monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, B, VI . <<<     >>> VIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0B, CAPUT VII.

1 [16. ] Nominibus suis Iob Christum, amici eius haereticos significant.---Nam quia beatus Iob venturi Redemptoris speciem teneat, etiam nomine demonstrat. Iob quippe interpretatur dolens. Quo nimirum dolore, vel Mediatoris passio, vel sanctae Ecclesiae labor exprimitur, quae multiplici praesentis vitae fatigatione cruciatur. Amici quoque eius ex vocabulo nominis meritum suae indicant actionis. Nam Eliphaz Latina lingua dicitur Domini contemptus. Et quid aliud haeretici faciunt, nisi quod, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt? [Rhem., Remig., Colb., Baldac. Corb., Baldach,] Baldad interpretatur vetustas sola. Bene autem omnes haeretici in his quae de Deo loquuntur, dum non intentione recta, sed appetitione temporalis gloriae videri praedicatores appetunt, vetustas sola nominantur. Ad loquendum quippe non zelo novi hominis, sed vitae veteris pravitate concitantur. Sophar quoque Latino sermone dicitur dissipatio speculae, [Unus Rhem., unus Remig. et Reg., vel speculam. 2 Vindoc. utramque lectionem exhibet.] vel speculationem dissipans. Mentes namque fidelium ad contemplanda superna se erigunt; sed dum haereticorum verba pervertere recta contemplantes appetunt, speculam dissipare conantur. [Vet. XIII.] In tribus itaque amicorum Iob nominibus, tres haereticarum mentium perditionis casus exprimuntur. Nisi enim Deum contemnerent, nequaquam de illo perversa sentirent; et nisi [Ita Mss. Bellov., Compend., Corb., Ebroic. 1, Remig. 1, Rhem., German. Proxime accedit Colbert., in quo mendose, vetustatis contraherent. In uno Reg.: Vetustatis vitium contraherent; in alt., sicut in Ed. Barthol.: Vetustates contraherent. Utic. utramque lect. praefert, vetustatis cor traherent, et vetustates contraherent. In Ed. Basil. 1514, et aliis seq., nisi vet. prava verba elate loquendo contraherent.] vetustatis cor traherent, in novae vitae intelligentia non errarent; [Mss. pene omnes sic legendum docent. Vulgati antiquiores consentiunt. Gilot. vero et seq. habent: Et nisi in se . . . destr . . . . superna iustitia . . . reprobaret.] et nisi speculationem bonorum destruerent, nequaquam eos superna iudicia tam districto examine pro verborum suorum culpa reprobarent. Contemnendo igitur Deum, in vetustate se retinent: sed in vetustate retinendo, pravis suis sermonibus speculationi rectorum nocent.
Gregorius Magnus HOME

bke20.10r csg206.26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik