Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA IV. [Al. XVI. Quatuor versibus a nono ad duodecimum allegorice aut moraliter explicatis, absolvitur.]
1 | Vir, cuius erat species quasi species aeris, [Ezech. XL, 9] Mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem eius duobus cubitis. Ac ne vestibulum extra portam esse crederemus, subditur: [Ezech. XL, 9] Vestibulum autem portae erat intrinsecus. Quid autem per interius vestibulum, nisi aeternae vitae latitudo signatur, quae modo inter angustias vitae praesentis iam per spem mente concipitur? De qua per Psalmistam dicitur: Intrate portas eius in confessione, atria eius in hymnis confessionum [Psal. XCIX, 4]. Cum enim peccata nostra per lacrymas confitemur, angustae vitae portam ingredimur. Sed cum post haec ad aeternam vitam perducimur, portae nostrae atria in confessionum laudibus intramus, quia ibi iam angustia non erit, cum nos laetitia perpetuae festivitatis exceperit. Propter confessionis nostrae angustiam Veritas dicit: Intrate per angustam portam [Matth. VII, 13]. Et cum se Psalmista recipi in latitudinem gaudii aeterni praesumeret, dicebat: Statuisti in loco spatioso pedes meos [Psal. XXX, 9]. Ad atrium ergo per portam tenditur, quia ad latitudinem solemnitatis pertingitur ab angustia confessionis. Illa itaque gaudia quae apud David atria, apud Ezechielem vestibulum intrinsecus vocantur. Unde et hoc ipsum vestibulum octo cubitis dicitur mensuratum. Ibi enim omnes recipiendi sunt, qui nunc et in exercitio operis laborant, et ad aeterna gaudia per contemplationis gratiam suspirant. |
2 | Nec immerito mensura vestibuli in octo cubitis ponitur, quia septem diebus universum tempus evolvitur. Aeterna etenim dies, quae expleta septem dierum vicissitudine sequitur, scilicet octava est. Unde etiam Psalmista, resurrectionis diem considerans, quia de extremi iudicii districtione erat locuturus, praemisit titulum, dicens: In finem Psalmus David pro octava [Psal. VI, 1]. Ut enim quam octavam diceret demonstraret diem illam tremendi terroris, in Psalmi inchoatione secutus est, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me [Ibid., 2]. Modo enim quisquis per flagella corripitur, et correptionibus emendatur, in mansuetudine corripitur, non in ira. In districto autem illo examine omnis argutio atque correptio furor et ira est, quia venia post correptionem non est. Huius octonarii numeri causa est, quod post Sabbatum Dominus voluit a morte resurgere. Dies quippe Dominicus, qui tertius est a morte dominica, a conditione dierum numeratur octavus, quia septimum sequitur. Unde et ipsa vera Redemptoris nostri passio, et vera resurrectio, figuravit aliquid de suo corpore in diebus passionis suae. Sexta enim feria passus est, Sabbato quievit in sepulcro, Dominico autem die resurrexit a morte. Praesens etenim vita nobis adhuc sexta est feria, quia in doloribus ducitur, et in angustiis cruciatur. Sed Sabbato quasi in sepulcro quiescimus, quia requiem animae post corpus invenimus. Dominico vero die, videlicet a passione tertio, a conditione ut diximus octavo, iam corpore a morte resurgimus, et in gloria animae etiam cum carne gaudebimus. Quod ergo mire Salvator noster fecit in se, hoc veraciter signavit in nobis, ut nos et dolor in sexta, et requies in septima, et gloria excipiat in octava. Hinc per Salomonem dicitur: Da partem septem, necnon et octo, quia ignoras quid mali futurum sit super terram [Eccle. XI, 2]. Partem etenim septem simul et octo damus, quando sic ea quae septem diebus evolvuntur disponimus, ut per haec ad bona aeterna veniamus; ut dum modo caute agitur, postmodum venientis tremendi iudicii ira devitetur. Octo itaque cubitis vestibulum mensuratur intrinsecus, quia per lucem quae post septem dies sequitur, latitudo nobis aeternitatis aperitur. |
3 | Sed nemo ad illam venit, nisi qui hic dilectionem Dei ac proximi devota mente tenuerit. Unde et subditur: Et frontem eius duobus cubitis. Frons etenim portae est bonum meritum vitae praesentis. Sicut enim vestibulum intrinsecus aeterna requies debet intelligi, ita per frontem portae necesse est qualitatem visibilis vitae signari. Frons ergo portae duobus cubitis mensuratur, quia quisquis hic dilectionem Dei et proximi servare studuerit, ipse ad aeternitatis atrium pertinget. Vita igitur nostra ut duobus cubitis sit mensurata, tendi quotidie per charitatem debet in amorem Dei simul et proximi. Non est enim charitas vera, si minus a duobus cubitis habet. Unde Moyses cum per colores vestium, electorum virtutes exprimeret, in ornamento pontificis bis tinctum coccum iubet adhiberi [Exod. XXVIII, 5]. Quid namque per coccum nisi charitas designatur, quae semper per flammam amoris accenditur? Sed coccus bis tingitur, quando non solum ex amore Dei, sed etiam proximi nostra charitas inflammatur. Nam quisquis sic amat Deum, ut commissi sibi proximi curam relinquat, adhuc in eo coccus semel tinctus est. Et quisquis sic amat proximum, ut imminuat desiderium quo flagrare debet ad Deum, non est adhuc in eo color tincturae geminatus. Debemus ergo et amare eos cum quibus vivimus, et ad illum totis desideriis anhelare in quo veraciter vivamus. Ecce etenim ad fidem atque ad audiendum verbum omnipotentis Domini nos qui religioso induti habitu videmur, ex diversa mundi qualitate convenimus, atque ex dissimilibus iniquitatibus in sanctae Ecclesiae concordiam congregati sumus, ita ut iam patenter factum esse videatur quod de promissione Ecclesiae per Isaiam dicitur: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit [Isai. XI, 6]. Nam per sanctae charitatis viscera lupus cum agno habitat, quia hi qui in saeculo raptores fuerunt cum mansuetis ac mitibus in pace conquiescunt. Et pardus cum haedo accubat, quia is qui peccatorum suorum maculis varius fuit, cum eo qui se despicit et peccatorem fatetur humiliari consentit. Ubi et subditur: Vitulus et leo et ovis simul morabuntur [Isai. XI, 6], quia is qui per contritum cor ad quotidinaum se Deo sacrificium praeparat, et alius qui tanquam leo ex crudelitate severiter saeviebat, et alter qui velut ovis in innocentiae suae simplicitate perdurat, in caulis sanctae Ecclesiae convenerunt. Ecce qualis est charitas, quae diversitates mentium accendit, concremat, conflat, et quasi in unam auri speciem reformat. Sed in eo quod se electi sic amant, ad illum necesse est ut festinent, quem aeterno gaudio in coelis videre mereantur. Unus est etenim Dominus ac Redemptor noster, qui et hic electorum suorum corda ad unanimitatem ligat, et ad supernum amorem per interna desideria semper stimulat. Unde et illic subditur: Et puer parvulus minabit eos [Ibid.]. Quis iste est puer parvulus, nisi de quo scriptum est: Puer natus est nobis, filius datus est nobis [Ibid., IX, 6]? Qui simul habitantes minat, quia ne in terrenis rebus corda nostra inhaereant, haec per internum desiderium quotidie inflammat. Et hoc ipsum eius minare est ad suum nos amorem incessanter accendere, ne cum nos vicissim diligimus, mente in hoc exsilio remaneamus, ne quies huius vitae sic placeat, ut ad oblivionem patriae perducat, ne delectata mens prosperis torpeat. Unde et donis suis flagella permiscet, ut nobis omne quod nos in saeculo delectabat amarescat, et illud incendium surgat in animo quod nos semper ad coeleste desiderium inquietet, excitet, atque, ut ita dicam, delectabiliter mordeat, suaviter cruciet, hilariter contristet. Puer ergo nos parvulus minat, quia is qui paulo minus quam angeli minoratus est per charitatem quam nobis tribuit, in hoc nos mundo mentem figere non permittit. Bis tinctus itaque in nobis coccus est, si et hic proximos nostros sicut nos diligimus, et ad auctorem omnium cum ipsis quos diligimus festinamus. Si igitur vita nostra de perfecta charitate bis tingitur, frons in nobis portae duobus cubitis mensuratur. Sive igitur doctor, seu sacrum eloquium, vel certe fides portae nomine signetur, in mensura utriusque cubiti charitas non inconvenienter accipitur, quam ille vere praedicat qui Dei ac proximi amorem docet; et ipsa est certa scientia, quam charitas aedificat; et fides robusta est, quae se in dilectione Dei ac proximi exercet. Sequitur: VERS. 10.---Porro thalami portae ad viam Orientalem, tres hinc, et tres inde, et mensura una trium. |
4 | Quid thalami, quid via Orientalis designet, iam superius diximus [Hom. 3, n. 8 et seqq.], nec replicare ea latius necessarium putamus. Sed quaerendum nobis est quid est quod dicitur, Tres hinc, et tres inde. Thalami quippe iuxta viam Orientalem sunt corda ferventium in amore Dei. Et sive hi qui electi in testamento veteri fuerunt, sive qui in testamento novo secuti sunt, nimirum constat quia omnes ex amore Trinitatis accensi sunt. Neque enim vere Deum diligerent, si eiusdem Trinitatis, quae Deus est, gratiam non accepissent. Iuxta viam ergo Orientalem tres hinc et tres inde sunt thalami, quia dum inter veteres et novos patres Dominus incarnari dignatus est, quasi in medio thalamorum via Orientalis apparuit, qui thalami ad veram virtutum speciem in Trinitatis sunt cognitione decorati. Sin vero ad virtutes electorum eumdem numerum referamus, tres sunt virtutes, sine quibus is qui aliquid operari iam potest, salvari non potest, videlicet fides, spes, charitas. Et quia eadem fides, spes, et charitas in antiquis patribus quae in novis doctoribus fuit, iuxta Orientalem viam tres hinc, et tres inde thalami describuntur. |
5 | Vel certe quia tres patrum veterum distinctiones fuerunt, tres quoque novorum sub gratia sequuntur. Vetus quippe populus habuit patres ante legem, ac deinde in lege, et postmodum prophetas. In novo autem populo prius Hebraeorum primitiae crediderunt, postmodum plenitudo gentium in fide secuta est, ac deinde in fine saeculi Hebraeorum reliquiae salvantur [Rom. IX, 27]. Quia ergo incarnatio Domini et ex superiori parte patres ante legem, patres in lege, atque ad extremum prophetas habuit, et ex posteriore fideles ex Hebraeis, fideles ex gentibus, ac postmodum Hebraeorum reliquias colliget, Orientalis via tres hinc et tres inde thalamos habere memoratur. Sed hoc quoque non inconvenienter accipimus, si tres esse fidelium ordines dicamus. Sive namque in veteri, seu in novo testamento, alius est ordo praedicantium, alius continentium, atque alius bonorum coniugum. Unde et idem propheta in superiori parte tres viros liberatos vidit: Noe, Daniel et Iob [Ezech. XIV, 14]; in quibus videlicet tribus praedicatores, continentes et coniugati signati sunt. Nam Noe arcam in undis rexit, atque ideo figuram rectorum tenuit [Genes. VII, 1, 2, seq.]. Daniel in aula regia abstinentiae deditus fuit, et idcirco vitam continentium signavit [Dan. I, 16]. Iob vero in coniugio positus, et curam domus propriae exercens, placuit Deo, per quem digne bonorum coniugum ordo figuratur [Iob. I, 8]. Quia ergo etiam ante Mediatoris adventum, et praedicatores, et continentes, ac boni coniugati fuerunt, qui eumdem eius adventum praestolati sunt, et magna hunc siti desiderii videre cupierunt, et postmodum praedicatores, et continentes, ac boni coniugati, sicut cernimus, existunt, qui Redemptorem nostrum non iam desiderant incarnandum, sed in maiestatis suae gloria contemplandum, Orientalis via tres hinc, et tres inde thalamos habet, iuxta Psalmistae vocem, qui de eadem via, videlicet Redemptore nostro, dicit: In circuitu eius tabernacula eius [Psal. XVII, 12]. |
6 | Sed pensandum nobis est sollicita intentione quod dicitur, quia mensura una trium. Cum enim longe sit a continentibus et tacentibus excellentia praedicatorum, et valde a coniugatis distet eminentia continentium, quid est quod una mensura dicitur trium? Coniugati quippe quamvis et bene agant, et omnipotentem Deum videre desiderent, domesticis tamen curis occupantur, et necessitate cogente, in utroque mentem dividunt. Continentes autem ab huius mundi actione remoti sunt, et voluptatem carnis etiam a licito coniugio restringunt, nulla coniugis, nulla filiorum cura, nullis noxiis ac difficilibus rei familiaris cogitationibus implicantur. Praedicatores vero non solum se a vitiis coercent, sed etiam alios peccare prohibent, ad fidem ducunt, in studio bonae conversationis instruunt. Quomodo ergo una eorum mensura est, quorum vitae aequalitas una non est? Sed mensura una trium est, quia etsi in eis meritorum magna est diversitas, tamen distantia in fide in qua tenduntur non est. Nam eadem fides quae istos solidat in maximis, illorum infirmitatem continet in parvis. Vel certe trium una mensura est, quia in retributione ultima quamvis eadem dignitas omnibus non sit, una tamen erit omnibus vita beatitudinis. Unde et per semetipsum Dominus dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt [Ioan. XIV, 2]. Sed tamen qui in vineam ducti sunt, quamvis diversis horis venerint, unum denarium perceperunt [Matth. XX, 9]. Qua itaque ratione conveniant mansiones multae cum uno denario, nisi quia diversae quidem beatorum civium dignitates erunt, sed tamen una quies aeternae retributionis? Nam etsi dispar erit meritum singulorum, non erit diversitas gaudiorum, quia etsi alter minus atque alius amplius exsultat, omnes tamen unum gaudium de conditoris sui visione laetificat. |
7 | Hoc quoque est, sive de veteribus, seu de novis patribus sentiendum, quia Orientalis via cum tres hinc et tres inde thalamos habeat, mensura una trium est, quoniam ipsa fides atque ipsum meritum tenuit corda praecedentium quae replevit corda sequentium sub testamento novo positorum, sicut et per Paulum dicitur: Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum [Psal. CXV, 1]: et nos credimus, propter quod et loquimur [II Cor. IV, 13]. Spiritales quippe illi patres omnipotentem Deum Trinitatem ita esse crediderunt, sicut eamdem Trinitatem novi patres aperte locuti sunt. Isaias namque audivit angelica agmina in coelo clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth [Isai. VI, 3]. Ut enim personarum trinitas monstraretur, tertio sanctus dicitur; sed ut una esse substantia Trinitatis appareat, non Domini sabaoth, sed Dominus Deus sabaoth esse perhibetur. Quod David quoque similiter sentiens, ait: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus [Psal. LXVI, 8]. Qui cum tertio dixisset Deum, ut unum esse hunc ostenderet, subdidit: Et metuant eum omnes fines terrae. Paulus quoque loquitur dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia [Rom. XI, 36]. Ex ipso, videlicet ex Patre; per ipsum, per Filium; in ipso autem, in Spiritu sancto. Qui cum ipsum tertio dixisset, adiunxit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen [Rom. XI, 36]. Qui enim non dixit, ipsis, sed ipsi, dicendo ter ipsum, distinxit personas, et subiungendo Ipsi gloria, non divisit substantiam. Quia itaque una est veterum ac novorum patrum fides, recte thalamorum describitur mensura una trium. Quod verbis aliis replicatur cum subditur: [Rom. XI, 36] Et mensura una frontium ex utraque parte. |
8 | Ex utraque enim parte est una mensura frontium, quia patres nostri vel prius a veteri, vel nunc a novo testamento venientes, in una Mediatoris fide conveniunt. Qui pro eo quod charitate pleni sunt, carnem suam abstinentia edomant, corda audientium praedicationis lumine illustrant, signa faciunt, virtutes operantur, per hoc quod eorum bona nobis foris innotescunt, non immerito huius coelestis aedificii frontes vocantur. Omne enim quod nunc in aperto ostenditur, frons est, ut illud sit vestibulum aedificii, quod nobis interius reservatur. Unde et sanctae Ecclesiae in Canticis canticorum dicitur: Sicut cortex mali punici genae tuae, absque occultis tuis [Cant. VI, 6]. Genae quippe sunt sanctae Ecclesiae spirituales patres, qui nunc in ea miraculis coruscant, et velut in eius facie venerabiles apparent. Cum enim videmus multos mira agere, ventura prophetare, mundum perfecte relinquere, coelestibus desideriis ardere, sicut cortex mali punici sanctae Ecclesiae genae rubent. Sed quid istud est omne quod miramur in illius rei comparatione de qua scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se [I Cor. II, 9] [Isai. LXIV, 4]? Bene ergo, cum miraretur genas Ecclesiae, subdidit: Absque occultis tuis [Cant. VI, 6]. Ac si aperte diceretur: Ea quidem quae in te non latent magna sunt, sed illa valde ineffabilia, quae latent. Sequitur: VERS. 11.---Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum. |
9 | Multa superius de portae significatione iam diximus, sed unum tenere aliquid debemus per quod possit et caetera lectoris prudentia penetrare. Dictum quippe est per portam Scripturam sacram posse figurari. Sed hoc nobis modo laboriose discutiendum est, cur latitudo liminis portae decem cubitis, et longitudo portae tredecim mensuratur. Hoc autem loco longitudo portae altitudo dicitur, sicut nos longae staturae dicimus quem altum videmus. Nam longitudo portae dici in transversum non potest, cuius latitudo per decem cubitos demonstratur. Quid ergo latitudo liminis portae, nisi lex testamenti veteris fuit, et longitudo portae, nisi gratia testamenti novi? Quia videlicet Scriptura sacra dum per testamentum vetus crimina operum compescuit, dari decimas praecepit [Deut. XII, 6], quasi per mandata humilia in liminis latitudine iacuit. Sed dum per testamentum novum cogitationes pravas coercuit, derelinqui omnia, et pro Deo vitam corporis iussit cum praesenti saeculo despici [Matth. XV, 19] [Marc. VII, 21] [Luc. IX, 24], quasi porta nostra in longitudinis altitudinem surrexit. Minora quippe praecepta Israelitico populo per legem data sunt: unde et eidem populo Moyses in campo locutus est [Exod. XIX, 7, seq.]. Altiora Dominus sanctis apostolis dedit, unde et eos de mandatis vitae in monte docuit. Dum vero Redemptor noster per Evangelium dicit: Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere [Matth. V, 17]. Adimplere enim venerat legem qui legis iustitiae gratiam addidit, ut quod illa iubebat in minimis, ipse perfici adiuvaret in summis, et quod illa coercebat ab opere, ipse resecaret a corde. Intellecta ergo lex, quae in latitudine iacuit, in altitudinem surrexit. Ipsa enim Dei cognitio quae apud illam in spiritalibus patribus fuit, nota omni Hebraeorum populo non fuit. Nam omnipotentem Deum, sanctam videlicet Trinitatem, cum prophetae praedicarent, populus ignorabat; solum Decalogum tenebat in lege, fidem Trinitatis nesciens. Mensuratur ergo latitudo liminis portae decem cubitis, quia durus ille populus, subtilitatem fidei ignorans, mandatis serviebat Decalogi. Mensuratur vero longitudo portae tredecim cubitis, quia per testamentum novum in corde fidelis populi super mandata Decalogi, quae verius custodit, cognitio Trinitatis crevit. Et eo mandata legis perficit, quo Trinitatem esse omnipotentem Dominum credit. |
10 | Ubi et quaeri rationabiliter potest cur istam latitudinem liminis portae, quam superius dixerat uno calamo mensurari, inferius subiunxit quod decem cubitis mensuretur, ac deinde subditur quod longitudo portae tredecim sit cubitis mensurata. Unus etenim calamus, sicut iam saepe dictum est, sex cubitos habet et palmum, decem vero cubiti iam mensuram suam super calamum tenent, tredecim vero amplius quam decem. Quid est ergo quod prius uno calamo limen portae, postmodum latitudo eius decem cubitis, ad extremum quoque longitudo portae tredecim mensuratur, nisi quod sancti patres, quos per sanctam Scripturam ante legem fuisse cognoscimus, unum quidem omnipotentem Deum, sanctam videlicet Trinitatem esse noverunt, sed eamdem Trinitatem quam cognoverunt aperte minime praedicaverunt? Qui eius iussionibus obedientes, et vitae munditiam conservantes, quasi in sex cubitis calami habuerunt perfectionem operis, et saepe angelos videntes habuerunt palmum contemplationis. Data autem lege, rudis ille Hebraeorum populus mandata Decalogi servare conatus est, sed tamen de cognitione sanctae Trinitatis eruditus non est. Et quamvis hanc spiritales patres perfecte cognovissent, multitudo tamen magna Synagogae nec invenire mysterium Trinitatis potuit, nec quaerere scivit. |
11 | Superveniente autem gratia per testamentum novum, omnis fidelis populus unum Deum Trinitatem esse cognovit, et virtutem Decalogi in eius agnitione complevit. Prius ergo limen portae mensuratur calamo uno, postmodum latitudo eius cubitis decem, atque ad extremum longitudo portae cubitis tredecim, quia et sanctis patribus ante legem activa et contemplativa vita non defuit, et sub legis Decalogo populus divinae substantiae mysterium nesciens, in mandatorum latitudinem servivit. Et nunc sub gratia, custoditis verius Decalogi praeceptis, omnis qui ad fidem venerit sanctae Trinitatis mysterium cognoscit. |
12 | Qua in re hoc quoque nobis sciendum est quia et per incrementa temporum crevit scientia spiritalium patrum. Plus namque Moyses quam Abraham, plus prophetae quam Moyses, plus apostoli quam prophetae in omnipotentis Dei scientia eruditi sunt. Fallor si haec ipsa Scriptura non loquitur: Pertransibunt, inquit, plurimi, et multiplex erit scientia [Dan. XII, 4]. Sed haec eadem quae de Abraham, Moyse, prophetis et apostolis diximus, ex eiusdem Scripturae verbis, si possumus, ostendamus. Quis enim nesciat quia Abraham cum Deo locutus est [Genes. XII, seq.]? et tamen ad Moysen Dominus dicit: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob, et nomen meum Adonai non indicavi eis [Exod. VI, 3; Ibid., III, 6]? Ecce plus Moysi quam Abrahae innotuerat, qui illud de se Moysi indicat quod se Abrahae non indicasse narrabat. Sed videamus si prophetae plus quam Moyses divinam scientiam apprehendere potuerunt. Certe Psalmista dicit: Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio mea est [Psal. CXVIII, 97]. Atque subiunxit: Super omnes docentes me intellexi; quia testimonia tua meditatio mea est [Ibid., 99]. Et iterum: Super seniores intellexi [Ibid., 100]. Qui ergo legem meditari se memorat, et super omnes docentes se ac super seniores intellexisse testatur, quia divinam scientiam plus quam Moyses acceperat manifestat. Quomodo autem ostensuri sumus quia plus sancti apostoli edocti sunt quam prophetae? Certe Veritas dicit: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae videtis, et audire quae auditis, sed non viderunt [Luc. X, 24]. Plus ergo quam prophetae de divina scientia noverunt, quia quod illi solo spiritu viderunt, isti etiam corporaliter viderunt. Impleta itaque est ea, quam superius diximus, Danielis sententia: Quia pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia [Dan. XII, 4]. Mensura ergo calami, qui est sex cubitorum et palmi, ducatur ad cubitos decem; et mensura decem cubitorum ad extremum surgat in tredecim, quia quanto mundus ad extremitatem ducitur, tanto nobis aeternae scientiae aditus largius aperitur. Sequitur: VERS. 12.---Et marginem ante thalamos cubiti unius. |
13 | Sicut saepe diximus, thalami corda electorum sunt, omnipotentis Dei amore ferventia. Quid ergo per marginem ante thalamos, nisi fides exprimitur? quia nisi prius ipsa teneatur, nullo modo ad spiritalem amorem pertingitur. Non enim charitas fidem, sed fides charitatem praecedit. Nemo enim potest amare quod non crediderit. Margo itaque est ante thalamos, fides ante ardorem charitatis, quia, sicut dictum est, nisi ea quae audis credideris, ad amorem eorum quae audieris nullatenus inflammaberis. Sed margo ante thalamos cubiti unius est, quia tunc fides corda audientium in amore Deo copulat, quando per errores et schismata divisa non est, sed in unitate perdurat, ut videlicet margo unius cubiti audientis animum ad thalamum perducat, quia coelestis sponsi speciem quam hic praedicat postmodum in coelestibus demonstrat. Ubi et bene subditur: [Dan. XII, 4] Et cubitus unus finis utrinque. |
14 | Utrinque autem dicitur, ac si dicatur utrique, scilicet limini et portae. Per latitudinem quippe liminis et longitudinem portae vetus ac novum testamentum diximus designari. Ad extremum vero additur quod cubitus unus sit finis utrinque, quia videlicet et testamentum vetus unum nobis Mediatorem Dei et hominum nuntiavit, et testamentum novum eumdem nobis nuntiat in aeterna claritate venturum, quem iam pro nobis cognovimus incarnatum. Cubitus ergo unus finis utrorumque est, quia et quem lex praedixit in carne apparuit, et ipse quem nunc Testamentum Novum loquitur, in gloria maiestatis apparebit. Et tunc utrorumque finis erit, cum visus in divinitatis suae potentia, omnia quae sunt praedicta compleverit. Scriptum namque est: Finis legis Christus ad iustitiam credenti [Rom. X, 4]. Finis videlicet, non qui consumit, sed qui perficit. Tunc etenim legem perfecit, cum, sicut lex praedixerat, incarnatus apparuit. Sed adhuc de eius iudicio multa Novum Testamentum loquitur, adhuc multa de regno illius narrat, quae necdum videmus impleta. Ecce quotidie Evangelium legitur, ventura vita praedicatur. Tunc ergo erit et novi testamenti finis, cum ea quae de se promisit Dominus compleverit. |
15 | Finietur vero testamentum novum, quia perficietur. Nam cum ipse de quo loquitur visus fuerit, eiusdem testamenti verba cessabunt. Unde et sanctae Ecclesiae veri luminis diem quasi tempus vernale praestolanti, per sponsi vocem dicitur: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra [Cant. II, 10, 11]. Sive enim sancta Ecclesia, seu unaquaeque electa anima, coelesti sponso est amica per amorem, columba per spiritum, formosa per morum pulchritudinem. Quae cum iam de corruptione carnis educitur, ei procul dubio hiems transit, quia praesentis vitae torpor abscedit. Imber quoque abit et recedit, quia cum ad contemplandum in sua substantia omnipotentem Deum educitur, iam verborum guttae necessariae non erunt, ut pluvia debeat praedicationis infundi. Nam quod minus audire potuit, amplius videbit. Tunc apparent flores in terra, quia cum de aeternae beatitudinis vita quaedam suavitatis primordia praegustare anima coeperit, quasi iam in floribus odoratur exiens, quod postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Unde et illic subditur: Tempus putationis advenit [Ibid., II, 12]. In putatione quippe sarmenta sterilia reciduntur, ut ea quae praevalent uberius fructum ferant. Nostrae itaque putationis tempus tunc advenit quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animae pervenire valeamus. Qui fructus nobis erit uberrimus, visio unius. Cubitus ergo unus est finis utrinque, quia unus est ille qui dixit: Singulariter sum ego donec transeam [Psal. CXL, 10]. Qui solus cum Patre et sancto Spiritu praesidet in coelo, sicut passer unicus in aedificio [Psal. CI, 8]. Quemadmodum implevit legem per mysterium incarnationis et perfectae humanitatis suae, ita testamenti novi promissa impleturus est per ostensam gloriam claritatis suae. |
16 | Hunc unum nobis cubitum mensura quoque arcae locuta est. Arca enim, quae trecentis cubitis fieri in longitudine iussa est, sexaginta vero in latitudine, triginta autem in altitudine [Genes. VI, 15], in uno est cubito consummata. Quid enim per arcam nisi sancta Ecclesia figuratur, quae inferius ampla est, superius angusta? Quae a trecentis, et sexaginta, ac triginta cubitis ad unum cubitum colligitur, quia ab ea latitudine quam sancta Ecclesia in membris suis adhuc infirmantibus habet paulisper angustata, et in altum proficiens, ad unum tendit. Ipsa enim ratio exigit ut credamus quod in illa arcae latitudine omnes bestiae, cuncta quadrupedia atque reptilia in inferioribus fuerunt, homines atque volatilia nimirum in superioribus. Iuxta superiorem etenim partem fenestra fuit in latere, de qua corvum et columbam dimisit homo, ut si iam diluvii transissent aquae, cognosceret. Et quia arca eadem in uno fuit cubito consummata, homines et volatilia iuxta cubitum fuerunt. Recte itaque per arcam universa Ecclesia designatur, quae adhuc in multis suis carnalibus lata est, in paucis spiritalibus angusta. Et quia ad unum hominem, qui est sine peccato, colligitur, quasi in uno cubito consummatur. |
17 | Videmus etenim multos intra eiusdem sanctae Ecclesiae sinum in superbia erigi, in carnis voluptate dissolvi, acquirendis terrenis rebus inhiare, imperante avaritia maria transire, deservire iracundiae, iurgiis vacare, proximos quos praevalent laedere. Sed quia eos adhuc sancta Ecclesia tolerat ut convertantur, quasi in arcae latitudine deorsum bestiae morantur. Videmus alios iam aliena non quaerere, illatam iniuriam aequanimiter portare, rebus propriis esse contentos, humiliter vivere. Sed quia isti iam pauci sunt, angustatur arca. Alios autem conspicimus etiam possessa relinquere, nullum terrenis rebus studium dare, inimicos diligere, carnem a cunctis voluptatibus domare, motus omnes sub rationis iudicio premere, per coeleste desiderium contemplationis penna sublevari. Sed quia tales quique valde rari sunt, iam arca iuxta cubitum ducitur, ubi homines et volatilia continentur. Quaeratur tamen si quis in eis esse valeat sine peccato, et nullus invenitur. Quis itaque homo sine peccato est, nisi ille qui in peccatis conceptus non est? In uno ergo cubito consummatur arca, quia unus est auctor et Redemptor sanctae Ecclesiae sine peccato, ad quem et per quem omnes proficiunt, qui se esse peccatores noverunt. Dicatur itaque de limine et porta: Et cubitus unus, finis utrinque, quia cum unus Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus in maiestate sua apparuerit, omnia utriusque testamenti quae praedicta et promissa sunt complebit. |
18 | Sin vero utraque hoc loco marginem ac thalamos memorat, neque hoc ab hac sententia abhorret, quia cum maiestas Redemptoris nostri nobis fuerit ostensa, finitur fides, cum iam coeperit videre homo quod credidit. Et ad finem suum perveniunt thalami, quia corda fidelium incomparabiliter longe quam modo sunt, in amore illius perficiuntur. Cubitus ergo unus finis utrinque est, quia unius Domini et Salvatoris visio in electis suis fidem finit, et charitatem perficit. |
19 | Considerare libet qui nos sumus qui ista tractamus. Certe ex gentibus venimus, certe parentes nostri lignorum ac lapidum cultores fuerunt. Unde ergo hoc nobis, ut ea quae nunc usque Hebraei nesciunt Ezechielis prophetae tam profunda mysteria rimemur? Agamus ergo gratias uni, qui cuncta quae de eo in sacro eloquio scripta sunt opere implevit, ut quae intelligi audita non poterant, visa panderentur. Ibi quippe incarnatio, ibi passio, ibi mors, ibi resurrectio, ibi ascensio illius continetur. Sed quis nostrum haec audita crederet, nisi facta cognovisset? Signatum ergo librum, sicut in Ioannis Apocalypsi legitur [Apoc. V, 3, 5], quem aperire et legere nemo poterat, leo de tribu Iuda aperuit, quia omnia eius nobis mysteria in sua passione ac resurrectione patefecit. Et per hoc quod infirmitatis nostrae mala pertulit, suae nobis potentiae et claritatis bona monstravit. |
20 | Caro enim factus est, ut nos spiritales faceret; benigne inclinatus est, ut levaret; exiit, ut introduceret; visibilis apparuit, ut invisibilia monstraret; flagella pertulit, ut sanaret; opprobria et irrisiones sustinuit, ut ab opprobrio aeterno liberaret; mortuus est, ut vivificaret. Agamus ergo gratias vivificanti et mortuo, et ideo amplius vivificanti, quia mortuo. Unde bene salutem nostram, et passionem illius Isaias contemplatus ait: Ut faciat opus suum, alienum opus eius; ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo [Isai. XXVIII, 21]. Opus etenim Dei est animas quas creavit colligere, et ad aeternae lucis gaudia revocare. Flagellari autem atque sputis illini, crucifigi, mori, atque sepeliri, non hoc in sua substantia opus Dei est, sed opus hominis peccatoris, qui haec omnia meruit per peccatum. Sed peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum [I Petr. II, 24]. Et qui in natura sua manet semper incomprehensibilis, in natura nostra comprehendi dignatus est ac flagellari, quia nisi ea quae erant infirmitatis nostrae susciperet, nunquam nos ad suae fortitudinis potentiam sublevaret. Ut ergo faciat opus suum, alienum opus eius; et ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo, quia incarnatus Deus, ut nos ad suam iustitiam colligeret, dignatus est pro nobis tanquam peccator homo vapulare. Et alienum opus fecit ut faceret proprium, quia per hoc quod infirmans mala nostra sustinuit, nos qui creatura illius sumus, ad fortitudinis suae gloriam perduxit, in qua vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. |