monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, IV. <<<     >>> VI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT V [Vet. IV].

1 VERS. 3.---Et fuit possessio eius septem millia ovium, et tria millia camelorum; quingenta quoque iuga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis.
2 [6. ] Opes sine amore possedit.---Scimus, quia ad maiorem dolorem mentem commovent damna maiora. Ut igitur ostendatur, quantae virtutis exstitit, multum fuisse dicitur, quod patienter amisit. Nunquam quippe sine dolore amittitur, nisi quod sine amore possidetur. Itaque dum substantia magna describitur, et tamen paulo post patienter amissa perhibetur; quam sine dolore perdidit, constat quia sine amore possedit. Notandum quoque est, quod prius cordis divitiae, et post, opes corporis describuntur. Solet enim rerum abundantia tanto magis a divino timore mentem solvere, quanto magis hanc exigit diversa cogitare. Nam dum per multa spargitur, stare in intimis fixa prohibetur. Quod per semetipsam Veritas, cum parabolam seminantis exponeret, indicavit dicens: Qui seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum, suffocat verbum, et sine fructu efficitur [Matth. XIII, 22] [Luc. VIII, 7, 8] [Marc. IV, 7]. Ecce beatus Iob et multa possidere dicitur, et paulo post divinis sacrificiis instanter deservire perhibetur.
3 [7. ] Cuncta iam corde reliquerat.---Consideremus ergo cuius sanctitatis iste vir fuerit, qui ad tam sedula Dei obsequia, et sic occupatus vacavit. Necdum praecepti virtus emicuerat, quae omnia relinqui praeciperet; sed tamen beatus Iob eiusdem iam praeceptionis vim corde servabat; quia nimirum substantiam suam mente reliquerat, quam sine delectatione possidebat.
Gregorius Magnus HOME

bke20.12r csg206.33

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik