gratiae Spiritus implendi duodecim sunt electi. A septenario quippe numero in duodenarium surgitur. Nam septenarius suis in se partibus multiplicatus, ad duodenarium tenditur. Sive enim quatuor per tria, sive per quatuor tria ducantur, septem in duodecim vertuntur [Rem., Vindoc., Ebroic. vertunt.]. Unde sancti apostoli, quia sanctam Trinitatem in quatuor partibus mundi praedicare mittebantur, duodecim sunt electi; ut etiam numero perfectionem ostenderent, quam vita et voce praedicarent.
4 [20. ] Filiae fidelium plebes. Fidelium tres ordines.---Natae sunt et tres filiae. Quid in filiabus, nisi infirmiores fidelium plebes accipimus, [In solis vulgatis post accipimus, adiicitur: fidem Sanctae Trinit. tenentes, quod glossema reiiciendum censuimus.] quae etsi ad perfectionem operis nequaquam forti virtute permanent, fidem tamen Trinitatis cognitam constanter tenent? In septem ergo filiis ordo praedicantium, in tribus vero filiabus multitudo significatur auditorum. Possunt etiam per tres filias tres ordines fidelium designari. Post filios quippe filiae nominantur, quia post apostolorum conspectam fortitudinem, tres distinctiones fidelium in Ecclesiae conversatione secutae sunt: pastorum videlicet, et continentium, atque coniugatorum. [Vet. XIII.] Unde et Ezechiel propheta tres liberatos viros audisse se asserit, Noe scilicet, et Danielem, et Iob [Ezechiel XIV]. Quid enim per Noe, qui arcam in undis rexit, nisi praepositorum ordo signatur; qui dum ad formam vitae populis praesunt, sanctam Ecclesiam in tentationum fluctibus regunt? Quid per Danielem, cuius mira abstinentia scribitur, nisi continentium vita figuratur; qui dum cuncta, quae mundi sunt, deserunt, despectae Babyloniae alta mente dominantur? Quid per Iob, nisi bonorum coniugum vita signatur; qui de rebus mundi, quas possident, dum pia opera faciunt, quasi per terrae viam ad coelestem patriam tendunt? Quia igitur post sanctos apostolos tres istae fidelium distinctiones secutae sunt, recte post filios, tres filiae natae memorantur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.13v csg206.39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik