monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, A, I. <<<     >>> III.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0A, CAPUT II.

1 Qua animi demissione, qua in Deum fiducia. Idem opus qua ratione retractatum, absolutum ac divisum. Quos rimetur sensus.---Mox vero, ut in obscuro hoc opere, atque ante nos hactenus indiscusso, ad tanta me pertrahi ac talia cognovi, solo auditus pondere victus, fateor, lassatusque succubui. Sed repente inter formidinem devotionemque deprehensus, cum in largitorem munerum oculos mentis attollerem, cunctatione postposita, illico certus attendi, quia impossibile esse non poterat, quod de fraternis mihi cordibus charitas imperabat. Fore quippe idoneum me ad ista desperavi: sed ipsa mei desperatione robustior, ad illum spem protinus erexi, per quem aperta est lingua mutorum, qui linguas infantium facit disertas [Sap. X, 21]; qui [1 Remig., insensatosque brutosque. In Corb., rictus, in altero Regio, rugitus. Hic immensus, id est sine mensura, opponitur distinctis modis.] immensos brutosque asinae ruditus, per sensatos humani colloquii distinxit modos. Quid igitur mirum, si intellectum stulto homini praebeat, qui veritatem suam, cum voluerit, etiam per ora iumentorum narrat [Num. XXII, 28]? Huius ergo robore considerationis accinctus, ariditatem meam ad indagandum fontem tantae profunditatis excitavi. Et quamvis eorum, quibus exponere compellebar, longe me vita transcenderet, iniuriosum tamen esse non credidi, si fluenta usibus hominum plumbi fistula ministraret. Unde mox eisdem coram positis fratribus, priora libri sub oculis dixi; et quia tempus paulo vacantius reperi, posteriora tractando dictavi. Cumque mihi spatia largiora suppeterent, multa augens, pauca subtrahens, atque ita ut inventa sunt, nonnulla derelinquens, ea quae me loquente excepta sub oculis fuerant, per libros emendando composui, quia et cum postrema dictarem, quo stylo prima dixeram, sollicite attendi. Egi ergo, ut et ea quae locutus sum, studiosa emendatione transcurrens, quasi ad similitudinem dictatus erigerem; et ea quae dictaveram, non longe a colloquentis sermone discreparent; quatenus dum hoc tenditur, illud attrahitur, edita modo dissimili res non dissimilis formaretur; quamvis tertiam huius operis partem ut colloquendo protuli, pene ita dereliqui, quia cum me fratres ad alia pertrahunt, hanc subtilius emendari noluerunt. Quibus nimirum multa iubentibus, dum parere modo per expositionis [Ebroic., Mysterium.] ministerium, modo per contemplationis ascensum, modo per moralitatis instrumentum volui, opus hoc per triginta et quinque volumina extensum, in sex Codicibus explevi. Unde et in eo saepe quasi postponere ordinem expositionis invenior, et paulo diutius contemplationis [Secundus Rhem., Floriac., secundus Remig., Reg., Mich., S. Albin., Altitudini. Convenitque contemplationis ascensui. Hic tamen, ubi diffundendi sermonis ratio subiicitur, et in moralitatibus excurrendi, probanda magis videtur vox latitudini, quae in potioribus Mss. habetur.] latitudini ac moralitatis insudo. Sed tamen quisquis de Deo loquitur, curet necesse est ut quidquid audientium mores instruit, rimetur; et hunc rectum loquendi ordinem deputet, si cum opportunitas aedificationis exigit, ab eo se, quod loqui coeperat, utiliter derivet. Sacri enim tractator eloquii morem fluminis debet imitari. Fluvius quippe dum per alveum defluit, si valles concavas ex latere contingit, in eas protinus sui impetus cursum divertit; cumque illas sufficienter impleverit, repente sese in alveum refundit. Sic nimirum, sic divini verbi esse tractator debet, ut cum de qualibet re disserit, si fortasse iuxta positam occasionem congruae aedificationis invenerit, quasi ad vicinam vallem linguae undas intorqueat; et cum subiunctae [Ebroic., Lyr., Bigot., aedificationis.] instructionis campum sufficienter infuderit, ad sermonis propositi alveum recurrat.
Gregorius Magnus HOME

bke20.4r csg206.3 tbl31031.1v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik