1 | VERS. 1.---Vir erat in terra Hus, nomine Iob. [HISTORICUS SENSUS.] 1. Iob inter malos bonus dicitur, quod summa laus est.---Idcirco sanctus vir ubi habitaverit dicitur, ut eius meritum virtutis exprimatur. Hus namque quis nesciat quod sit terra gentilium? Gentilitas autem eo obligata vitiis exstitit, quo cognitionem sui conditoris ignoravit. Dicatur itaque ubi habitaverit, ut hoc eius laudibus proficiat, quod bonus inter malos fuit. Neque enim valde laudabile est bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. Sicut enim gravioris culpae est, inter bonos bonum non esse; ita immensi est praeconii, bonum etiam inter malos exstitisse. Hinc est quod isdem beatus Iob sibimet attestatur, dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum . Hinc Petrus magnis Loth laudibus extulit, quod bonum inter reprobos invenit, dicens: Et iustum Loth oppressum a nefandorum iniusta conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu iustus erat, habitans apud eos, qui de die in diem animam iusti iniquis operibus cruciabant . Qui nimirum cruciari non posset, nisi prava propinquorum opera et audiret, et cerneret. Et tamen aspectu et auditu iustus dicitur, quia iniquorum vita, non delectando iusti aures atque oculos, sed feriendo tangebat. Hinc Paulus discipulis dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo . Hinc angelo Pergami ecclesiae dicitur: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae; et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam . Hinc sancta Ecclesia sponsi voce laudatur, cum ei in amoris Cantico dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias . Bene ergo beatus Iob, memorata terra gentili, inter iniquos vixisse describitur; ut, iuxta sponsi praeconium, inter spinas lilium crevisse monstretur. Unde recte mox subditur: |