1 | Aliquando litterali sensui inhaerendum.---Aliquando autem qui verba accipere historiae iuxta litteram negligit, oblatum sibi veritatis lumen abscondit; cumque laboriose invenire in eis aliud intrinsecus appetit, hoc quod foris sine difficultate assequi poterat, amittit. Sanctus namque vir dicit: Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci; si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea; si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est . Quae videlicet si ad allegoriae sensum violenter inflectimus, cuncta eius misericordiae facta vacuamus. Divinus etenim sermo sicut mysteriis prudentes exercet, sic plerumque superficie simplices refovet. Habet in publico unde parvulos nutriat, servat in secreto unde mentes sublimium in admiratione suspendat. Quasi quidam quippe est fluvius, ut ita dixerim, planus et altus, in quo et agnus ambulet, et elephas natet. Ut ergo uniuscuiusque loci opportunitas postulat, ita se per studium expositionis ordo immutat; quatenus tanto verius sensum divinae locutionis inveniat, quanto ut res quaeque exegerit, per causarum species alternat. |