monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, X. <<<     >>> XII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT XI. [Vet. IX].

1 VERS. 1.---Vir erat in terra Hus, nomine Iob.
2 [15. ] SENSUS ALLEGOR.--- Christus Iob nomine designatus.---Haec per historiam facta credimus, sed per allegoriam iam qualiter sint impleta, videamus. Iob namque, ut diximus, interpretatur dolens: Hus vero consiliator. Quem ergo alium beatus Iob suo nomine exprimit, nisi eum de quo propheta loquitur dicens: dolores nostros [A Mss. Corb. et nonnullis abest ipse, quod in Germ. additum secundis curis.] ipse portavit [Isai. LIII, 4]? Qui Hus terram inhabitat, quia in corda populi consiliatoris regnat. Paulus quippe ait Christum Dei virtutum, et Dei sapientiam. [I Cor. I, 24]. Atque haec ipsa Sapientia per Salomonem dicit: Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus [Proverb. VIII, 12]. Hus ergo terram inhabitat Iob, quia Sapientia, quae pro nobis passionis dolorem sustinuit, corda vitae consiliis dedita sibimet habitationem fecit.
Gregorius Magnus HOME

bke20.13v csg206.37

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik