monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, VII. <<<     >>> IX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT VIII [Vet. V, Rec. IV].

1 VERS. 5.---Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob, et sanctificabat illos, surgensque diluculo offerebat holocausta per singulos.
2 [10. ] Nulla pene convivia sine culpa, propter voluptatem et loquacitatem.---Cum dicitur, mittebat et sanctificabat illos, aperte demonstratur quid districtionis erga illos praesens ageret, quibus absens sollicitudine non deesset. Sed hoc nobis est solerter intuendum quod, peractis diebus convivii, purgatio [Plurimi Mss., pro singulis.] per singulos adhibetur holocausti. Vir quippe sanctus noverat quia celebrari convivia sine culpa vix possent. Noverat quia magna purgatione sacrificiorum diluendae sunt epulae conviviorum; et quidquid in semetipsis filii convivantes inquinaverant, pater sacrificium immolando tergebat. Nonnulla quippe sunt vitia quae a conviviis aut separari vix possunt, aut certe nequaquam possunt. [Deest pene in Compend., Ebroic. et aliis.] Pene semper enim epulas comitatur voluptas. Nam dum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur. Unde scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere [Exod. XXXII, 6].
3 [11. ]Pene semper epulas loquacitas sequitur; cumque venter reficitur, lingua diffrenatur. Unde recte dives apud inferos aquam appetere describitur, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, [Mss., ut intinguat extremum digiti sui in aqua.] ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma [Luc. XVI, 24]. Prius epulatus quotidie splendide dicitur; et post aquam petere in lingua memoratur. Quia enim, ut diximus, inter epulas valde diffluere loquacitas solet, ex poena indicat culpam, cum eum, quem epulatum quotidie splendide Veritas dixerat, in lingua plus ardere perhibebat. Hi qui chordarum harmoniam temperant, tanta hanc arte dispensant, ut plerumque, cum una tangitur, longe alia ac multis interiacentibus posita chorda quatiatur: cumque ista sonitum reddit, illa, quae in eodem cantu temperata est, aliis impercussis, tremit. Sic ergo in Scriptura sacra plerumque de virtutibus, sic de vitiis agitur; ut dum loquendo aliud insinuat, tacendo aliud innotescat. [Vet. VI.] Nihil enim contra divitem de loquacitate memoratur; sed dum poena in lingua dicitur, quae in convivio inter alias gravior fuerit culpa monstratur.
4 [12. ] Iob octavo die sacrificium offerens, mysterium resurrectionis colit.---Cum vero septem fratres per dies singulos convivia facere describuntur, et peractis diebus convivii, Iob septem sacrificia offerre perhibetur; aperte historia indicat quod beatus Iob octavo die sacrificium offerens mysterium resurrectionis colat. Dies namque qui nunc Dominicus dicitur, a morte Redemptoris est tertius, sed in ordine conditionis octavus, qui et primus in conditione est. Sed quia revolutus septimum sequitur, octavus recte numeratur. Quia ergo octavo die offerre septem sacrificia dicitur, plenus septiformis gratiae Spiritu pro spe resurrectionis Domino deservisse perhibetur. Unde et psalmus pro octava praescribitur, in quo gaudium de resurrectione nuntiatur [Vet. VII]. Sed quia beati Iob filii tanta fuerant disciplina bonae institutionis accincti, ut neque per facta in conviviis, neque per verba delinquerent, aperte monstratur, cum subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.12v csg206.35

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik