monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, I. <<<     >>> III.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT II.

1 IBID.---Simplex, et rectus.
2 [2. ] Iob simplicitas et rectitudo. Utraque necessaria.---Nonnulli namque ita sunt simplices, ut rectum quid sit ignorent. Sed eo verae simplicitatis innocentiam deserunt, quo ad virtutem rectitudinis non assurgunt; quia dum cauti esse per rectitudinem nesciunt, nequaquam innocentes persistere per simplicitatem possunt. Hinc est quod Paulus discipulos admonet dicens: Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo [Rom. XVI, 19]. Hinc rursum dicit: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote [I Cor. XIV, 20]. Hinc per semetipsam Veritas discipulis praecipit, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae [Matth, X. 16]. Utraque enim necessario in admonitione coniunxit; ut et simplicitatem columbae astutia serpentis instrueret, et rursum serpentis astutiam columbae simplicitas temperaret. Hinc est quod sanctus Spiritus praesentiam suam hominibus, non in columba solummodo, sed etiam in igne patefecit [Matth. III, 11, 16]. Per columbam quippe simplicitas, per ignem vero zelus indicatur. In columba igitur, et in igne ostenditur [Act. II, 3]: quia quicunque illo pleni sunt, sic mansuetudini simplicitatis inserviunt, ut contra culpas delinquentium etiam zelo rectitudinis accendantur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.11v csg206.31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik