monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, A, IV. <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0A, CAPUT V.

1 Gregorius aegritudine laborans opus sequens perfecit. Artem loquendi neglexit. Quibus utatur Scripturae versionibus.---Quam videlicet expositionem recensendam tuae beatitudini, non quia velut dignam debui, sed quia te petente memini promisisse, transmisi. In qua quidquid tua sanctitas tepidum incultumque repererit, tanto mihi celerrime indulgeat, quanto hoc me aegrum dicere non ignorat. Nam dum molestia corpus atteritur, [Editi, afflicta. Elegantius Mss. Reg., Corb., S. Alb., 1 Vindoc., affecta. 2 Vindoc. habet utramque lect.] affecta mente etiam dicendi studia languescunt. Multa quippe annorum iam curricula devolvuntur, quod crebris viscerum doloribus crucior, horis momentisque omnibus fracta stomachi virtute lassesco, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelo. Interque haec dum sollicitus penso quia, Scriptura teste, Omnis filius qui a Deo recipitur, flagellatur [Hebr. XII, 6], quo malis praesentibus durius deprimor, eo [Sic Mss., nisi quod in Reg. et Colbert. legitur: de aeterna certus consolatione. Editi, de aeternis.] de aeterna certius praesumptione respiro. Et fortasse hoc divinae providentiae consilium fuit, ut percussum Iob percussus exponerem, et flagellati mentem melius per flagella sentirem. [Vet. et Rec. V.] Sed tamen recte considerantibus liquet, quia adversitate non modica laboris mei studiis in hoc molestia corporalis obsistit, quod carnis virtus cum locutionis ministerium exhibere vix sufficit, mens digne non potest intimare quod sentit. Quid namque est officium corporis, nisi organum cordis? Et quamlibet peritus sit cantandi artifex, explere artem non valet, nisi ad hanc sibi et ministeria exteriora concordent: quia nimirum canticum, quod docta manus imperat, quassata organa proprie non resultant; nec artem flatus exprimit, si scissa rimis fistula stridet. Quanto itaque gravius expositionis meae qualitas premitur, in qua dicendi gratiam sic fractura organi dissipat, ut hanc peritiae ars nulla componat? Quaeso autem ut huius operis dicta percurrens, in his verborum folia non requiras, quia per sacra eloquia ab eorum tractatoribus infructuosae loquacitatis levitas studiose compescitur, dum in templo Dei nemus plantari prohibetur [Deut. XVI, 21]. Et cuncti procul dubio scimus, quia quoties in foliis male laetae segetis culmi proficiunt, minori plenitudine spicarum grana turgescunt. Unde et ipsam loquendi artem, quam magisteria disciplinae exterioris insinuant, servare despexi. Nam sicut huius quoque epistolae tenor enuntiat, [Legendum non Iotacismi monet illustriss. Huetius (Lib. de opt. gen. interp., cap. 42), cuius coniecturae nulli Mss. favent. Metacismus a μετάκειμαι derivari potest, et Latine dici transpositio.] non metacismi collisionem fugio, non barbarismi confusionem devito, situs motusque et praepositionum casus servare contemno, quia indignum [Dist. 38, c. Indignum] vehementer existimo, ut verba coelestis oraculi restringam sub regulis Donati. Neque enim haec ab ulus interpretibus, in Scripturae sacrae auctoritate servata sunt. Ex qua nimirum quia nostra expositio oritur, dignum profecto est ut quasi edita soboles speciem suae matris imitetur. Novam vero translationem dissero; sed cum probationis causa exigit, nunc novam, nunc veterem per testimonia assumo; ut quia sedes apostolica, cui Deo auctore praesideo, utraque utitur, mei quoque labor studii ex utraque fulciatur.
Gregorius Magnus HOME

bke20.5v csg206.8 tbl31031.1v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik