monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30 > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, B, II . <<<     >>> IV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0B, CAPUT III [Vet. V].

1 [7. ] Virtutes Iob recensentur.---Sed subtilius perscrutandum est cur tot flagella pertulit, qui tantam virtutum custodiam sine reprehensione servavit. Humilitatem quippe habuit, quia et ipse testatur: Si contempsi iudicium subire cum servo meo, et ancilla mea, [Ebroic. Mss., Cum decertarent. Vox Hebr. significat litigare.] cum disceptarent adversum me [Iob. XXXI, 13]. Hospitalitatem exhibuit, sicut ipse perhibet, dicens: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit [Iob. XXXI, 32]. Disciplinae vigorem tenuit, sicut ipse indicat dicens: Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo [Iob. XXIX, 9]. Mansuetudinem in vigore custodivit, sicut ipse fatetur, dicens: Cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator [Ibid., 25]. Eleemosynarum largitatem amplexus est, sicut ipse insinuat dicens: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea [Iob. XXXI, 17]. Cum igitur omnia virtutum mandata perficeret, unum ei deerat, ut etiam flagellatus agere gratias sciret. Notum erat quia servire Deo inter dona noverat: sed dignum fuerat ut districtio severitatis inquireret utrum devotus Deo et inter flagella permaneret. Poena quippe interrogat, si quietus quis veraciter amat. Quem hostis quidem ut deficeret petiit, sed ut proficeret accepit. Fieri Dominus benigne permisit quod diabolus inique postulavit. Nam cum idcirco illum expetisset hostis ut consumeret, tentando egit ut eius merita augeret. Scriptum quippe est: In omnibus his non peccavit Iob labiis suis [Iob. I, 22]. Et quidem quaedam verba responsionum illius imperitis lectoribus aspera resonant, quia sanctorum dicta pie intelligere, sicut dicuntur, ignorant; et quia animum dolentis et iusti in semetipsis assumere nesciunt, ideo doloris verba bene interpretari non possunt. Mentem quippe patientis bene pensare novit condescensio passionis.
2 [8. ] Ab imperitorum criminationibus Dei iudicio absolvitur.---Credunt ergo beatum Iob in suis sermonibus deliquisse, minus caute intuentes, quia si beati Iob responsa redarguunt, falsam etiam de eo Domini sententiam fuisse testantur. Diabolo namque a Domino dicitur: Considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis super terram: vir simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo [Vers. 8]? Cui a diabolo mox respondetur: Nunquid gratis Iob colit Deum? Nonne tu vallasti eum cunctamque [Editi cum Vulgata, Cunctamque substantiam, Mss. vero, familiam.] familiam eius? Sed mitte manum tuam, et tange eum, si non in faciem benedixerit tibi [Vers. 10]. Hostis itaque in beato Iob vires suas exercuit, sed tamen certamen contra Deum assumpsit. Inter Deum itaque et diabolum beatus Iob in medio materia certaminis fuit. [Vet. VI]. Quisquis ergo sanctum virum inter flagella positum, dictis suis peccasse asserit, quid aliud, quam Deum, qui pro illo proposuerat, perdidisse reprehendit? Ipse quippe in se tentati causam suscipere voluit, qui eum et ante flagella praetulit, et praeferens tentari per flagella permisit. Si ergo excessisse Iob dicitur, laudator illius succubuisse perhibetur, quamvis eum nullatenus deliquisse etiam dona testantur. Quis enim nesciat quod culpis non praemia, sed poenae debeantur? Qui ergo duplicia recipere quae amiserat meruit, ex remuneratione edocuit quia nequaquam vitium sed virtus fuit omne quod dixit. Assertioni quoque huic adhuc adiungitur, quod ipse pro amicis delinquentibus intercedit. In gravibus namque peccatis quis positus [Causa 3, q. 7, c. In gravibus], dum suis premitur, aliena non diluit. Mundus ergo ostenditur esse de se, qui emundationem potuit obtinere pro aliis. Si vero hoc quibusdam displicet, quod bona sua ipse narravit, sciendum est quia inter tot rerum damna, inter tot corporis vulnera, inter tot pignorum funera, amicis ad consolationem venientibus, et ad increpationem prorumpentibus, de vita sua desperare cogebatur; et quem tot detrimenta afflixerant, contumeliosa insuper increpantium verba feriebant. [Additur in Ms. Carnut., amicorum qui ad eum veniebant, quod forte irrepsit ex margine.] Hi namque, qui ad consolandum venerant, dum quasi eius iniustitiae exprobrabant, desperare eum de semetipso funditus compellebant. Quod ergo bona sua ad mentem revocat, non se per iactantiam elevat; sed quasi collapsum inter verba et vulnera ad spem animum reformat. Gravi enim [In Vulgatis, desper. stimulo, pro telo quod habent Mss. pene omnes.] desperationis telo mens percutitur, [Colbert., cum superne tribulat. prem. 2 Vindoc., cum pro bonis malorum retributionibus premitur.] cum supernae irae tribulationibus premitur, et foris linguarum opprobriis urgetur. Beatus igitur Iob tot dolorum iaculatione confossus, dum labefactari per opprobria timuit, ad statum se fiduciae ex anteacta vita confirmando revocavit. Nequaquam ergo [Sic Mss. Editi vero, in iactantiae.] in arrogantiae vitium cecidit, quia contra internum desperationis impulsum, per exteriora praeconiorum suorum verba pugnavit; ut dum bona quae fecerat diceret, nequaquam de bono [Ita Barthol. cum Mss. In Vatic. et Guss., quod praescierat. Vet. Ed. Paris. et Basil. cum Gilot. habent utramque lect.] quod quaesierat desperaret.
Gregorius Magnus HOME

bke20.7v csg206.16

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, B, II . <<<     >>> IV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30 > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik