Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA IX [Al. XXI. Quinque versus, a 39 ad 43, exponendi proponuntur, et vix tentato sensu litterali, spiritualis et moralis proferuntur, ac de pastoris officio in primis disseritur.]
1 | Quid sumus de mysticis sensibus Ezechielis prophetae locuturi, qui ipsa eius historiae verba vix capimus? Ecce etenim dicit: VERS. 39-41.---Et in vestibulo portae duae mensae hinc, et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato, et pro delicto. Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad Aquilonem, duae mensae; et ad latus alterum ante vestibulum portae, duae mensae. Quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde per latera portae. Octo mensae erant, super quas immolabant. In quibus videlicet verbis magna caligo dubietatis oboritur, utrum haec de una porta qualibet, an de duabus, aut de singulis portis dicantur. Sed dum quaternae mensae per latera describuntur, ac postmodum in summa conclusionis dicitur: Octo mensae erant super quas immolabant, patet quia hoc spiritus non de singulis portis quas superius descripserat dicat, quia si portae sex superius enarratae quaternas mensas per latera haberent, simul omnes non octo, sed quadraginta et octo dicerentur. Rursum si hoc de una dicitur, magno obstaculo nostra intelligentia reverberatur, quod post descriptum portae vestibulum, ubi duae mensae hinc et duae mensae inde esse narratae sunt, adhuc ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad Aquilonem, duae mensae esse memorantur, atque subiungitur: Et ad latus alterum ante vestibulum portae duae mensae. Si enim intra vestibulum portae binae per latera mensae erant, cum subditur: Et ad latus exterius duae mensae, atque ad latus alterum ante vestibulum duae mensae, inter quas etiam porta quae respicit viam Aquilonis esse memoratur, profecto patet aliud vestibulum intrinsecus, atque aliud extrinsecus fuisse, quia et prius porta interior, et postmodum hoc in loco exterior Aquilonis porta describitur. Nam eum tres portas superius descripsisset, tres quoque alias interioris atrii esse memoravit, quarum extremam Aquilonis portam narraverat, sed, ut praedictum est, atrii interioris. Nunc ergo cum duae mensae hinc in portae vestibulo et duae mensae inde describuntur, adhuc de eadem interiori porta sermo contexitur, quippe cum protinus subinfertur quia ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad Aquilonem, duae mensae; et ad latus alterum ante vestibulum portae, duae mensae. Porta ergo interior binas per latera in vestibulo mensas habere descripta est, et porta exterior similiter binas. Quatuor autem hinc et quatuor inde mensae pariter fiunt, dum per latera singula binae in vestibulo portae interioris et binae hinc et inde exterius in Aquilonis porta describuntur, quae simul omnes octo sunt, in quibus immolatur. His itaque de exteriori narratione discussis, ad spiritalem intellectum sermo redeat, qui tanto iam esse, largiente Domino, facilior debet, quanto nos exterioris descriptionis ignorantia non angustat. |
2 | Possunt etenim portarum nomine, sicut superius dictum est, sancti praedicatores intelligi, ut vestibulum portae sit populus. Qui dum mente humili verba praedicationis suscipit, in eo mensae ad sacrificium ex virtutibus construuntur. Rursum nihil obstat si portam accipimus hoc, quod nobis per ora praedicantium sacri eloquii intellectus aperitur, ut vestibulum portae eiusdem nobis praedicationis verba sint quae prius humiliter accipimus, ut post ad sacri eloquii intelligentiam veniamus. Sit itaque nobis porta interior Testamentum Novum, porta vero exterior Testamentum Vetus, quia et hoc spiritalem intellectum aperit, et illud rudibus adhuc mentibus in historia sacri eloquii litteram custodivit. Habet autem porta interior in magna iam multitudine fidelium populorum duo latera, videlicet dilectionem Dei et dilectionem proximi. Binae autem mensae sunt hinc et inde, quia in dilectione Dei necessario tenenda est fides et vita, in dilectione autem proximi debet summopere patientia et benignitas custodiri. Est enim in dilectione Dei necessaria fides et vita, quia videlicet scriptum est: Sine fide impossibile est placere Deo [Hebr. XI, 6]. Et rursus scriptum est: Fides sine operibus mortua est [Iac. II, 20, 26]. Est autem in dilectione proximi nobis patientia et benignitas conservanda, quia de eadem dilectione scriptum est: Charitas patiens est, benigna est [I Cor. XIII, 4]. Patiens scilicet, ut illata a proximis mala aequanimiter portet, benigna autem, ut sua bona proximis desiderabiliter impendat. Habet quoque porta exterior, videlicet lex, duo latera, spiritales patres et carnalem populum. In quibus singulis binae mensae sunt, quia habet in spiritalibus patribus doctrinam et prophetiam, habet in carnali populo circumcisionem et sacrificium. In his itaque octo mensis immolatur, quia quidquid fides credit, quidquid vita in exemplo boni operis ostendit, quidquid patientia humiliter tolerat, quidquid benignitas largiter ministrat, quidquid doctrina salubriter docet, quidquid prophetia in posterum praemonet, quidquid circumcisio ad mandatum exterius ligavit, quidquid sacrificium ex devotione offerentis egit, in omnipotentis Dei oculis hoc esse victimam ostendit. In lege enim etiam per carnale sacrificium quid aliud populus nisi devotionem sui cordis immolabat? Notandum vero quod quatuor mensae solummodo ad holocaustum fuisse memorantur, quas videlicet vestibuli portae interioris accipimus, ut de reliquis quatuor sentiamus quia ad sacrificium constructae fuerunt, non ad holocaustum. Holocaustum enim, sicut praecedenti iam locutione professus sum [Homil. super.], totum incensum dicitur. Et lex quidem Deum ac proximum diligi, divina mandata custodiri praecipit, ab alienarum rerum concupiscentia compescit; non tamen omnia dimitti iubet. In Testamento autem Novo nos Veritas contestatur, dicens: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus [Luc. XIV, 33]. Atque iterum dicit: Qui vult post me venire, abneget semetipsum [Ibid. IX, 23]. Mensae ergo interioris portae holocaustum habent, quia in virtutibus Testamenti Novi quasi per holocaustum omnia incendimus, quando omnibus quae huius mundi sunt renuntiamus. Mensae vero portae exterioris sacrificium habent, sed holocaustum non habent, quia praecepta legalia decimas offerri iubent, sed dimitti omnia non iubent. |
3 | De interioris autem vestibuli quatuor mensis dicitur: Ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato, et pro delicto. Hoc etenim inter peccatum et delictum distat, quod peccatum est mala facere, delictum vero est bona derelinquere, quae summopere sunt tenenda. Vel certe peccatum in opere est, delictum in cogitatione. Recte ergo in interioris portae quatuor mensis immolatur holocaustum, et pro peccato, et pro delicto, quia quicunque potuerit hoc praesens saeculum pleniter contemnere, et, derelinquens omnia, semetipsum Domino holocaustum dare, ipse iam perfecte novit et peccata operis plangere, et delicta cogitationis, vel quod malum fecit, vel quod bonum quod debuit facere non fecit. Qui etenim totum dimisit, culpas suas in fletibus iam liberius conspicit. Cumque eius mentem terrena cura non praepedit, pro opere simul et cogitatione plangendo mentem suam omnipotenti Domino quid aliud quam holocaustum dedit? |
4 | Neque hoc a ratione videtur extraneum, quod propheta cum latus exterius diceret, et ostium portae nominaret, addidit: Quae pergit ad Aquilonem. In exteriori enim custodia litterae lex data tenebatur. Ostium vero portae est ipse historicus intellectus legis, qui ad Domini timorem ducit. Quae porta ad Aquilonem pergere dicitur, quia lex eadem sub timore mortis frigida Iudaici populi corda constrinxit. Quasi enim per calorem ille populus curreret, si praecepta dominica ex amore servasset. Sed quia sub timore mortis propositae litteram custodivit, quasi in torpore frigoris remansit. Unde novis populis aeterna praemia amantibus, non autem temporalia tormenta timentibus, atque iam calentibus, dicitur: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba pater [Rom. VIII, 15]. Dicatur autem: Quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde per latera portae. Dum enim fides et vita, doctrina et prophetia in bonorum mentibus custoditur, porta nostra, id est intellectus sacri eloquii, quatuor ex latere mensas habet. Cumque in proficientibus populis sancta praedicatio patientiam et benignitatem servat, quae prius in carnalibus circumcisionem et sacrificium custodivit, mensae quoque quatuor quasi ex alio latere monstrantur. Quae simul omnes octo ad immolandum fiunt, quatuor videlicet interiores ad holocaustum, quatuor vero exteriores ad sacrificium, quia et hi qui in sancta Ecclesia fidem, vitam, patientiam atque benignitatem custodiunt, summis iam procul dubio virtutibus pollent; et hi qui in synagoga doctrinam et prophetiam, circumcisionem et sacrificium cognoverunt, alia offerendo, atque sibimetipsis alia retinendo, devotionis suae victimam omnipotenti Domino dederunt. Sed quia superius dictum est idcirco mensas quatuor interioris vestibuli constructas, ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto, unde mensae ipsae constructae sint inferius aperitur, cum subditur: VERS. 42.---Quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae. |
5 | Quos enim hoc loco lapides quadros accipimus, nisi quoslibet sanctos, quorum vita in prosperitate atque adversitate novit fortiter stare? Lapis etenim quadrus aeque stat, in quocunque latere fuerit versus. Quisquis ergo in prosperitate non extollitur, in adversitate non frangitur, suasionibus ad malum non trahitur, vituperationibus a bono opere non revocatur, lapis quadrus est. Et quasi ex omni latere statum habet, quia casum in qualibet permutatione non habet. Certe cum Iudaeorum populum propheta a fide perire cognosceret, et sanctos apostolos surgere in Ecclesia praevideret, per quos multi sunt ex gentibus in fidei et vitae fortitudine solidati, in magna consolatione locutus est, dicens: Lapides ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus [Isai. IX, 10]. Videns quippe in sancta Ecclesia apostolos, Martyres, atque doctores surgere, de lapidum casu, id est de Iudaeorum perditione minus doluit, quia omnipotentis Dei aedificium, id est sanctam Ecclesiam de quadris lapidibus aedificari conspexit. Mensae ergo quatuor de quadris lapidibus construuntur, quia fides et vita, patientia et benignitas de vita sanctorum in exemplum datae sunt sequentibus populis, ut iam vestibulum mensas habeat, id est virtutes vitae populus teneat, in quibus omnipotenti Deo orationis sacrificium in ara sui cordis incendat. Quidquid enim boni fideles sanctae Ecclesiae populi vel fecerunt, vel faciunt, hoc in exemplum de praedicatorum suorum vita susceperunt. Unde enim mensas hoc vestibulum haberet, nisi quadros lapides invenisset? Ut enim unum de quadris lapidibus breviter ad medium deducamus, vultis, fratres charissimi, fidem videre? Mihi vivere Christus est, et mori lucrum [Philip. I, 21]. Vultis vitam cognoscere? Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Galat. VI, 14]. Vultis patientiam audire? Usque in hanc horam et esurimus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris; maledicimur, et benedicimus, persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus [I Cor. IV, 11-13]. Vultis benignitatem cognoscere? Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris [II Cor. XII, 15]. Ac ne forsitan credamus quia eorum amori pro quibus impendi desiderat debitor fuerit, mox ad eosdem discipulos subiungit, dicens: Licet plus vos diligens, minus diligar [Ibid.]. Cum ergo a populo fideli ad imitandas virtutes sanctorum praedicatorum vita cognoscitur, profecto in vestibulo de quadris lapidibus mensae construuntur. Habuit vero et Synagoga spiritales patres in doctrina atque prophetia, ex quibus exemplum vitae in virtutibus traheret. Sed rudis eius populus, magis per timorem serviens quam per amorem sequens, vitam patrum noluit imitari quam vidit, atque ideo porta exterior quae ad Aquilonem pergit, mensas non habet ad holocaustum. Sed quia haec moraliter diximus, restat adhuc ut easdem mensas per intelligentiam typicam perscrutemur. |
6 | Porta etenim nostra in interiori vestibulo quatuor mensas habet, quia sancta Ecclesia [ [3366] quatuor evangelistarum praedicatione erudita est, per quorum doctrinam didicit cor in amorem Dei omnipotentis ascendere, et suas ei in sacrificio cogitationes immolare. Quarum duae hinc, et duae inde esse referuntur, quia duo evangelistae et quae de Domino viderunt attestati sunt, et duo illa narraverunt quae praecedentium auditu didicerunt. Vel certe quatuor mensae sunt interioris vestibuli, hoc quod patenter aspicimus, quia sancta Ecclesia] ad eruditionem fidelium populorum quatuor regentium ordines accipit, quos Paulus ex dono omnipotentis Dei enumerat, dicens: Ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores [I Cor. XII, 28] [Ephes. IV, 11]. Pastores vero et doctores unum regentium ordinem nominat, quia gregem Dei ipse veraciter pascit qui docet. Habuit quoque et porta exterior mensas quatuor, quia videlicet Synagoga obsequii exterioris observantiam per principes sacerdotum et seniores populi, per Scribas atque Pharisaeos tenuit. Qui scilicet Pharisaei etiam legis doctores vocati sunt. Sive autem exteriori seu interiori portae duae mensae hinc sunt, et duae inde, quia in exordiis suis sancta Ecclesia apostolos et prophetas habuit. Prophetas autem dicimus non eos qui in veteri populo fuerunt, sed eos qui in sancta Ecclesia post apostolos sunt exorti. Posteriori quoque tempore, quod nunc est, habet evangelistas atque doctores. Quia vero Evangelium bonum nuntium dicitur, evangelistas utique appellamus qui rudibus populis bona patriae coelestis annuntiant. Qui videlicet evangelistae atque doctores et priori quidem tempore fuerunt, sed et nunc usque, Domino largiente, permanent, quia adhuc quotidie et infideles populos ad fidem trahi, et fideles quosque in bonos mores per doctores erudiri cognoscimus. Apostoli vero et prophetae ab hoc tempore praesenti sublati sunt, atque ideo dicimus quia mensae hae portae nostrae, id est sanctae Ecclesiae quasi in alio latere fuerunt. |
7 | Habet et porta quae pergit ad Aquilonem duas mensas hinc, et duas inde, eosdem quos diximus principes sacerdotum et seniores populi in maiori auctoritate regiminis, Scribas quoque et Pharisaeos, qui rudi illi populo minori loco praefuerunt. Sed hae mensae iuxta portam sunt quae ad Aquilonem pergit, quia cum quatuor isti ordines populo praeessent, Synagoga in persecutione Redemptoris nostri saeviens, ad torporem perfidiae prorupit. Quae tamen mensae habuerunt sacrificium, quod iuxta solam litteram tenuerunt; unde et ad torporem frigoris lapsi sunt, quia flamma spiritus succensi non sunt. Interiores autem mensae holocaustum habent, quia sive in cordibus apostolorum atque prophetarum, seu in mente evangelistarum atque doctorum, ignis spiritus et arsit et ardet. Qui pro eo quod omnem eorum cogitationem in bono opere absumit, flamma amoris Dei quasi holocaustum totum simul quod invenit incendit. Holocaustum enim offerunt, qui sive in bono opere, seu in sancta cogitatione medullitus accenduntur |
8 | Mensae vero hae ex quadris lapidibus factae sunt, quia dum quotidie sacri eloquii in suis cordibus verba meditantur, ad offerendum Domino orationis holocaustum, quasi ex quadris lapidibus construuntur. Verba etenim Scripturae sacrae lapides quadri sunt, quia ubique stant, quia ex nullo latere reprehensibilia inveniuntur. Nam in omne quod praeteritum narrant, in omne quod venturum annuntiant, in omne quod moraliter praedicant, in omne quod spiritaliter sonant, quasi in diverso latere statum habent, quia reprehensionem non habent. Corda itaque sanctorum mensae Dei sunt ad holocaustum ex quadris lapidibus constructae, quia qui Dei verba semper cogitant semetipsos Domino a carnali vita in cogitatione mactant. Unde scriptum est: Lex Dei eius in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus eius [Psal. XXXVI, 31]. Et unde rursum dicitur: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi [Psal. CXVIII, 11]. Sed quia mensae hae unde sint constructae cognovimus, etiam cuius mensurae sint audiamus. Sequitur: VERS. 42.---Longitudine unius cubiti et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius. |
9 | Hunc locum quidam exposuit, dicens: Longitudine et latitudine habent mensae cubitum unum et dimidium, id est per quadrum, quae simul iuncta tres cubitos faciunt. Qui tres cubiti habent in altitudinem cubitum unum, ut mysteria Trinitatis unius cubiti, hoc est divinae maiestatis, mensuram conservent. Qui videlicet sensus expositionis idcirco non potest stare, quia in illa summa Trinitate quae omnia creavit, omnia continet, dimidium nihil est, nec ex duobus dimidiis aliquid unum. Neque enim quidquam imminutionis ac decisionis habet illa substantia, quae semper incommutabilis manens, nec detrimentum recipit, nec augmentum. Saepe autem diximus longitudinem ad longanimitatem spei, latitudinem vero ad charitatis amplitudinem pertinere. Mensae ergo quae ad holocaustum constructae sunt, longitudine cubiti unius et dimidii metiuntur, quia sancti patres atque doctores, qui se longanimiter ad secreta spei intimae extendunt, per hoc quod in virtutibus vivunt, quantum ad humanam quidem mensuram pertinet, valde perfecti sunt, quantum vero ad divina illa mysteria quae plene ab homine capi non possunt, quandiu in hac mortali carne subsistunt, perfecti non sunt. In semetipsis ergo iam cubitum habent, in Deo autem adhuc cubitum non habent, quia iam quidem in virtutibus plene proficiunt, sed tamen aliquid de Deo adhuc ex parte cognoscunt. Ecce iterum in mensura mensae ad testimonium Paulus occurrit. Videamus an eius vita cubito integro mensuretur. Dicit enim: Quotquot perfecti sumus, hoc sapiamus [Philip. III, 15]. Videamus si in his quae de Deo sentit iam se ad percipienda mysteria perfecte tetenderit: Ego me non arbitror comprehendisse [Ibid., 13]. Qui rursus ait: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est [I Cor. XIII, 9, 10]. Qui iterum dicit: Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum [Ibid., 12]. Si ergo perfectus est, et ex parte cognoscit, cubitum habet, quantum ad se, sed tamen dimidium super se. Tendantur ergo in longanimitate spei corda sanctorum, tendantur in perfectione quam habent, cubito uno. Sed quia adhuc plene videre non possunt, ubi spei oculum mittunt, hoc quod super unum cubitum habent, in dimidio cubito recidatur, quatenus in hac vita semper se imperfectos aspiciant, et ardentius ad perfectionem currant. |
10 | Habent quoque mensae latitudinem cubiti unius et dimidii, quia sanctorum corda in charitatis amplitudine dilatata iuxta proximum quem diligunt et vident habent cubitum. Possunt enim perfecte diligere quos perfecte valent iuxta aliquid scire. Omnipotentem vero Deum medullitus diligunt, medullitus sequuntur, sed tamen tantum diligere non possunt quantum debent, quia adhuc non valent videre quem diligunt; et mensura amoris minor est ubi adhuc mensura minor est cognitionis. Super unum ergo cubitum habent et dimidium, quia hoc eis iam in animo integrum est, quod valde minus est, id est charitas cum proximo; atque illud in eis quod valde maius est, id est amor Dei quem non vident, adhuc integrum non est. De hoc amore, qui hic incipitur, ut ex visione Domini in aeterna patria perficiatur, recte Isaias loquitur, dicens: Vivit Dominus, cuius ignis est in Sion, et caminus eius in Ierusalem [Isai. XXXI, 9]. Plus est autem caminum esse quam ignem, quia esse ignis et parvus potest, in camino autem vastior flamma succenditur. Sion vero speculatio, Ierusalem autem visio pacis dicitur. Pacem vero nostram hic interim speculamur, ut illic postmodum plene videamus. Ex amore ergo Domini in Sion ignis est, in Ierusalem caminus, quia hic amoris eius flammis aliquatenus ardemus, ubi de illo aliquid contemplamur; sed ibi plene ardebimus, ubi illum plene videbimus quem amamus. |
11 | Altitudo vero mensarum est cubiti unius. Quae est enim altitudo sanctorum, nisi fides invisibilium? Per fidem enim creditur quod non videtur, atque ideo per hanc iustorum mens ad altitudinem ducitur, ut cuncta visibilia despiciat in terra, et ea quae audit invisibilia sequatur in coelo. Sed unum cubitum habet altitudo mensarum, quia unitas est fidei in corde omnium sanctorum. Unum Deum esse Trinitatem et patres testamenti veteris, et praedicatores professi sunt testamenti novi. Altitudo itaque mensarum nil uno cubito amplius, nil minus habet, quia in magna sibi unitate concordat omnium fides patrum. Sed hi qui, iam in longanimitatem spei summis virtutibus proficientes, unum et dimidium cubitum habent, atque in latitudine charitatis uno ac dimidio cubito metiuntur, in altitudinem vero fidei uno cubito excrescunt, magni sunt, et summa admiratione venerandi. Debent ergo parvulorum animas in sinu suae conversationis suscipere, atque eas in conspectu Domini velut quoddam holocaustum ac sacrificium offerre. Unde aperte sequitur: [I Cor. XIII, 12] Super quas ponunt vasa in quibus immolatur holocaustum et victima. |
12 | Quid enim sunt animae fidelium, nisi vasa sancta quae verba pietatis capiunt, ut ex eorum mentibus holocaustum vitae atque orationis immoletur? Hinc est enim quod Paulus cum adhuc rudis esset in fidei vocatione, quia iam Domini verba perceperat, et coelesti gratia plenus erat, vas appellatur, cum dicitur: Vas electionis mihi est [Act. IX, 15]. Hinc pastores atque doctores propheta admonet, dicens: Mundamini qui fertis vasa Domini [Isai LII, 11]. Ipsi etenim quasi mensae vasa Domini portant, qui vitam fidelium erudiendo tolerant, ut quandoque hanc Domino ad holocaustum et sacrificium perducant. Sed neque hoc negligenter intuendum est, quod in eisdem vasis holocaustum et victima dicitur immolari. Holocaustum enim, sicut et superius diximus [Hom. superiori], victima est, non tamen victima semper holocaustum, quia cum quid ex parte offertur, et ex parte retinetur, sacrificium quidem est, sed holocaustum non est. Sunt vero in multitudine magna fidelium alii qui ea quae mundae sunt omnia relinquunt, cuncta quae possident tribuunt, nil sibimetipsis reservant, ad aeternam patriam medullitus anhelant, seque ex toto corde in lacrymis mactant. Hi videlicet vasa super mensam sunt, in quibus immolatur holocaustum. Et sunt alii qui curam propriae domus gerunt, de filiis cogitant, eisque haereditatem servant, qui tamen, aeterni iudicii memores, misericordiam pauperibus impendunt, alimenta ac vestimenta eis ex parte qua decreverint tribuunt. Hi nimirum vasa super mensam sunt, in quibus victima immolata est, non holocaustum. Quia enim patientia et doctrina sanctorum admonendo et sustinendo, suadendo atque terrendo, aliorum corda usque ad hoc erudiunt, ut omnia deserant, et totos se in amore Domini accendant, aliorum vero ad hoc usque instruunt, ut quia omnia relinquere non valent, vel ex parte qua praevalent, misericordes fiant, et carnis curam cum animae cura partiantur, mensae Domini de quadris lapidibus instructae vasa portant, in quibus immolatur holocaustum et victima, quia et perfecti, sicut dictum est, cum omnia deserunt, totum cor in amorem Domini accendunt, et imperfecti sacrificium offerunt, quod ex parte devoverunt. Sequitur: VERS. 43.---Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum. |
13 | Quid est hoc, quod mensarum labia palmo metiuntur, nisi quod in palmo manus tenditur, et sancti patres atque doctores ea praedicant in quibus auditorum opera tenduntur? Quasi enim manum extendimus cum opera nostra dilatamus. Loquatur ergo unusquisque doctor, cor audientis exerceat, otiosorum torporem excutiat. Quos dum ad bona opera tetenderit, palmum se habere in labiis ostendat. Pensandum quoque quia in palmo digitus maior ac minimus tenditur. Quid vero in maiori ac minimo digito, nisi magna et extrema actio designatur? Palmum ergo mensae in labiis habeant, quatenus in doctorum suorum praedicatione magna opera faciat, ut agere et minima non omittat. Sic minimis intentus sit, ut piger in agendis maioribus non sit. Unde per Evangelium Veritas dicit: Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentham et anethum et cyminum, et relinquitis quae graviora sunt legis, iudicium, misericordiam et fidem; haec oportuit facere, et illa non omittere [Matth. XXIII, 23]. Per iudicium quippe, et misericordiam, et fidem, maior digitus operationis ostenditur. Per mentham vero, et anethum, et cyminum, digitus procul dubio minimus figuratur. Haec ergo oportuit facere, et illa non omittere, quia si opus nostrum palmo metiri volumus, sic necesse est ut tendatur minimus, quatenus maior digitus non attrahatur. |
14 | Bene autem cum mensarum labia metiuntur, et mensura palmi dicitur, additur unius, ut ex doctorum praedicatione sicut unitas tenetur in fide, ita quoque unitas mentium servetur in opere, ne per opus bonum quod alter agit, alter ad discordiae malum prorumpat. Ita enim bona facere opera debemus, ut per haec quoque cum his cum quibus vivimus unanimitatem, in quantum recte possumus, conservemus, id est non deserendo quod agimus, sed praeveniendo bonis persuasionibus malum discordiae quod timemus. Sic in suis operibus unitatem palmi custodiens Paulus, discordiam generari prohibebat, cum quemdam lapsum atque ab Ecclesia abiectum iam velle recipere Corinthios videret, dicens: Si cui aliqud donastis, et ego. Nam et ego si quid donavi, propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana [II Cor. II, 10]. Qui videlicet solet de bonis mala generare, et hoc quod charitate agitur ad discordiam trahere. Unde et mox de ipso subiecit, dicens: Non enim ignoramus cogitationes eius [Ibid., 11]. Doctor autem qui per bona quae praedicat in suis auditoribus rectam operationem format, si mentes operantium ad unanimitatem non ligat, in labiis palmum habet, sed eam quae dicta est palmi unitatem non habet. |
15 | Pensandum vero est valde quod dicitur, quia earumdem mensarum labia interius sunt reflexa. Tunc enim mensarum labia intrinsecus reflectuntur, quando doctores ad conscientiam revocant tacita cogitatione quod dicunt, quando semetipsos subtiliter perscrutantur si faciunt quod loquuntur. Recte autem cum reflexa intrinsecus mensarum labia dicuntur, additur quoque per circuitum, ut non in una qualibet se parte considerent, atque ex alia semetipsos perpendere praetermittant, sed ubique semetipsos inspiciant, et, in quantum praevalent, studeant singula opere implere quae docent, ne si praedicantes facere bona dissimulant, sui vastatores sint cultores alieni. O doctor, ecce iam mensa es, iam vasa portas, iam in vasis fidelibus pondus holocausti et victimae sustines, sed intus reflecte labium, id est ad cor revoca sermonem. Audi quod dicis, operare quod praedicas. Si enim negligis implere quod praedicas, aliis messem seminas, et ipse a frumenti participatione ieiunas. Unde scriptum est: Cuius messem famelicus comedet [Iob. V, 5]. Messem quippe doctoris qui bona loquitur, sed non operatur, famelicus comedit, quia is qui panem iustitiae esurit operatur mandata quae audit, et ipse fructum non habet, qui seminando laboravit. Hinc Salomon ait: Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum porrigit eam [Prov. XIX, 24]. Nemo ita piger est, ut ad os manum vel comedendo reducere laborem putet. Sed piger nec ad os manum suam porrigit, qui nec hoc vult operari quod dicit. Hinc iterum de bene docentibus et male operantibus dicitur: Filii Ephraim intendentes areum, et mittentes sagittas, conversi sunt in die belli [Psal. LXXVII, 9]. Intendunt arcum, atque sagittas mittunt, qui Scripturae sacrae sententias proponunt, et verbis rectis auditorum vitia feriunt; sed convertuntur in die belli, quia post semetipsos redeunt in tentatione vitiorum, et pectus opponere non volunt, quia in tentationum certamine non resistunt. Hinc iterum dicitur: Avertisti adiutorium gladii eius, et non es auxiliatus ei in bello [Psal. LXXXVIII, 44]. Gladius quippe doctoris est sermo Dei. Unde per Paulum dicitur: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei [Ephes. VI, 17]. Omnipotens itaque Deus cum doctorem respicit nolle operari quae dicit, in die belli adiutorii eius gladium avertit, quia in tentationum certamine non permittit ei esse in adiutorium doctrinae verba quae dedit. Habet igitur gladium, sed hunc in bello non adiuvat, quia cum adversitas tentationis eruperit, verbi obliviscitur quod docebat. Ecce enim de patientia forsitan sermo doctori est, doctrinae suae magisterio dicere cogitur qualiter contra illata damna, contra auditas contumelias patientia servetur. Sed cum ipse vel damno, vel contumelia fuerit lacessitus, oblitus quod docuerat, vel in laesione proximi, vel in reddenda gravius contumelia excedit. Inter haec itaque cogitet quia mensa Dei est, labium intus reflectat, servet quod praedicat. Scriptum quippe est: In patientia vestra possidebitis animas vestras [Luc. XXI, 19]. Et rursum scriptum est: Doctrina viri per patientiam noscitur [Prov. XIX, 11]. Si itaque index doctrinae patientia est, tanto quisque doctus ostenditur, quanto patiens fuerit. Hinc est enim quod bonus ille discipulus qui magistrum tolli in aera videbat, per magnae charitatis affectum clamabat, dicens: Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius [IV Reg. II, 12]. Quid est, fratres charissimi, quod Elias currus Israel et auriga dicitur, nisi quia auriga agitat, currus portat? Doctor ergo qui mores populi et per patientiam sustinet, et sacri eloquii verbis docet, et currus dicitur et auriga. Currus, quia tolerando portat; auriga, quia exhortando agitat. Currus, quia mala sustinet; auriga, quia populum bonis admonitionibus exercet. |
16 | Fortasse autem contra vanam gloriam sermo doctori est, et mire insinuans qualiter debeat declinari, eisdem ipsis sermonibus vanam gloriam quaerit, quibus contra eamdem vanam gloriam disputat. Si igitur hoc appetit adipisci quod prohibet, mensa intus labium non reflectit. Tunc autem mensa Domini ex quadris lapidibus exstructa habebit intus labium reflexum, si studuerit audire quod dicit. Scriptum quippe est: Ne quid per contentionem, neque per inanem gloriam [Philip. II, 3]. Atque eisdem rursus egregius praedicator dicit: Nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis [I Thess. II, 6]. De praedicationis etenim labore laudem transitoriam quaerere, quid est aliud quam rem magnam vili pretio venundare? Sed est in doctrinae verbis grave periculum, quia saepe sermonem docentium favores audientium sequuntur, et cum doctores ab eo quod bene innotuerint, apparere iam minores in dictis nolunt, doctrinae verbum quod pro acquirendis animabus auditorum ex omnipotentis Dei amore inchoaverunt, in hoc postmodum pro acquirendis laudibus laborant. Et qui in verbis Dei quaerebant prius lucra spiritalia, temporales postmodum favores sequuntur. Unde fit ut sive recta quaelibet opera, seu sanctae doctrinae verba, in omnipotentis Dei iudicio pereant, cum per haec quisque transitoriis favoribus anhelat. Hinc etenim per prophetam Iudaeae dicitur quod in se ipsa incauta mens invenit, si saltem post culpam suas caute cogitationes rimetur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum. Ad vocem loquelae grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta eius [Ierem. XI, 16]. Olivam quippe uberem et pulchram, fructiferam et speciosam Dominus vocat, cuius vel efficaciam in operatione, vel sancta studia in verbis scientiae approbat. Sed ad vocem loquelae grandis exarsit ignis in ea, quia cum laudari quis coeperit, erubescit forsitan minor videri quam dicitur, et studet esse quod dicatur. Vox enim grandis loquelae est favor adulantis. Unde scriptum est: Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens, similis est maledicenti [Prov. XXVII, 14]. Ad vocem ergo loquelae grandis exarsit ignis in ea, quia in magnitudine favoris flamma in corde accenditur de amore laudis. Sed omnia olivae fruteta comburuntur, quia ante omnipotentis Dei oculos, vel quae bene gesta vel quae scienter sunt dicta depereunt, cum iam non amore Domini, sed intentione transitoriae laudis fiunt. Sic enim saepe cogitationi bonae cogitatio sinistra subiungitur, ut vix ipse qui easdem cogitationes generat animus cognoscat. Unde praedicator egregius, cum loquens subtiliter diceret: Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus [Hebr. IV, 12]. illico subiunxit: Compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis [Ibid.]. |
17 | Distinguit enim Dei sermo compages et medullas, quia discernit cogitationes et intentiones cordis. Per compages quippe ossibus ossa iunguntur. Et saepe dum quid recta cogitatione agimus, sed subito in laudis amorem declinamus, atque hoc pro laude facimus quod prius facere pro veritate coeperamus, quia cogitationes cogitationibus adiunguntur, quasi quaedam in spiritu compages fiunt. Sed habent ossa, quae in compage iuncta sunt, etiam medullas. Quod praedicator sanctus apertius intulit, cum subiunxit: Discretor cogitationum et intentionum cordis [Ibid.]. Compages enim nostrae cogitationes sunt, medullae autem intentiones. Et saepe aliud cogitamus, atque aliud est quod per cogitationem intendimus. Nam si quis proposito nummorum praemio pupilli vel viduae causam defendat, et, fortasse Ecclesiam ingrediens, in suis precibus Deo dicat: Tu vides quia causam pupilli et viduae defendo, iste procul dubio quod cogitat scit, sed quo intendat eius cogitatio ignorat. Aliud quippe cogitat, atque alio intendit. Non enim defensionem pupilli vel viduae, sed mercedem nummorum quaerit. Nam tolle temporale praemium, et pupillum ac viduam non defendit. Sermo itaque Dei discretor est cogitationum et intentionum cordis, quia non aspicit quid apud temetipsum cogitas, sed per medullam compagis, id est per intentionem cogitationis quid accipere requiras. Restat ergo ut doctor, cum loquitur, quasi mensa Dei semper intus labium reflectat, ne aut mala intentione loqui inchoet, aut cum bene coeperit, seductus favoribus, in appetitum alium declinet. |
18 | Fortasse autem de custodia disciplinae sermo doctori est. Et saepe etiam contingit ut disciplinae regulam quam scit dicere nesciat tenere, quia aut, nimio zelo motus, minus se per mansuetudinem temperat; aut nimia mansuetudine placidus, minus se contra vitia in zeli stimulo inflammat. Magna enim consideratione debemus pensare quod scriptum est, quia in vasis templi inter coronas et plectas, boves et leones et cherubim exsculpta sunt, et subter boves et leones lora dependentia [III Reg. VII, 29]. Coronae quippe signum victoriae, plectae autem concordiae unanimitatem signant; Cherubim vero plenitudo scientiae dicuntur. Sacerdotes enim atque doctores inter coronas et plectas, id est inter fortitudinem boni operis qua ad victoriam currunt, et charitatis concordiam, qua a se vicissim non discrepant, per boves et leones atque cherubim designati sunt, quia in plenitudine scientiae quam habent necesse est ut et boum mansuetudinem teneant, et fervorem leonum, quatenus in disciplina quam praedicant, et ex sancto zelo accensi sint, et ex paterna dulcedine tranquilli. Quibus subter se lora dependeant, ut disciplinae suae retinacula quibus ipsi ligati sunt etiam subiectis suis sollicite impendant. Subter eos enim lora dependere est custodiae vincula subditis tenere. Quae tunc recte servantur, cum nec boum mansuetudo in zeli fervore amittitur, nec leonum terror in mansuetudine declinatur. Tanta quippe debet esse discretio, ut nec disciplina nimia, nec misericordia sit remissa, ne si inordinate culpa dimittitur, is qui est culpabilis, in reatu gravius astringatur; et rursus, si culpa immoderate retinetur, tanto qui corrigitur deterior fiat, quanto erga se nil ex benignitatis gratia agi considerat. Exhibenda itaque pravis est asperitas in ostensione, charitas in mente; ut et dura ostensio delinquentem coerceat, et charitatis custodia mercedem mansuetudinis non amittat. |
19 | Ecce, dum loquor, Ioseph animum pulsat, ut ad ostendenda quae dico ipse testis veniat. Certe somnium quod de profectu suo viderat, fratribus narrans, per hoc quod innocenter retulit, malitiae contra se stimulos excitavit [Genes. XXXVII, 5]. Ab eisdem fratribus Ismaelitis est venditus [Ibid., 21], in Aegyptum ductus, mira omnipotentis Domini dispensatione eidem Aegypto praelatus est [Ibid., XLI, 41]. Cumque in terra Chanaan fames exsurgeret, fratres ad Aegyptum venerunt, Ioseph praelatum Aegypto repererunt, eumque submissis ad terram cervicibus adoraverunt [Ibid. XLII, 7]. Et quia mutare Dei consilium non valuerunt, quem ideo vendiderant ne adorarent, adoraverunt quia vendiderunt. Tunc ipse vir Dei, spiritu discretionis plenus, cognovit fratres non cognitus. Sed memor culpae, et remissor iniuriae, mala fratrum nec reddere studuit, nec sine purgatione laxare. Nam suspecta voce protinus dixit: Exploratores estis vos; ut videatis infirmiora terrae venistis, iam nunc experimentum vestri capiam. Per salutem Pharaonis non egrediemini hinc [Ibid. XLII, 9]. O iaculum in corde! Peregrini venerant, famis periculum fugiebant, frumenta quae quaerebant non acceperant, et feriri se insuper iactatione criminis videbant. Inter haec ducuntur ad carcerem, et, post triduum educti, adhuc in eadem asperitate terrentur. Iam reditur ad cor, iam culpae memoria pulsat animum, atque inter se invicem locuuntur: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus; idcirco venit super nos ista tribulatio [Ibid., 21]. In his autem cor Ioseph amore vincitur, secessum petit, solvit flendo quod pietati debuit. Severus ad fratres revertitur, ut cruciatus eorum animus a culpa liberaretur. Post haec unus religatur in vinculis, dimittuntur caeteri cum frumentis, ut unus frater veniat, quem minimum habere se dixerant [Ibid., 34, 35]. Venit postmodum frater. Vincebat mentem pietas cum frater innocens videretur; sed permanebat in ostensione asperitas, ut fratres noxii purgarentur. Frumenta dantur, scyphus in sacco iunioris fratris absconditur, furti post eos quaestio movetur [Genes. XLIV, 2]. Mittitur ut reducantur, addici in servitutem decernitur apud quem scyphus fuisset inventus. In sacco ultimi fratris invenitur. Tunc Beniamin reducitur, afflicti omnes fratres sequuntur. O tormenta misericordiae! Cruciat, et amat. Reversi igitur, in terram cum lacrymis prostrati, veniam postulant. Memores enim quid de illo patri promiserant, moerore intolerabili tabescebant. Tunc se ultra cohibere non valens pietas clausa prorupit ad medium, et excussit charitatis lacrymas de vultu severitatis [Genes. XLV, 1]. Detersa est ira quae apparebat, et non erat; ostensa misericordia quae erat, et non apparebat. Sic vir sanctus facinus fratrum et dimisit, et vindicavit. Sic in vigore clementiam tenuit, ut delinquentibus fratribus nec sine ultione pius existeret, nec sine pietate districtus. |
20 | Ecce hoc est magisterium disciplinae, ut culpas et discrete noverit parcere, et pie resecare. Qui autem discretionis spiritum non habent, aut sic dimittunt peccata, ut non corrigant, aut sic quasi corrigendo feriunt, ut non dimittant. Doctor ergo cui de disciplinae moderamine loqui necesse est mensam Dei esse se sciat, atque intus labrum reflectat, ut quod docendo loquitur, hoc sub discretionis spiritu vigilanter operetur. Nec si quaedam sibi deesse considerat, oportet ub ab eorum praedicatione conticescat. Locus quippe eius exigit ut loquatur. Verbis ergo suis semetipsum conveniat; et si non ideo loquitur quia non operatur, ideo operetur quia loqui compellitur. Ubi itaque se conspicit opere implere quod dicit, ibi auditores admoneat, eorumque animos ad studium bonae operationis accendat. Ubi autem necdum se videt implesse quod loquitur, ad bona de quibus auditores admonet se quoque pariter inflammet, ut ipse etiam simul discat in opere quod per eum loquitur veritas in praedicatione. Saepe enim quod vivendo nescimus, compulsi locutione doctrinae, loquendo discimus; et dum cogitatione nostrae pigritiae reatus nascitur in mente, eamdem mentem compunctio subito oborta transverberat, et sua voce excitata evigilat in opere, quae prius torpebat in otio sine voce. Ecce autem cum mensae labium palmo tenditur, id est cum per doctoris os contra vitia disputatur, atque ad bona opera cor auditorum accenditur, multi qui eius verba audiunt quanta vel qualia mala perpetraverint recognoscunt; atque ad eum confitentes veniunt, eumque pro peccatis suis intercessorem fieri cum fletibus petunt, ut ipse orando deleat culpas quas praedicando manifestat. Unde et subditur: VERS. 43.---Super mensas autem carnes oblationis. |
21 | Doctores etenim sancti cum pro compunctis peccatoribus atque confitentibus omnipotenti Domino preces fundunt, per hoc quod veniam pro carnali eorum vita postulant, mensae Domini carnes oblationis portant. Ut ergo sint pro quibus conversis et flentibus rogent, oportet ut eisdem prius in peccato positis praedicent; et cum iam coeperint peccata relinquere, atque ad innocentiam festinare, necesse est ut erga eos in ore doctoris incrementa praedicationis excrescant, et quibusdam doctrinae suae verbo tanto vehementius insistat, quanto eos gravius cecidisse considerat, videlicet sciens quod ipse tanto mercedem magnae remunerationis accipiat, quanto verbis suis alios de profundioribus peccatis levat. |
22 | Libet inter haec sancti Evangelii ad medium verba deducere, cuius sacra historia per hoc quod factum miraculum narrat, mira quae quotidie aguntur denuntiat. Nam cum fessi atque ieiuni ad Dominum populi convenissent, discipulis Dominus dixit: Misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quid manducent; et si dimisero eos ieiunos in domos suas, deficient in via; quidam enim ex eis de longe venerunt [Marc. VIII, 2, 3]. Turba triduo Dominum sustinet, quando multitudo fidelium peccata quae perpetravit, per poenitentiam declinans, ad Deum se in opere, locutione, atque in cogitatione convertit. Quos dimittere ieiunos in domum suam Dominus non vult, ne deficiant in via, quia videlicet conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae sanctae pabulo dimittantur. Ne ergo lassentur in huius peregrinationis itinere, pascendi sunt sancta admonitione. Valde autem pensanda est pia sententia quae processit ex ore Veritatis, qua dicitur: Quidam enim ex eis de longe venerunt [Ibidem]. Est autem qui, nihil fraudis et nihil carnalis corruptionis expertus, ad omnipotentis Dei servitium festinavit. Iste de longinquo non venit, quia per incorruptionem et innocentiam proximus fuit. Alius nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem coniugium expertus, ad ministerium spiritale conversus est. Neque iste venit de longinquo, quia usus coniunctione concessa, per illicita non erravit. Alii vero post carnis flagitia, alii post falsa testimonia, alii post facta furta, alii post illatas violentias, alii post perpetrata homicidia ad poenitentiam redeunt, atque ad omnipotentis Dei servitium convertuntur: hi videlicet ad Dominum de longinquo veniunt. Quanto etenim quisque plus in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente Domino longius recessit. Nam et prodigus filius, qui patrem deseruit, abiit in regionem longinquam, in qua porcos pavit, quia vitia nutrivit [Luc. XV, 16]. Dentur igitur alimenta eis etiam qui de longinquo veniunt, quia conversis peccatoribus doctrinae sanctae cibi praebendi sunt, ut in Deum vires reparent, quas in flagitiis amiserunt. Qui saepe a doctoribus tanto necesse est ut a largioribus cibis doctrinae satientur, quanto fessi maioribus vitiis venerunt. Et cum iam confiteri coeperint mala quae commiserunt, atque confitendo relinquere et fletibus punire, necesse est ut doctores sancti pro eorum peccatis sollicite exorent, quatenus mensae Domini carnes oblationis portent. Quod quoties agunt, in hoc quod pro alienis peccatis interveniunt, sua ante Dei oculos amplius detergunt, quia ea ipsa charitate se iustificant, qua mira pietate pro alienis iniquitatibus se in lamentis mactant. Nec laboriosum debet esse doctoribus pro conversis peccatoribus lacrymas fundere, quando et ipse qui omnia creavit, homo factus, pro nostris iniquitatibus in cruce sanguinem fudit, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, in saecula saeculorum. Amen. |