monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, II. <<<     >>> IV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT III.

1 IBID.---Timens Deum, et recedens a malo.
2 [3. ] Deum timere quid sit. Bona malis admista reprobantur.---Deum timere est nulla, quae facienda sunt bona praeterire. Unde per Salomonem dicitur: Qui Deum timet, nihil negligit [Eccle. VII, 19]. Sed quia nonnulli sic bona quaedam faciunt, ut tamen a quibusdam malis minime suspendantur, bene postquam timens Deum dicitur, recedens quoque a malo perhibetur. Scriptum quippe est: Declina a malo, et fac bonum [Psal. XXXVI, 27]. Neque enim bona Deo accepta sunt, quae ante eius oculos malorum admistione maculantur. Hinc namque per Salomonem dicitur: Qui in uno offenderit, multa bona perdet [Eccle. IX, 18]. Hinc [Unus ex Remig., hinc Iacobus apostolus] Iacobus attestatur dicens: Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus [Iac. II, 10]. Hinc Paulus ait: Modicum fermentum totam massam corrumpit [I Cor. V, 6]. [Vet. III.] Beatus igitur Iob, ut ostendatur quam mundus in bonis exstitit, solerter indicatur quam alienus a malis fuit.
3 [4. ] Cur virtutes Iob ab exordio describantur.---Mos vero esse narrantium solet, ut cum palaestrae certamen insinuant, prius luctantium membra describant quam latum validumque sit pectus, quam sanum, quam pleni tumeant lacerti, quam subterpositus venter nec mole gravet, nec extenuatione debilitet; ut cum prius aptos certamini artus ostenderint, tunc demum magnae fortitudinis ictus narrent. Quia ergo athleta noster contra diabolum fuerat certaturus, quasi ante arenae spectaculum, sacrae scriptor historiae in athleta hoc spiritales virtutes enumerans, mentis membra describit, dicens: Erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, ut, dum membrorum positio magna cognoscitur, ex hac ipsa iam forti positione subsequens etiam victoria praenoscatur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.11v csg206.32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik