monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, A, II. <<<     >>> IV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0A, CAPUT III.

1 Quo ordine singulos sensus explicet. Allegorico interdum necessario inhaerendum.---Sciendum vero est, quod quaedam historica expositione transcurrimus, et per allegoriam quaedam typica investigatione perscrutamur; quaedam per sola allegoricae moralitatis instrumenta discutimus; nonnulla autem per cuncta simul sollicitius exquirentes, tripliciter indagamus. Nam primum quidem fundamenta historiae ponimus; deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erigimus; ad extremum quoque per moralitatis gratiam, quasi superducto aedificium colore vestimus. Vel certe quid veritatis dicta, nisi reficiendae mentis alimenta credenda sunt? Quae modis alternantibus multipliciter disserendo, ferculum ori offerimus; ut invitati lectoris quasi convivae nostri fastidium repellamus, qui dum sibi multa oblata considerat, quod elegantius decernit, assumat. Aliquando vero exponere aperta historiae verba negligimus, ne tardius ad obscura veniamus: aliquando autem intelligi iuxta litteram nequeunt; quia superficie tenus accepta, nequaquam instructionem legentibus, sed errorem gignunt. Ecce etenim dicitur: Sub quo curvantur qui portant orbem [Iob. IX, 13]. Et de tanto viro quis nesciat quod nequaquam vanas poetarum fabulas sequitur, ut mundi molem subvehi giganteo sudore suspicetur? Qui rursum pressus percussionibus dicit: Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea [Iob. VII, 15]. Et quis rectum sapiens credat virum tanti praeconii, quem videlicet constat [Editi, ab aeterno.] ab interno iudice praemia pro patientiae virtute recipere, decrevisse inter verbera suspendio vitam finire? Aliquando etiam, ne fortasse intelligi iuxta litteram debeant, ipsa se verba litterae impugnant. Ait namque: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo [Iob. III, 2]. Et paulo post subiicit: Occupet eam caligo, et involvatur amaritudine [Ibid., 5]. Atque in eiusdem noctis maledictione subiungit: Sit nox illa solitaria [Ib., 7]. Qui nimirum nativitatis dies, ipso impulsu temporis evolutus, stare non poterat. [Vet. et Rec. IV.] Quo igitur pacto hunc involvi caligine optabat? Elapsus quippe, iam non erat; et tamen si in rerum natura subsisteret, sentire amaritudinem nequaquam posset. Constat ergo quod nullo modo de die insensibili dicitur, qui sensu percuti amaritudinis optatur. Et si conceptionis nox reliquis noctibus coniuncta discesserat, quo pacto hanc fieri solitariam [Norm., S. Alb., Floriac., Colbert., exerat.] exoptat? Quae ut a lapsu temporis figi non potuit, ita etiam nec a reliquarum noctium coniunctione separari. Qui rursum dicit: Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam [Iob. VII, 19]? Et tamen paulo superius dixerat: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt [Iob. VI, 7]. Quis autem nesciat salivam facilius posse glutiri quam cibum? Qui itaque se sumere cibum denuntiat, incredibile est valde quo ordine glutire posse salivam negat. Atque iterum dicit: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum [Iob. VII, 20]? vel certe: Consumere me vis peccatis adolescentiae meae [Iob. XIII, 26]? Et tamen alia responsione subiungit: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea [Iob. XXVII, 6]. Quo igitur pacto a corde suo minime in omni vita reprehenditur, qui peccasse se publica voce testatur? Neque enim simul unquam conveniunt culpa operis, et irreprehensibilitas cordis. Sed nimirum verba litterae, dum collata sibi convenire nequeunt, aliud in se aliquid quod quaeratur ostendunt, ac si quibusdam vocibus dicant: Dum nostra nos conspicitis superficie destrui, hoc in nobis quaerite, quod ordinatum sibique congruens apud nos valeat intus inveniri.
Gregorius Magnus HOME

bke20.4v csg206.5 tbl31031.1v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik