Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA VIII [Al. XX. Versus 27 ac reliqui, usque ad 38 inclusive, plerique cursim, alii fusius exponuntur, et dogma de resurrectione potissimum astruitur.]
1 | Prophetae verba quae, largiente Domino, hodie charitati vestrae loquenda sunt lectione magis indigent quam expositione. Ea enim in tribus portis interioribus replicantur quae secundo iam, vel tertio de exterioribus dicta sunt. Pauca vero in earum descriptione permutantur. Unde necesse est ea nos quae iam dicta sunt legendo transcurrere, ut ea quae necdum dicta sunt licentius possimus enodare. Itaque nunc dicitur: VERS. 27-30.---Et porta atrii interioris in viam Australem, et mensus est a porta usque ad portam in via Australi centum cubitos. Et introduxit me in atrium interius ad portam Australem, et mensus est portam iuxta mensuras superiores, thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius eisdem mensuris, et fenestras eius, et vestibulum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos, et vestibulum per gyrum. Cuncta haec superius dicta atque exposita esse meministis (Maxime hom. superiori). Necdum vero est dictum quod de eodem vestibulo subditur: VERS. 30, 31.---Longitudine viginti et quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum, et vestibulum eius ad atrium exterius. Atque iterum hoc quod iam superius dictum fuerat replicatur, cum dicitur: Et palmas eius in fronte [Ibid.]. Et statim quod adhuc dictum non fuerat subditur: Et octo gradus erant in quibus ascendebatur ad eam [Ibid.]. Hoc quoque quod de Australi porta scriptum est, de Orientali quoque porta in eodem ordine narratur. Nam protinus subinfertur: VERS. 32-34.---Et introduxit me in atrium interius per portam Orientalem, et mensus est portam secundum mensuras superiores, thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius sicut supra, et fenestras eius, et vestibula eius in circuitum longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. Et vestibulum eius, id est atrii interioris, et palmae caelatae in fronte eius hinc et inde, et in octo gradus ascensus eius. Ea quoque quae de Australi porta et Orientali dicta sunt, in eisdem verbis etiam de porta quae ad Aquilonem respicit replicantur. Nam subditur: VERS. 35-37.---Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad Aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores, thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius, et fenestras eius per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. Et vestibulum eius respiciebat in atrium exterius, et caelatura palmarum in fronte illius hinc et inde, et in octo gradibus ascensus eius. |
2 | Quid itaque interiori atrio, quid thalamo, quid frontibus, quid vestibulo, quid fenestris, quid longitudine et latitudine, quid palmarum caelatura signetur, late iam superius diximus [Hom. 6 et 7], nec oportet ut in eisdem iterum, sed in his solummodo quae necdum dicta sunt occupemur. Nunc ergo quaerendum nobis est quae istae tres portae interiores sint, vel quid est quod earumdem portarum vestibula viginti quinque cubitis in longitudine, et quinque cubitis in latitudine metiuntur; vel cur ad eas non septem, sicut de portis exterioribus dictum fuerat, sed octo gradibus ascenditur. Porta enim atrii interioris quae superius dicta est de his tribus portis interioribus non est, quia illa contra Orientis et Aquilonis portam respicere dicitur, istae autem singulae interius ad Austrum vel Orientem et Aquilonem positae esse memorantur. Unde recte per illam aditus interior designatur, quia, sicut praecedenti locutione iam dictum est, vel Iudaeis et gentilibus, vel inchoantibus atque in bono perseverantibus, vel a bono cadentibus, sed post culpas per poenitentiam surgentibus patet. Nunc autem postquam singulae in Oriente et Aquilone et Austro portae descriptae sunt, cur interioris atrii rursum portae singulae in Austro et Oriente atque Aquilone describuntur? Aspirante Domino, magna intentione opus est sinum tantae profunditatis indagare. Si enim portarum nomine sanctos praedicatores accipimus, sciendum nobis est quia una est Ecclesia in praedicatoribus testamenti veteris ac novi. Portae autem septem vel octo gradus habent, quia sancti Spiritus septiformem gratiam concorditer praedicant, octavo vero gradu annuntiant praemium retributionis aeternae. Unde scriptum est: Da partem septem, necnon et octo [Eccles. XI, 2]. Quid itaque dicere possumus exteriores portas, nisi antiquos patres fuisse, qui per praecepta legis noverant opera populi magis quam corda custodire? ut interiores portas praedicatores sanctae Ecclesiae debeamus accipere, qui spiritalibus monitis discipulorum suorum corda custodiunt, ne malis quae non faciunt vel in cogitationibus delectentur. Per illas enim septem gradibus ascendi dicitur, istarum vero octo graduum ascensus esse perhibetur, quia et in veneratione legis dies septimus fuit, et in novo testamento octavus dies in sacramento est, is videlicet qui Dominicus appellatur, qui tertius a passione, sed octavus a conditione est, quia et septimum sequitur. |
3 | Sin vero portarum nomine solos intelligimus sanctos apostolos designari, qui videlicet primi nobis sunt sanctae Ecclesiae praedicatores, et nos fidem, spem, atque charitatem summopere tenere docuerunt, ipsi itaque nobis in his virtutibus portae sunt, qui nos per easdem virtutes ad interiorem intellectum aeternae sapientiae perducunt. Sed si ipsi exteriores portae sunt, quos accipimus interiores? Si vero ipsi interiores sunt, quos intelligimus exteriores? Qua in re intelligi utiliter potest quia ipsi nobis exteriores simul et interiores portae sunt. Cum enim adhuc inchoantibus non alta et mystica, sed quaedam quae capi praevalent, praedicant, portae exteriores sunt; cum vero perfectis profunda et mystica loquuntur, portae interiores. Videamus qualiter porta exterior pateat: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam [I Cor. III, 1]. Videamus qualiter porta interior pateat: Sapientiam loquimur inter perfectos [Ibid. II, 6]. Videamus utrum ipsa eadem sit porta interior et exterior: Sapientibus et insipientibus debitor sum [Rom. I, 14]. Qui rursum dicit: Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis [II Cor. V, 13]. In hoc enim quod contemplando et loquendo sapientibus mente excedit, porta interior est; in hoc vero quod parvulis sobrie in praedicatione se temperat, et quanta ebrietate spiritus infundatur in mente cum praedicat non ostendit, exteriorem portam se esse manifestat. Ipsi itaque et exteriores portae nobis sunt et interiores, qui nos et in primo aditu fidei, spei atque charitatis instituunt, et cum iam proficientibus coelestis regni mysteria praedicant, per subtiliorem sensum nos ad interiora perducunt. |
4 | Unde et per septem gradus prius ascensus earum describitur, et postmodum per octo. Per octavum etenim gradum illius vitae mysteria signantur, quam in secretis suis perfecti intelligunt, qui iam cuncta temporalia mente transcendere noverunt, qui praesentem vitam quae septem dierum curriculo evolvitur plene despiciunt, qui de intima contemplatione pascuntur. Habent igitur portae spiritalis aedificii septem gradus, quia timorem Domini, pietatem et scientiam, fortitudinem et consilium, intellectum et sapientiam suis auditoribus praedicant. Sed cum iam omnia dimitti praecipiunt, cum nihil in hoc mundo diligi admonent, nil per affectum teneri, cum contemplationi coelestis patriae intendi, atque in eius suadent mysteriis delectari, gradum addunt, et ad interiora traiiciunt. Iste gradus, docente Veritate, cuidam ostensus est, cui cum legis praecepta dicerentur, respondit: Haec omnia custodivi a iuventute mea [Matth. XIX, 20]. Quasi enim iam in septem gradibus stabat, cum a iuventute sua omnia custodisse se diceret. Sed ei mox dicitur: Adhuc unum tibi deest: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni sequere me [Ibid., 21]. In quibus verbis octavum quidem gradum vidit, sed ascendere noluit, quia tristis abscessit. Quisquis itaque, contemptis rebus temporalibus, aeternitatis contemplatione pascitur, coelestis regni gaudia rimatur, post septem gradus quos timendo et operando atque intellectu sapientiae succrescendo tenuit, octavo gradu interioris portae aditum intravit. |
5 | Per octavum quoque numerum et dies aeterni iudicii, et carnis resurrectio designatur. Unde et Psalmus qui pro octava scribitur a pavore iudicii est inchoatus, cum dicitur: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me [Psal. VI, 2]. Nunc enim tempus est misericordiae, in illo autem iudicio dies irae. In quo videlicet die omne hoc tempus finitur quod septem diebus evolvitur. Quia autem post septem dies sequitur, iure octavus appellatur. In quo et caro nostra resurget ex pulvere, ut sive bona, sive mala quae egit, recipiat a Veritate. Unde et per legem quoque octavo die fieri circumcisio iubetur. Nam per membrum quod circumciditur mortalis propagatio generatur, decedentium quoque et succedentium numerus augetur. Sed quia in resurrectione mortuorum nec carnis iam propagatio agitur, et decessio atque successio nulla erit, quia sicut scriptum est: Neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli in coelo [Matth. XXII, 30], octava die praecipitur praeputium incidi. Ibi enim locum iam carnis propagatio non habet, ubi resurgens caro perseverantiam aeternitatis habet. Per hoc membrum mater virgo descendit, quae Deum in utero sine virili admistione concepit, qui primus nobis aeternae patriae gloriam in sua resurrectione monstravit. Qui resurgens a mortuis, iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]. Nobisque exemplum dedit, ut ea fieri in die ultimo de nostra carne credamus quae facta de carne illius in die resurrectionis agnovimus. |
6 | Sed quia de carnis resurrectione nobis sermo se intulit, triste nimis et valde lugubre est quod quosdam in Ecclesia stare, et de carnis resurrectione dubitare cognoscimus. Hanc autem antiqui patres venturam esse certissime crediderunt, etiam cum nullum adhuc eiusdem resurrectionis exemplum tenerent. Qua igitur damnatione digni sunt qui et exemplum iam dominicae resurrectionis acceperunt, et tamen adhuc de sua resurrectione diffidunt? Pignus tenent, et fidem non habent. Ecclesiam replent, sed quia de resurrectione sua dubitant, mente vacua stant. De hac resurrectione per beatum Iob dicitur: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum; quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius [Iob. XIX, 25, seq.]. Hinc etiam per Psalmistam dicitur: In conspectu eius procidunt universi qui descendunt in terram [Psal. XXI, 29]. In terra enim mortui non spiritu, sed corpore descendunt. In conspectu ergo Domini procidunt qui in terram descendunt, quia resurgendo ad iudicium veniunt qui nunc in pulvere putrescunt. Hinc iterum dicit: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter et caro mea [Psal. LXII, 2]. Sitit anima ut Deum videat; caro quid sitit, nisi ut resurgat? Hinc rursus ait: Aufer spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur [Psal. CIII, 29]. Moxque de carnis resurrectione subiungit: Emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae [Ibid., 30]. Hinc iterum dicit: Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae [Psal. CXXXI, 8]. Exsurrexit enim Dominus in requiem suam cum carnem suam de sepulcro suscitavit. Post hunc quoque exsurgit et arca, quia resurgit Ecclesia. Hinc per eumdem prophetam de quo loquimur scriptum est: Ossa arida, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis. Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vos cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis [Ezech. XXXVII, 4, seq.]. Hinc est quod propheta alius per resurrectionem Domini humanum genus vidit in fine suscitari, atque ait: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius [Osee VI, 3]. Hinc est quod cum de semetipso Dominus loqueretur, adiunxit: Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei. Et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii [Ioan. V, 28, 29]. Hinc Paulus ait: Unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae [Philip. III, 20]. Hinc iterum dicit: Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo [I Thess. IV, 14]. Qui rursus ait: Primitiae dormientium Christus [I Cor. XV, 20]. Si enim nos a mortis somno non surgimus, quomodo resurrectionem dominicam primitias habemus? |
7 | Ecce veteres ac novi Patres uno sibi spiritu de carnis resurrectione concordant. Ecce ipsa per se Veritas prius voce docuit quod de resurrectione carnis postmodum opere demonstravit, et tamen adhuc quorumdam infirmitas fidem non habet in domo fidei stans. Sed mirari solent qualiter caro reviviscere possit ex pulvere. Mirentur igitur altitudinem coeli, molem terrae, abyssos aquarum, omnia quae in mundo sunt, ipsos quoque angelos creatos ex nihilo. Minus est valde aliquid ex aliquo facere quam omnia ex nihilo fecisse. Ipsa nobis elementa, ipsae rerum species, resurrectionis imaginem praedicant. Sol enim quotidie nostris oculis moritur, quotidie resurgit. Stellae matutinis horis nobis occidunt, vesperi resurgunt. Arbusta aestivis temporibus plena foliis, floribus, ac fructibus videmus, quae hiemali tempore nuda foliis, floribus ac fructibus, et quasi arida remanent, sed vernali sole redeunte, cum a radice humor surrexerit, suo iterum decore vestiuntur. Cur ergo de hominibus diffiditur, quod fieri in lignis videtur? Sed saepe pulverem putrescentis carnis aspiciunt et dicunt: Unde ossa et medullae, unde caro vel capilli poterunt in resurrectione reparari? Haec itaque requirentes, parva semina ingentium arborum videant, atque si possunt dicant: Ubi in eis latet tanta moles roboris, tanta diversitas ramorum, tanta multitudo et viriditas foliorum, tanta species florum, tanta ubertas, sapor atque odor fructuum? Nunquidnam semina arborum odorem vel saporem habent, quem ipsae post arbores in suis fructibus proferunt? Si ergo ex semine arborum quod videri non potest produci potest, cur de pulvere carnis humanae diffiditur quia ex eo reparari forma valeat quae non videtur? |
8 | Saepe autem obiicere inanem quaestiunculam solent, qua dicunt: Carnem hominis lupus comedit, lupum leo devoravit, leo moriens ad pulverem rediit, cum pulvis ille suscitatur, quomodo caro hominis a lupi et leonis carne dividitur? Quibus quid respondere aliud debemus, nisi ut prius cogitent qualiter in hunc mundum venerint, et tunc invenient qualiter resurgant? Certe tu homo qui hoc loqueris, aliquando in matris utero spuma sanguinis fuisti, ibi quippe ex patris semine et matris sanguine parvus ac liquidus globus eras. Dic, rogo, si nosti, qualiter ille humor seminis in ossibus duruit, qualiter in medullis liquidus remansit, qualiter in nervis solidatus est, qualiter in carnibus crevit, qualiter in cute extensus est, qualiter in capillis atque unguibus distinctus, ita ut capilli molliores carnibus, et ungues essent teneriores ossibus, carnibus duriores? Si igitur tot et tanta ex uno semine per species distincta sunt, et tamen in forma remanent coniuncta, quid mirum si possit omnipotens Deus in illa resurrectione mortuorum carnem hominis distinguere a carne bestiarum, ut unus idemque pulvis et non resurgat in quantum pulvis lupi et leonis est, et tamen resurgat in quantum pulvis est hominis? Vide itaque, homo, qualiter ad vitam venisti, et nequaquam dubites ad vitam qualiter redeas. Cur autem ratione vis comprehendere quomodo redeas, qui ignoras quomodo venisti? Da potentiae Creatoris tui quod comprehendere non vales de temetipso. Certe enim quia tu ex terra factus es, terra vero ex nihilo, tu es creatus ex nihilo. Ne ergo de carnis tuae resurrectione desperes, perpende prudenter quia minus est Deo reparare quod erat quam fecisse quod non erat. |
9 | Sed si non potes resurrectionis effectum ratione comprehendere, perpende quam multa sunt quae non intelligis qualiter sint, et tamen esse non dubitas. Dic, rogo, si nosti gyros coeli, terrae cardines, aquarum abyssos, ubi finiuntur, ubi suspensi sunt? Scimus autem quia quod ex nihilo factum est pendet in nihilo. Sed si est aliquid quod dicitur nihilum, iam nihil non est. Si autem nihil est nihilum, nusquam mundi moles dependet, nec est ubi sit quod creatum est ut sit. Quomodo ergo nusquam est quod novimus quia est? Sed haec fortasse ad te multa sunt, ad temetipsum homo revertere. Certe ex spiritu es creatus et limo, uno invisibili, altero visibili; uno sensibili, et altero insensibili. Quomodo ergo permisceri in te potuit spiritus et limus, atque ex diverso fieri res non diversa, ita ut in tanta convenientia misceretur spiritus et limus, ut cum caro atteritur spiritus marceat, et cum spiritus affligitur caro contabescat? Sed forsitan necdum praevales discutere temetipsum. Perpende, rogo, si vales, quomodo Rubrum mare virga divisum est [Exod. XIV, 21], quomodo petrae duritia percussione virgae undas emanavit [Num. XX, 11], quomodo Aaron virga sicca floruit [Ibid., XVII, 8], quomodo ex eius genere veniens Virgo concepit, quomodo et in partu virgo permansit [Luc. I, 27, seq.; III, 23, seq.]; quomodo quatriduanus mortuus, iussione suscitatus, ligatis manibus ac pedibus de sepulcro exiit, quem postmodum solvi Dominus per discipulos iussit [Ioan. XI, 44, seq.]; quomodo idem Redemptor noster, in vera carne atque ossibus resurgens, clausis ostiis ad discipulos intravit. [Ioan. XX, 26]. |
10 | Ecce haec investigare non vales, et tamen credis. Cur ergo de resurrectionis gloria disputando et discutiendo dubitas, qui tam multa mysteria sine discussione credidisti? Qui tamen si resurrectionem carnis non credis, omnia sine causa credidisti, quia in hoc angelorum spectaculo videris quidem velociter currere, sed postquam cursum peregeris, ne bravium accipias aversaris. Unde per Paulum dicitur: Sic currite ut comprehendatis [I Cor. IX, 24]. Qui rursus ait: Si in hac vita in Christo tantum sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus [I Cor. XV, 19]. Divinae autem virtutis mysteria quae comprehendi non possunt non intellectu discutienda sunt, sed fide veneranda. Sciendum itaque nobis est quia quidquid ratione hominis comprehendi potest mirum esse iam non potest, sed sola est in miraculis ratio potentia facientis. Ecce dum de resurrectione carnis loquimur, ab expositionis ordine paululum digressi sumus. Ad ea ergo quae coepimus redeamus. |
11 | Habent autem interiores portae vestibula, quae viginti et quinque cubitis in longitudinem metiuntur. Si enim octo ter ducimus, ad viginti et quatuor pervenimus. Cui unus additur, ut viginti et quinque teneamus. Auditores etenim boni, qui quasi quaedam vestibula sunt portarum, aeternae spei longanimitatem tenent, octavum diem in Trinitatis fide sustinent. Quae Trinitas, quia unus est Deus, octo quidem per tria ducunt, sed in unius Dei confessione solidantur. Plana sunt vestibula, quia humilia sunt corda bonorum auditorum. Habent longitudinem, quia in spei perseverant longanimitate. Viginti et quinque cubitis earum longitudo mensuratur, quia resurrectionem carnis in octava per Trinitatem credunt, et eamdem sanctam Trinitatem unum esse Deum fatentur. Habent quoque quinque cubitos in latitudinem, quia per vitam simplicem quae quinque sensibus ducitur circa amorem proximi dilatantur. Et notandum quia postquam portarum vestibula superius alia dicta sunt, postmodum vestibulum quod quinque cubitos habet in latitudinem exterius respicere dicitur, quia nimirum sunt auditores alii qui intellectum interioris vitae magis virtutibus proficiendo penetrant, et sunt quidam simplices qui bene quidem sed iuxta sensus corporeos vivunt. Unde et exterius respicere dicuntur. Quasi enim extra respiciunt, quia iuxta sensus corporeos vivunt. Sed tamen et exterius respicientes, intus sunt, quia etsi sensus corporeos intelligendo transcendere nesciunt, fidem tamen atque charitatem humiliter tenent. Et intus ergo sunt in spiritali aedificio per amorem, et quasi foris respiciunt per simplicitatem. |
12 | Potest per vestibulum quod exterius respicit fides inchoantium designari, et per vestibulum quod est interius fides perfectorum, qui iam per eam in signis et virtutibus emicant. Possunt etiam per vestibulum interius praecepta altiora, per vestibulum vero quod respicit exterius praecepta adhuc minima figurari. Per vestibulum quippe itur ad gradus et ad portam, quia per praecepta praedicationis pertingitur ad virtutes atque aditum gratiae coelestis. Cum vero iubetur aliis in cogitatione sua aeterna meditari, coelestia sapere; eisque dicitur in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus vivere [Coloss. III, 16], quasi interius vestibulum ostenditur, quod quinquaginta cubitis longitudine, et viginti quinque latitudine mensuratur. De quibus numeris nunc tacemus, quia ex his iam multa superius diximus. Cum vero aliis praecipitur, Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro [I Cor. VII, 3], quasi vestibulum quod exterius respicit designatur. Quod quamvis extra respiciat, tamen intus est, quia rudis auditor et adhuc agit quod carnis est, et tamen a bonorum numero alienus non est. |
13 | Potest autem et per Orientis portam Dominus, et per Austri Iudaea, per Aquilonis vero conversa gentilitas designari. [ [3322] Portam autem Dominum dicimus, quia per ipsum intramus ad ipsum. Portas vero Iudaeam et gentilitatem non incongrue nominamus, quia prius Hebraeis, et postmodum patribus ex gentilitate venientibus aditum aedificii coelestis agnovimus.] Sed hac in re quaestio animum pulsat, cur in superiori narratione prophetae, prius Orientalis, postmodum Aquilonis, ac deinde Austri porta descripta est. Cumque easdem portas in interiori atrio narraret, prius portam Austri, deinde Orientis, et tertio in loco descripsit Aquilonis. Cur autem non eumdem ordinem quem coeperat tenuit, sed hunc in portarum descriptione permutavit, ut et prius diceret Orientis portam, Aquilonis et Austri, et postmodum Austri, Orientis et Aquilonis? Sed si Aquilonis nomine gentilitas designatur, cunctis studiose legentibus liquet quia ante Synagogam gentilitas fuit. Nam Heber ipse, a quo Hebraei appellati sunt, ex gentibus est electus [Genes. X, 21]. Dicatur ergo porta Orientalis ante portam Aquilonis et Austri, quia in divinitate sua Dominus ante gentilitatem et Iudaeam natus est, qui et ante omnia saecula. Dicatur vero narratione subsequenti porta Austri, Orientis et Aquilonis, quia Redemptor noster in humana natura inter Iudaeam et gentilitatem nasci dignatus est, quia et in fine Synagogae venit, et ante initium Ecclesiae, quam ex gentibus collegit. In prima ergo descriptione sit Orientalis porta ante portam Aquilonis et Austri; in secunda autem inter portam Austri et Aquilonis Orientis porta nominetur, quia et ex divinitate antecessit omnia, et ex humanitate venit inter omnia, qui et decedentis Iudaeae finis factus est, et subsequentis gentilitatis initium. Igitur quia ea quae necdum dicta fuerant, ut, Domino largiente, potuimus, rimati sumus et ea quae saepius sunt replicata transcurrimus, nunc ad ea veniamus quae sic iam per ordinem dicuntur, ut in eis pene nihil de his quae dicta sunt replicetur: VERS. 38.---Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum. |
14 | Gazophylacia superius [Hom. 6, olim. 18, n. 1 et seq.] diximus corda doctorum, quae scientiae divitias servant. Frontes autem portarum sunt verba atque opera praedicatorum, in quibus eos foris agnoscimus quales apud se intrinsecus vivant. Est autem ostium per gazophylacia singula in frontibus portarum, quia unusquisque doctor in corde auditoris intellectum aperit in dictis et operibus patrum. Cum enim Petri apostoli praedicationem discutimus, cum Pauli verba perscrutamur, cum Ioannis Evangelium investigamus, atque ex eorum verbis auditores nostros ad interiorem intellectum trahimus, quid aliud agimus, nisi ostium in portarum frontibus aperimus? Dicatur ergo: Per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum, quia si doctor hoc quod loquitur apostolorum dictis minime confirmat, in frontibus portarum ostium non habet. Et si ostium non habet, dici iam gazophylacium spiritalis aedificii non potest, quia si intellectum non aperit, doctor non est. Cum vero auditores boni per ora docentium apostolorum dicta et opera cognoscunt, culpas suas apud semetipsos tacite reprehendunt, et lacrymis insequuntur omne quod se egisse inique meminerunt. Unde hic quoque de ostio quod est in frontibus portarum subditur: [Hom. 6, olim. 18, n. 1 et seq.] Ibi lavabant holocaustum. |
15 | Qui enim se per fidem in conversatione sancta Domino devoverunt, holocaustum Domino facti sunt. Sed quia adhuc multa in se de corruptibili sua carne patiuntur, quia adhuc in eis cordis munditia sordidis cogitationibus inquinatur, quotidie ad lacrymas redeunt, assiduis fletibus affliguntur. Sanctorum enim patrum dicta et facta considerant, et cum se indignos pensant, in portarum ostio holocaustum lavant. Ecce etenim quis pro timore omnipotentis Domini esse patiens devovit, nulli convicium pro convicio reddere, omnia aequanimiter tolerare, et tamen cum hunc contumelia ab ore proximi illata subito percusserit, turbatus forte aliquid loquitur, quod loqui non debuit. Certe iste iam holocaustum est, sed adhuc inquinatum. Fortasse contra illatas contumelias patientiam exhibuit, tacitus permansit; sed tamen contra easdem contumelias quas portat dolore tangitur, eiusque animus in charitate sauciatur. Patientia enim vera est, quae et ipsum amat quem portat. Nam tolerare, sed odisse, non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. Hic itaque saepe in cogitatione sua se iudicat, reprehendit semetipsum quia dolet, nec tamen apud se praevalet obtinere ne doleat. Iam ergo per bonam devotionem holocaustum est, sed tamen per dolorem quo tangitur adhuc inquinatum. Alius ea quae possidet apud semetipsum decrevit indigentibus cuncta tribuere, nil sibimet reservare, vitam suam soli supernae gubernationi committere; sed dum praebet pauperibus quae habet, fortasse cogitatio menti subrepit quae dicit: Unde vives, si cuncta dederis? Nec tamen desistit tribuere, sed quod laetus dare coeperat postmodum tristis praebet. Quid huius mens nisi misericordiae holocaustum est? sed tamen per tristitiam cogitationis inquinatum. Aut enim deliberare summa non debuit, aut post deliberationem nullo modo dubitare. Alius, contempta mundi superbia, honores atque dignitates huius saeculi decrevit vitare, ultimum appetit inter homines locum tenere, ut tanto excelsior inveniatur in permanenti gloria, quanto humilior aspicitur in transeunte vita. Is fortasse cum subito se a proximo despici agnoscit, dedignatur cur despicitur. Vult quidem esse in loco humili, sed tamen videri contemptibilis non vult. Hunc iam devotio elevat, sed adhuc infirmitas gravat. Iam ergo per devotionem holocaustum est, sed adhuc ex infirmitate inquinatum. Hi itaque qui in eis quae optime devoverunt, in aliqua infirmitatis suae culpa tanguntur, cum per verba doctorum dicta patrum intelligunt, et in quanta culpa iaceant agnoscunt, seque ipsos poenitentiae lamentis afficiunt, holocaustum in ostio portarum lavant. |
16 | Sciendum vero est quia hoc inter sacrificium atque holocaustum distat, quod omne holocaustum sacrificium est, sed non omne sacrificium holocaustum. In sacrificio etenim pars pecudis, in holocausto vero totum pecus offerri consueverat. Unde et holocaustum Latina lingua totum incensum dicitur. Pensemus ergo quid est sacrificium, quid holocaustum. Cum enim quis suum aliquid Deo vovet, et aliquid non vovet, sacrificium est. Cum vero omne quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti Deo voverit, holocaustum est. Nam sunt quidam qui adhuc mente in hoc mundo retinentur, et tamen ex possessis rebus subsidia egentibus ministrant, oppressos defendere festinant. Isti in bonis quae faciunt sacrificium offerunt, quia et aliquid de actione sua Deo immolant, et aliquid sibimetipsis reservant. Et sunt quidam qui nihil sibimetipsis reservant, sed sensum, linguam, vitam, atque substantiam quam perceperunt omnipotenti Domino immolant. Quid isti nisi holocaustum offerunt; imo magis holocaustum fiunt? Israeliticus etenim populus primum sacrificium in Aegypto obtulit, secundum vero in eremo [Exod. XII, XIII]. Qui itaque adhuc mentem habet in saeculo, sed boni iam aliquid operatur, Deo sacrificium obtulit in Aegypto. Qui vero praesens saeculum deserit, et agit bona quae valet, quasi iam Aegypto derelicta sacrificium praebet in eremo, quia, repulso carnalium desideriorum strepitu, in mentis suae quiete atque solitudine Deo immolat quidquid operatur. Quamvis ergo, sicut dictum est, sacrificium sit etiam holocaustum, maius tamen est holocaustum sacrificio, quia mens quae huius mundi delectatione non premitur, totum in omnipotentis Dei sacrificio incendit quod habet. |
17 | Sed sciendum nobis est quia sunt quidam qui, etiam saeculum relinquentes, totum quidem quod habent offerunt, sed tamen in bonis quae agunt minime compunguntur; et quidem bonum quod agunt holocaustum est, sed quia flere ac semetipsos diiudicare nesciunt, seque ex amore ad lacrymas non accendunt, perfectum eorum holocaustum non est. Hinc per Psalmistam dicitur: Memor sit Dominus omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat [Psal. XIX, 4]. Holocaustum quippe siccum est bonum opus quod orationis lacrymae non infundunt. Holocaustum vero pingue est quando hoc quod bene agitur corde humili etiam per lacrymas irrigatur. Unde rursus dicitur: Holocausta medullata offeram tibi [Psal. LXV, 15]. Quisquis enim bonum opus agit, sed ex omnipotentis Dei amore atque desiderio flere nescit, holocaustum habet, sed medullam in holocausto non habet. Qui vero bona operatur, et visioni iam Creatoris sui inhiat, atque ad aeternae contemplationis gaudia pervenire festinat, seque ipsum ex amore quo accenditur in fletibus mactat, holocausta Domino medullata dedit. Studendum ergo nobis est et mala funditus relinquere, et bona quae sufficimus operari, atque in ipsis bonis quae agimus amore aeterni luminis compungi. Ipse enim cordis tenebras discutit amor lucis, ut subtilius videre valeamus ne qua in bonis quae agimus prava misceantur. Considerandum nobis quippe est opus nostrum quale sit quae cogitatio in opere, quae intentio in cogitatione. Et cum nostro bono operi admistum aliquid malitiae vel pravae delectationis agnoscimus, redeamus ad lacrymas, lavemus holocaustum. |
18 | Sunt autem quidam qui semetipsos in magnis actionibus Domino devoverunt, atque ad tantam perfectionem perveniunt, ut ab eis nulla unquam difficultate flectantur, quatenus deliberatione castitatis nequaquam caro in pravae cogitationis delectatione animum sternat. Nam et si quando per suggestionem pulsat, surgere non permittitur, quia vigore iudicii calcatur. In deliberatione quoque patientiae nec sermo inordinatus ab ore prodeat, nec dolor tacitus animum premat, ut in largitate eleemosynae nulla inopiae suspicio tristitiam generet, ut in deliberatione humilitatis nullus despectus animum mordeat. Sed cum iam in his quae recte devoverunt sese fortiter exhibent, priora tamen peccata quae ab ipsis ante bonam deliberationem perpetrata sunt ad memoriam reducunt, et plangunt quidquid illicite se egisse meminerunt. Hi itaque per vitam quam tenent holocaustum sunt, sed per vitam quam ante tenuerunt inquinatum. Lavant ergo holocaustum in ostio portarum, quia in intellectu quem perceperunt de dictis patrum, lamentis se quotidianis afficiunt, et mundant vitam lacrymis, quam pravis aliquando actibus inquinaverunt. Nos itaque inter haec ad vitam praeteritam mentis oculos reducamus, reminiscamur qui fuimus, cum mundi huius concupiscentias sequeremur. Et si iam Domino toto corde servimus, quia nos peccasse meminimus defleamus, in fletibus lavemus holocaustum. |
19 | Ecce omnipotenti Deo devovimus castitatem nostram; sed si adhuc immunda cogitatio mentem inquinat, redeamus ad lacrymas, lavemus holocaustum. Ecce patientiam nos servare decrevimus. Sed si adhuc ira perturbat, si mentem tacitus dolor excruciat, redeamus ad lacrymas, lavemus holocaustum. Ecce, iam novimus possessa tribuere, atque in hoc mundo humilem locum tenere; si qua adhuc animum inopiae suspicio deprimit, si despectus proximi in aliqua nos indignatione confundit, redeamus ad lacrymas, lavemus holocaustum. Magnus est enim Creatori nostro ad recipiendos fletus humilium misericordiae sinus. Ubi enim innumerabilium hominum fletus suscepti sunt, ibi locum suum inventurae sunt et lacrymae nostrae. Pensemus quid per alium prophetam dicitur: Et erit qui offenderit ex eis in illa die quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eius [Zach. XII, 8]. Haec est dies misericordiae, quae nobis de adventu Redemptoris nostri promissa est. Qui itaque offenderit erit quasi David, quia peccator ad poenitentiam redit; domus autem David quasi Dei, quia reversus quisque ad iustitiam habitatio efficitur Creatoris sui, ut sit sicut angelus in conspectu eius, quia misericordiae viscera quae in se expertus est annuntiando et aliis propinat. Hinc etiam paulo post illic dicitur: In die illa erit fons patens domus David habitantibus Ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae [Zach. XIII, 1]. |
20 | Fons quippe occultus est unigenitus Patris invisibilis Deus. Fons vero patens est idem Deus incarnatus. Qui fons patens recte domus David dicitur, quia ex David genere noster ad nos Redemptor processit. Ierusalem vero visio pacis interpretatur. Hi autem Ierusalem habitant, qui in visionem pacis intimae mentem figunt. Peccator vero et menstruata est vel is qui delinquit in opere, vel mens quae labitur in prava cogitatione. Menstruatae namque ista pollutio est, quia et aliena carne non tangitur, et sua carne inquinatur. Sic itaque, sic est omnis anima, quae etsi malum opus non agit, polluta tamen cogitatione sordescit. Unde etiam per prophetam alium sub Iudaeae specie de anima immundis desideriis occupata dicitur: Omnes qui quaerunt eam non deficient, in menstruis eius invenient eam [Ierem. II, 24]. Maligni quippe spiritus quaerentes non deficiunt cum inferre perditionem cupiunt, et nulla bonae cogitationis rectitudine repelluntur. Atque in menstruis suis animam inveniunt, quando in pollutis cogitationibus positam facile ad perversam operationem trahunt. Dicatur ergo: In die illa erit fons patens domus David habitantibus Ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae [Zach. XIII, 1], quia apertus iam nobis est fons misericordiae Redemptor noster, qui in domo David incarnari dignatus est, ut peccatorem lavet a perverso opere, et menstruatam mentem diluat ab immunda cogitatione. Patet igitur fons; curramus cum lacrymis, lavemur in hoc fonte pietatis. |
21 | In hoc fonte ipse quoque David lotus est cum rediit ad lamenta poenitentiae post maculas gravis culpae. Ipsum quippe invenire fontem quaerebat cum diceret: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me [Psal. L, 14]. Iesus enim Hebraice, Latine salutaris dicitur. Et quid est quod sibi laetitiam Iesu reddi postulabat, nisi quod hunc ante culpam contemplari consueverat, eiusque contemplationis gaudia in culpa perdiderat? Unde recte post poenitentiam visionis eius laetitiam sibi reddi quaerebat. In hoc fonte misericordiae lota est Maria Magdalene, quae prius famosa peccatrix, postmodum lavit maculas lacrymis, detersit maculas corrigendo mores [Luc. VII, 37, 38, seq.]. In hoc fonte misericordiae coram omnibus lavit Petrus quod negaverat, quia flevit amare [Matth. XXVI, 75]. In hoc fonte misericordiae in fine suo lotus est latro, qui, semetipsum in morte reprehendens, a culpa sua ablutus est confessione veritatis [Luc. XXIII, 41]. |
22 | Cur igitur pigri sumus? cur torpentes et frigidi remanemus, qui in hoc fonte pietatis tantos iam se lavisse cognovimus? Ergone de emundatione nostra desperabimus, qui tot exempla misericordiae in pignore tenemus? et cessamus veniam quaerere, atque cum lacrymis fiduciam habere, qui tantorum iam emundationem spei nostrae pignus accepimus? Quaerere enim misericordiae fontem deberemus, etiamsi clausus esset. Patet nunc, et negligimus. Mittamus oculos fidei in mundum universum, consideremus quanti peccatores diebus ac noctibus per lamenta in hoc fonte misericordiae lavantur, quanti post tenebras ad lucem, quanti post maculas ad munditiam redeunt. Curramus ergo cum talibus post mortis tenebras ad aquam vitae; consideremus quantum peccavimus, quantum quotidie peccamus, atque, ut appareamus mundi post culpas, lavemus holocaustum. Ad haec agenda adest gratia Redemptoris nostri, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |