monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA II. <<<     >>> HOMILIA IV.

Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA III. [Al. XV. In trium versuum explicatione potissimum describitur Ecclesiae aedificium ex omnibus sub utroque Testamento iustis constructum.]

1 Vir [Sic legendum ex Mss., non, ut in Editis habetur, vir cuius calamus mensurae in manu eius describitur.] cui calamus mensurae in manu esse describitur. [Ezech. XL, 6] Venit ad portam quae respiciebat ad viam Orientalem. Quis vero alius portae huius appellatione signatur, nisi ipse Dominus ac Redemptor noster, qui nobis ianua factus est regni coelestis? Sicut ipse ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me [Ioan. XIV, 6]. Sed cum eumdem virum lineis indutum figuram Domini tenere dixerimus, quaerendum nobis est qua ratione conveniat ut idem Dominus et per virum designari valeat, et per portam, dum vir veniat ad portam? Nunquidnam ipse venit [Longip., ad semetipsum per semetipsum, an non ita est?] ad semetipsum? An ita est, quia et in Evangelio ipse testatur, dicens: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium [Ioan. X, 1, 2]. Et paulo post dicit: Ego sum ostium [Ibid., 9]. Atque iterum subiungit: Ego sum pastor bonus [Ibid., 14]. Si ergo pastor intrat per ostium, et ipse est ostium, ipse pastor, ipse procul dubio intrat per semetipsum. Ecce dum Ezechielis sensum enodare cupimus, de Evangelio etiam quaestionem [Laud., legamus, non sequendus.] ligamus. Quaerendum nobis itaque est qualiter et ipse intret, et per semetipsum intret. Dominus enim ac Redemptor noster, cum sancta Ecclesia, quam redemit, secundum carnem una substantia est, Paulo attestante qui ait: Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia [Coloss. I, 24]. Huius capitis corpus Ecclesia est, et huius corporis caput Christus [Ephes. I, 22]. De quo suo capite exsultat corpus, id est sancta Ecclesia, cum per Psalmistam dicit: Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos [Psal. XXVI, 6]. Quia enim quandoque ipsa etiam exaltanda est, iam nunc caput suum super inimicos suos exaltatum gaudet in coelis. Cum ergo electi quique ad vitam perveniunt, quia membra eius per eum intrant ad eum, ipse per se intrat ad se. Ipse enim in suis membris est qui intrat, ipse caput ad quod intrantia membra perveniunt. Quod Ezechiel propheta multipliciter insinuat, qui virum venisse dicit ad portam, et quae eadem porta sit ostendit, dicens: Quae respiciebat ad viam Orientalem. Ipse etenim nobis est via, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Ipse etiam Orientalis via, de quo scriptum est: Ecce vir, Oriens nomen eius [Zach. VI, 12]. Porta ergo viam Orientalem respicit, quia illum signat qui nobis iter ad ortum fecit luminis.
2 Potest etiam portae nomine unusquisque praedicator intelligi, quia quisquis nobis ianuam regni coelestis ore suo aperit porta est. Unde et duodecim portae vel in Ioannis Apocalypsi [Apoc. XXI, 21], vel in extrema huius prophetae visione describuntur. Potest etiam portae nomine Scripturae sacrae scientia non inconvenienter intelligi, quae, dum nobis intellectum aperit, coelestis regni ianuam pandit. Possumus portae nomine et fidem accipere, quam primam contingimus, ut ad virtutum aedificia intremus. Unde hic aperte subiungitur: [Apoc. XXI, 21] Et ascendit per gradus eius.
3 Quid enim gradus sunt huius portae, nisi merita virtutum? Sive enim in cognitione Mediatoris Dei et hominum, hominis Iesu Christi, seu in scientia divini eloquii, seu in ipsa fide quam de illo accepimus, quibusdam gradibus ad altiora incrementa pervenimus. Nemo enim repente fit summus, sed in bona conversatione a minimis quisque inchoat, ut ad magna perveniat. De his gradibus per Psalmistam dicitur: Deus in gradibus eius dignoscetur dum suscipiet eam [Psal. XLVII, 4]. Dum enim sanctam Ecclesiam Dominus suscipit [De poenit., dist. 2, c. Cum sanctam], in gradibus eius dignoscitur, quia eius gloria per illius incrementa declaratur. Quantum enim sancta Ecclesia ascendendo profecerit, tantum Deus hominibus ex eius virtutibus innotescit. De his quoque gradibus beatus Iob loquitur, dicens: Per singulos gradus meos pronuntiabo illum [Iob. XXXI, 37]. Omnipotentem quippe Dominum per singulos gradus suos pronuntiat, qui per incrementa virtutum quae accipit ei semper laudem suae pietatis reddit. Si quidam gradus in cordis ascensione non essent, Psalmista non diceret: Ambulabunt de virtute in virtutem [Psal. LXXXIII, 8].
4 Nec mirum si de virtute in virtutem gradus sunt, quando unaquaeque virtus quasi quibusdam gradibus augetur, et sic per incrementa meritorum ad summa perducitur. Aliud namque sunt virtutis exordia, aliud provectus, aliud perfectio. Si enim ipsa fides ad perfectionem suam non quibusdam gradibus duceretur, sancti apostoli minime dixissent: [Plur. Mss., auge.] Adauge nobis fidem [Luc. XVII, 5]. Et quidam venit ad Iesum, qui curari voluit filium suum, sed requisitus an crederet, respondit: Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam [Marc. IX, 24]. Pensate, rogo, quod dicitur. Si credebat, cur incredulitatem dicebat? Si vero incredulitatem habere se noverat, quomodo credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is qui necdum perfecte crediderat simul et credebat et incredulus erat.
5 Hos nimirum gradus Dominus sub messis nomine describit, dicens: Sic est regnum Dei, quemadmodum [Laud., Longip. et plerique, si iactet.] si iaciat homo semen in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et crescat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat primum herbam [Omissum in Vatic. et Gussanv. deinde spicam, revocavimus ex Mss. et vet. Ed. necnon ex Evangelii textu.] deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et cum [Ita Mss. Laud., Longip., Norm., etc., cum in excusis legatur: Et cum ex se produxerit fructus.] se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis [Marc. IV, 26, seq.]. Semen homo iactat in terram, cum cordi suo bonam intentionem [Laud., miserit, sano sensu.] inserit. Et postquam semen iactaverit dormit, quia in spe boni operis quiescit. Nocte vero exsurgit ac die, [Laud. et Longip., quia in adversa.] inter adversa et prospera proficit. Et semen germinat et crescit, dum nescit ille, quia et cum adhuc metiri incrementa sua non valet, semel concepta virtus ad provectum ducitur. Et ultro terra fructificat, quia, praeveniente se gratia, mens hominis spontanee ad fructum boni operis assurgit. Sed haec eadem terra primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum producit in spica. Herbam quippe producere est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere. Ad spicam vero herba pervenit, cum se virtus animo concepta ad profectum boni operis pertrahit. Plenum autem frumentum in spica fructificat, quando iam in tantum virtus proficit, ut esse robusti et perfecti operis possit. At cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis. Omnipotens enim Deus producto fructu falcem mittit, et messem suam desecat, quia cum unumquemque ad opera perfecta perduxerit, eius temporalem vitam per emissam sententiam incidit, ut granum suum ad coelestia horrea perducat. Cum igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus. Cum vero operari recta incipimus, herba sumus. [Correctores Rom., ad hunc locum allatum de poenit., dist. 2, c. 15, admonent deesse in originali, cum autem ad profectum boni operis crescimus, ad spicam pervenimus. Exstant tamen in omnibus Mss. nostris.] Cum autem ad provectum boni operis crescimus, ad spicam pervenimus. Cumque in eiusdem boni operis perfectione solidamur, iam plenum frumentum in spica proferimus.
6 Herba etenim Petrus fuerat, qui, passionis tempore, per amorem Dominum sequens, hunc confiteri ante ancillae vocem timebat [Luc. XXII, 57]. Erat enim iam viriditas in mente, quia credebat omnium Redemptorem, sed valde adhuc flexibilis pede conculcabatur timoris. Iam in spicam surrexerat quando eum quem moriturum confiteri timuerat, nuntiante Angelo, in Galilaea viventem videbat. [Suess., sed ad plenum granum in spicam.] Sed tunc plenum granum in spicam pervenerat, quando, veniente desuper Spiritu, et suam mentem in illius amore roborante, ita solidatus est, ut vires persequentium caesus despiceret, et Redemptorem suum libere inter flagella praedicaret [Act. V, 29]. Nullus itaque qui ad bonum propositum adhuc in mentis teneritudine esse conspicitur, despiciatur, quia frumentum Dei ab herba incipit, ut granum fiat. Vir ergo vestitus lineis, venit ad portam, quia Dominus ac Redemptor noster membris suis intrantibus perducitur ad se. Et ascendit per gradus eius, quia, nobis proficientibus, eo nobis amplius exaltatur, quo altus et incomprehensibilis esse cognoscitur. In virtutum quippe nostrarum gradibus ipse ascendere dicitur, quia tanto ipse sublimior nobis ostenditur, quanto noster animus a rebus infimis separatur. Sequitur: [Act. V, 29] Et mensus est limen portae calamo uno in latitudinem, id est limen unum calamo uno in latitudinem.
7 Cur postquam dictum est, Limen portae, statim subiungitur, [Val. Cl., limen imum.] Limen unum, nisi quia aperte innuit quod adhuc inferius limen aliud dicatur? Porta autem a limine surgit ut porta sit. Si igitur porta Dominus, quis huius portae limen est, nisi illi antiqui patres, ex quorum progenie Dominus incarnari dignatus est? Sicut per Paulum dicitur: Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula [Rom. IX, 5]. Notandum vero est in hac Pauli sententia quod dii et caeteri hominum sunt vocati, sicut Moysi dicitur: Ponam te in deum Pharaoni [Exod. VII, 1]. Et per Psalmistam dicitur: Ego dixi, dii estis [Psal. LXXXI, 6]. Et rursum: Deus stelit in synagoga deorum [Ibid. 1]. Sed aliud est nuncupative, aliud [Laud., essentialiter.] naturaliter dici Deum. Et si Moyses in deum Pharaoni est positus, sed deus intra omnia, non deus super omnia dicitur. Qui vero est intra uterum Virginis incarnatus, Deus super omnia vocatur. Itaque limen portae sunt antiqui patres, ex quibus ille natus est qui nobis aditum regni coelestis aperuit. Limen autem portae uno calamo mensuratur, quia ipsi antiqui patres, qui potuerunt Redemptorem nostrum et prophetando et bene vivendo praedicare, tanquam sex cubitos in perfectione operis, et palmum in inchoatione contemplationis habuerunt. Quia enim eorum vitam in unitatem fidei et perfecta operatio, et inchoata contemplatio sublimem reddidit, in uno calamo mensura liminis fuit. Sequitur: Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum.
8 Consideremus quid agi in thalamo soleat, atque exinde hoc quod in sancta Ecclesia agitur colligamus. In thalamo quippe sponsus et sponsa foederantur, sibique in amore iunguntur. Quid ergo sunt in sancta Ecclesia thalami, nisi eorum corda in quibus anima per amorem sponso invisibili iungitur, ut eius desiderio ardeat, nulla iam quae in mundo sunt concupiscat, praesentis vitae longitudinem poenam deputet, exire festinet, et amoris amplexu in coelestis sponsi visione requiescere? Mens itaque, quae iam talis est, nullam praesentis vitae consolationem recipit, sed ad illum quem diligit medullitus suspirat, fervet, anhelat, anxiatur. Vilis ei fit ipsa salus corporis, quia transfixa est vulnere amoris; unde et in Canticis canticorum dicit: Vulnerata charitate ego sum [Cant. II, 5, sec. LXX]. Mala autem salus est cordis, quae dolorem huius vulneris nescit. Cum vero anhelare iam in coeleste desiderium et sentire vulnus amoris coeperit, fit anima salubrior ex vulnere, quae prius aegrotabat ex salute.
9 Menti autem sponsum suum fortiter amanti, [Editi omnes ante Gussanv., faventibus Mss. Norm., de amore vitae. Manifesta est hallucinatio.] de mora vitae praesentis una solet esse consolatio, si per hoc quod ipsa ab eius visione differtur, aliorum animae eius verbo proficiant, et ad coelestem sponsum amoris facibus inardescant. Moeret, quia differri se conspicit; triste est ei omne quod aspicit, quia illum adhuc non videt, quem videre concupiscit. Sed est, ut dixi, non parva consolatio, si cum fervens anima differtur, per eam multae colliguntur, ut tarde eum cum multis videat, quem sola videre citius volebat. Unde rursus in Cantico canticorum sponsa dicit: Fulcite me floribus, et stipate me malis, quia amore langueo [Cant. II, 5]. Quid namque sunt flores nisi animae bonum iam opus inchoantes et desiderium coeleste redolentes? Quid mala de floribus, nisi perfectae iam bonorum mentes, quae ad fructum perveniunt boni operis de initio sanctae propositionis? Quae ergo amore languet, fulciri quaerit floribus, et stipari malis, quia si illum quem desiderat, videre adhuc non permittitur, magna est ei consolatio si de aliorum provectibus laetetur. Anima ergo sancto amore languida, floribus malisque fulcitur, ut requiescat in bono opere proximi, quae adhuc contemplari non valet vultum Dei.
10 Pensemus, rogo, qualis thalamus Pauli mens fuerat, qui dicebat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum [Philip. I, 21]; omnipotenti Deo in quantum se amore coniunxerat, qui sibi vitam Christum tantummodo, et mori lucrum esse deputabat? Hinc est quod iterum dicit: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse multo magis melius [Ibid., 23]. Sed ecce qui dissolvi desideras quo amore langueas videamus. Quia interim differri te conspicis, fulciri quaeso floribus non requiris? Quaeris plane, nam sequitur: Permanere autem in carne necessarium propter vos [Ibid. 24]. Et proficientibus discipulis dicit: Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum? [I Thess. II, 19.]
11 Hinc est quod idem thalamus uno calamo in longum, et uno calamo in latum dicitur mensus. Longitudo quippe ad longanimitatem exspectationis pertinet, et latitudo ad amplitudinem charitatis. Tantum ergo unusquisque thalamus habet in longitudinem, quantum et in latitudinem habere potuerit, quia mens [Laud., coelesti amore coniuncta.] coelesti desiderio succensa, quantum amorem habuerit ad colligendum proximum, tantum et longanimitatem exhibet ad exspectandum Deum, et patienter [Val. Cl., portat de compassione primi moras longitudinis.] portat moras longitudinis, quia se in provectu proximi dilatat amplitudo charitatis. Potest etiam ipsa longitudo longanimitatem patientiae quae exhibetur proximo designare. Et quia latitudo charitatem signat, quae sinum mentis aperit, et amicos simul atque inimicos in amorem recipit, tanta est longitudo thalami, quanta latitudo, quia quantum lata mens fuerit per amorem, tantum erit et patiens per longanimitatem. Nam tantum quisque portat proximum quantum amat. Si enim amas, portas; si desistis amare, desistis tolerare. Quem enim minus diligimus, minus etiam toleramus, quia, irruente fastidio, citius facta proximi adducuntur in gravedinem ponderis quae nobis non levigat penna charitatis. Sequitur: [I Thess. II, 19.] Et inter thalamos, quinque cubitos.
12 Unum supra thalamum dixerat, et postmodum quinque cubitos esse inter thalamos narrat: ea videlicet ratione qua multi thalami unum faciunt, sicut et multae Ecclesiae una Ecclesia vocatur. Unde et in Ioannis Apocalypsi septem Ecclesiis scribitur, per quas una catholica designatur. Hi itaque qui in sancta Ecclesia, sicut diximus, ferventi amore Deum videre sitiunt, eique iam per desiderium coniunguntur, thalami vocantur. Sed tamen sunt in ea quidam qui penetrare subtilia non valentes, et quinque adhuc corporis sensibus depressi, tanto minus amant eum qui fecit omnia, quanto amplius in his quae facta sunt illigantur. Et iam quidem exercere se in timore Domini, et amore proximi tendere student, bona opera corporaliter agere, eleemosynis peccata redimere; sed quia amore intimo ardere ad coeleste desiderium nesciunt, quasi adhuc devincti corporeis sensibus tenentur. Isti itaque thalami non sunt, sed tamen inter thalamos continentur, quia per eorum ducatum qui visionem Dei perfecte diligunt, et ipsi ad provectum mentis diriguntur. Inter thalamos ergo quinque sunt cubiti, quia hi qui ab exterioribus quinque sensibus adhuc ad intellectum mysticum non assurgunt, dum inter eos sunt qui spiritu amoris fervent, velut manentes inter thalamos in fidei constructione proficiunt, et a mensura coelestis aedificii disiuncti non sunt. Nam et paulisper se ab appetitu corporalium sensuum subtrahunt, et dilatato mentis spatio, imitantes charitatem quam conspiciunt, hinc inde ad thalamos extenduntur. Quod ergo non per sex cubitos, sed per quinque descripti sunt, ipsa adhuc eorum imperfectio designatur.
13 Sed tamen per bonum desiderium in mensura spiritalis aedificii esse memorantur, quia et voce sanctae Ecclesiae per Psalmistam dicitur: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur [Psal. CXXXVIII, 16]. Hinc iterum idem Psalmista dicit: Benedixit omnes timentes se Dominus, pusillos cum maioribus [Psal. CXIII, 13]. Hi itaque etsi imperfecti sunt et pusilli; in quantum tamen cognoscere praevalent, et Deum et proximum diligunt, atque ideo bona quae possunt non negligunt operari. Qui etsi necdum ad spiritalia dona proficiunt, ut vel ad perfectam operationem, vel ad succensam [Lyr., contempl. a charitatis tamen et bonorum operum studio, quantum animo capere praevalent, non recedant.] contemplationem animam exerant, tamen ab amore Dei et proximi, in quantum animo capere praevalent, non recedunt. Unde fit ut ipsi quoque etsi minori loco, in sanctae tamen Ecclesiae aedificatione sint positi, quia et si ad doctrinam, si ad prophetiam, si ad miraculorum gratiam, si ad contemptum mundi plenius exsequendum fortasse minores sunt, tamen in timoris et amoris fundamento sunt, in quo solidantur, quia etsi igne coelestis desiderii non ardent, in ipsis exterioribus quae exercere sufficiunt vapore charitatis animantur, et inter proximorum praecellentium aedificia continentur. Unde et recte sponsa in Canticis canticorum loquitur, dicens: Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum, media charitate constravit propter filias Ierusalem [Cant. III, 9, 10]. Neque enim credendum est Salomonem tantae magnitudinis regem, qui sic immensis divitiis affluebat, ut pondus auri eius aestimari non posset, et argentum in diebus illis pretium non haberet, quia ferculum sibi ligneum fecit. Sed est Salomon videlicet pacificus noster, qui sibi de lignis Libani ferculum fecit. Libani quippe ligna cedrina valde sunt imputribilia.
14 Ferculum itaque Regis nostri sancta Ecclesia est, quae de fortibus patribus, id est [Laud. et Suess., quasi de lignis cedrinis, id est de imputribilibus.] de imputribilibus mentibus est constructa. Quae recte ferculum dicitur, quia ipsa fert quotidie animas ad aeternum convivium conditoris sui. Cui ferculo columnae argenteae factae sunt, quia praedicatores Ecclesiae [Laud., sancti eloquii.] sanctae eloquii luce resplendent. Est autem cum columnis argenteis reclinatorium aureum, quia per hoc quod a sanctis praedicatoribus lucide dicitur, mentes audientium [Editi, invitis Mss. Anglic., Norm. et al., fulgorem charitatis. Legendum claritatis satis probant quae sequuntur.] fulgorem claritatis intimae, in qua reclinentur, inveniunt. Per hoc enim quod luculente et aperte audiunt, in illud quod clarescit in corde requiescunt. Columnae ergo eius argenteae et reclinatorium aureum factum est, quia per lucem sermonis invenitur apud animum claritas quietis. Ille quippe fulgor internus mentem irradiat, ut per intentionem ibi requiescat, ubi praedicationis gratia non quaeratur. De eadem quippe sancta Ecclesia scriptum est: Pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius [Suess., in pallore.] in specie auri [Psal. LXVII, 14]. Quae enim hic spiritu mansuetudinis impleta quasi columba pennas deargentatas habet, in posteriora dorsi eius speciem auri continet, quia hic praedicatores suos sermonis luce induit; in posteriori autem saeculo fulgorem in se claritatis ostendit. Sed ad hoc quod clarum intus ostenditur, qualis sit ascensus adiungit, cum de eodem ferculo protinus subdit: Ascensum purpureum [Cant. III, 10]. Vera quippe purpura, quia de sanguine tingitur, non immerito in colore sanguinis videtur. Et quia maxima multitudo fidelium in exordio nascentis Ecclesiae per martyrii sanguinem pervenit ad regnum, Rex noster ascensum purpureum fecit in ferculo, quia ad clarum quod intus aspicitur per tribulationem sanguinis pervenitur.
15 Quid ergo nos miseri atque ab omni fortitudine destituti, quid acturi sumus? Ecce in hoc ferculo columnae esse non possumus, quia in nobis nec fortitudo operis, nec lumen emicat praedicationis. Reclinatorium aureum non habemus, quia necdum sicut oportet per intellectum spiritalem requiem internae claritatis aspicimus. Ascensus purpureus non sumus, quia pro Redemptore nostro fundere sanguinem non valemus. Quid ergo de nobis agendum est? Quae spes erit, si nullus ad regnum pervenit, nisi qui summis virtutibus praeditus fuerit? Sed adest quoque nostra consolatio. Amemus in quantum possumus Deum, diligamus et proximum, et simul quoque nos ad Dei ferculum [Ebroic. et Lyr., pervenimus. Laud., pertingemus.] pertinemus, quia sicut illic scriptum est: Media charitate constravit. Habe quippe charitatem, et ibi sine dubio [Ita Laud., Suess., Longip., Ebroic. In Uticensi olim sic legebatur, sed iugulata obelo voce pervenis, nunc superscriptum legitur pertines, quod habent Editi.] pervenis, ubi et columnae argenteae eriguntur, et ascensus purpureus tenetur. Nam quia hoc propter nostram infirmitatem dicitur, aperte monstratur, cum illic protinus subdidit: Propter filias Ierusalem. Sermo etenim Dei qui non filios, sed filias dicit, quid aliud per sexum femineum quam mentium infirma signavit? Quod ergo illic inter columnas argenteas, reclinatorium aureum, et ascensum purpureum, inesse media charitas dicitur propter filias Ierusalem; hoc hic inter thalamos per quinque cubitos designatur, quia et qui in virtutibus infirmantur, si ipsi bona quae possunt facere cum charitate non negligunt, a Dei aedificio alieni non sunt. Sequitur: [Cant. III, 10] Et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus, calamo uno.
16 Dum limen quod modo describitur iuxta vestibulum portae intrinsecus esse memoratur, aperte ostenditur quia limen quod prius descriptum est extrinsecus fuit. Sed si porta est Dominus, quod sit limen portae intrinsecus et extrinsecus requiramus. Per limen etenim portam unusquisque ingreditur. Et quae sunt duo haec limina, nisi patres Testamenti Veteris, et patres Testamenti Novi? Non solum quippe hi de quibus Dominus incarnari dignatus est, sed omnes Testamenti Veteris patres portae huius limen fuerunt, quia hi qui eum praedicere et in eo sperare meruerunt, cunctis ad eum venientibus aperuerunt aditum fidei; et omnes qui per hos crediderint Dominum, quasi iam portam huius liminis intraverunt. Sed cur ante limen exterius et post limen interius dicitur, nisi quia prius Testamenti Veteris patres, et postmodum Novi Testamenti doctores fuerunt? Recte autem limen exterius Testamenti Veteris patres designat, quia per eorum praedicationem opera perversa punita sunt. Per dicta vero novorum patrum uniuscuiusque animus etiam ab illicitis cogitationibus coercetur, dum reatus esse perfectus et in deliberatione cordis ostenditur. Illi quippe a flagitiis, a crudelitatibus, a rapinis auditorum animas prohibere curaverunt; isti vero dum non solum perversa opera, sed etiam illicita cogitationum resecant, quid nobis aliud nisi limen intrinsecus facti sunt? Unde et ipsa Veritas loquitur dicens: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides, qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo [Abest sine causa a mss. Norm., Longip., Val. Cl.] sine causa, reus erit iudicio [Matth. V, 21, 22]. Recte quoque exterius limen illos patres designat, qui ab ipsa incarnatione Redemptoris nostri per intervalla temporum longius constiterunt. Et quidem ab Abel sanguine passio iam coepit Ecclesiae, et una est Ecclesia electorum praecedentium atque sequentium. Sed tamen quia discipulis dicitur: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt [Luc. X, 24]; antiquis patribus quasi foris stetisse est, Redemptoris nostri praesentiam corporaliter non vidisse. Exterius igitur, sed tamen non divisi a sancta Ecclesia fuerunt, quia mente, opere, praedicatione, ista iam fidei sacramenta tenuerunt, istam sanctae Ecclesiae celsitudinem conspexerunt, quam nos non adhuc praestolando, sed iam habendo conspicimus. Sicut enim nos in praeterita passione Redemptoris nostri, ita illi per fidem in eadem ventura sunt salvati. Illi ergo foris non extra mysterium, sed extra tempus.
17 Unde et in constructione tabernaculi, ut columnae argenteae interius starent, paxilli aerei figi per circuitum exterius iussi sunt, in quibus religatum tabernaculum teneretur. Columnae itaque argenteae interius, paxilli vero aerei [Vulgati omnes, in circuitu figuntur, reluctantibus Mss. nostris.] exterius figuntur, atque in ipsis funes ligati sunt, ut tabernaculum fixum maneret, quia videlicet ut sancti apostoli in luce sermonis sui solidi starent, ut totum tabernaculum, id est sancta Ecclesia in fidei integritate consisteret, tanquam paxilli aerei patres Testamenti Veteris ac prophetae exterius fixi sunt, qui verborum suorum funibus praedicatorum mentes in soliditate stringerent, atque hoc Dei habitaculum in statu fidei ligarent. Extra ergo paxilli sunt, qui ante tempus huius sanctae Ecclesiae fuerunt. Sed tamen eos ligant qui in ipsa sunt, quia dum coelestia mysteria ventura praedicant, haec postquam ostensa sunt, credibilia omnibus fecerunt. Ut ergo intus columnae immobiles stent, foris paxilli funes continent, quia ut sancti apostoli perfecte incarnationis dominicae mysterium crederent, illorum praedicatio obtinuit, qui hoc priusquam fieret, et videre et praedicere potuerunt. Unde recte quoque ipse primus apostolorum, magna scilicet columna veri tabernaculi, loquitur dicens: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco [II Petr. I, 19]. Quibus verbis indicat quia quamvis ad altiora surrexerit ex culmine, [Solus Gussanv., ibi religatus. Ad columnam referendum religata. Ibid., post in fide, Vatic. et Gussanv. attexunt: Scriptura autem prophetici sermonis in tenebris vitae praesentis facta est nobis lucerna, et lumen itineris; unde Psalmista dicit: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. Quae tamen, etc. Unde haec eruta sint non indicant editores. Fatetur Gussanv. abesse a mss. et a quibusdam impressis. Videtur esse nota quaedam, quae ex margine in textum irrepserit.] ibi religata persistat in fide. Quae tamen lucerna prophetici sermonis iam quidem intelligentibus lucet, sed adhuc non intelligentibus cooperta allegoriarum obscuritatibus permanet. Unde etiam per Psalmistam de eisdem dictis prophetarum dicitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris [Psal. XVII, 12], quia videlicet occulta est scientia in prophetis. Nec immerito columnae argenteae, paxilli vero aerei facti sunt, quia quod clare iam apostoli praedicant, hoc prophetae sub intellectu mystico obscure locuti sunt. Recte ergo per aeris metallum signati sunt, qui clari in suis praedicationibus non fuerunt. Sancti vero apostoli, [Ex his verbis male lectis, Edit. confecerunt, qui ad Redemptoris nostri mysterium.] quia de Redemptoris nostri mysterio lucem praedicationis habuerunt, argenteis columnis expressi sunt. Et notandum, quod argentum sonat et lucet, aes vero sonat et non lucet, quia praedicatores Novi Testamenti aperte locuti sunt quae etiam monstrare potuerunt. Praedicatores vero Testamenti Veteris quia per allegoriarum umbras de coelesti mysterio obscura dicta protulerunt, quasi sine luce sonitum dederunt. Quod ergo illic per paxillos et columnas, hoc hic per limen exterius et limen interius designatur.
18 Si vero portam Scripturam sacram hoc in loco accipimus, ipsa quoque duo limina habet, exterius et interius, quia in litteram dividitur et allegoriam. Limen quippe Scripturae sacrae exterius, littera; limen vero eius interius, allegoria. Quia enim per litteram ad allegoriam tendimus, quasi a limine quod est exterius, ad hoc quod est interius venimus. Et sunt in ea permulta, quae ita iuxta litteram mentem aedificant, ut per hoc quod exterius [Laud., dicitur.] agitur audientis mens interius trahatur. Ibi quippe invenimus praedicamenta operis ex exempla virtutis; ibi iubetur quid agere etiam corporaliter debemus; ibi hoc quod ad operandum praecipitur in sanctorum virorum ac fortium actione monstratur, ut postquam nos apertiora praecepta atque exempla iustorum ad bonam operationem instruunt, tunc ad limen interius, id est ad intellectum mysticum intimae contemplationis, tendamus, si possumus, pedem mentis. Studete, quaeso, fratres charissimi, Dei verba meditari, nolite despicere scripta nostri Redemptoris, quae ad nos missa sunt. Multum valde est quod per ea animus refricatur ad calorem, ne iniquitatis suae frigore torpescat.
19 Cum illa praecedentes iustos fortiter egisse cognoscimus, et ipsi ad fortitudinem bonae operationis accingimur, sanctorum exemplorum flamma animus legentis incenditur. Videt quae fortia ab eis facta sunt, et valde indignatur sibi, quia talia non imitatur. Unde recte sponsi voce ad sponsam dicitur in Canticis canticorum: Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis suis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium [Cant. IV, 4]. In collo etenim guttur, in gutture vox est.
20 Quid ergo per collum sanctae Ecclesiae, nisi sacra eius eloquia designantur? In qua dum mille clypei dependere memorantur, per hunc perfectum numerum numerus universus ostenditur, quia universa nostra munitio in sacro eloquio continetur. Ibi quippe sunt praecepta Dei, ibi exempla iustorum. Si enim torpet animus a conditoris sui desiderio, audiat quod dicitur: Diliges Dominum Deum tuum [Lyr., ex toto corde tuo.] ex tota mente tua, et ex tota virtute tua [Matth. XXII, 37]. [Longip., odio, omisso in.] In odio fortasse labitur proximi? Audiat quod dicitur: Diliges proximum tuum, sicut te ipsum [Ibid., 39]. Res alienas concupiscit? Audiat quod illic scriptum est: Non concupisces rem proximi tui [Exod. XX, 17]. De iniuria quae a proximi ore vel facto illata est, ad iram mens accenditur? Audiat quod dicitur: Non quaeres ultionem, nec memor eris iniuriae civium tuorum [Levit. XIX, 18]. In carnis concupiscentiam male sauciata mens accenditur? Ne sequatur oculus mentem, audiat quod paulo superius dictum est [In tota hom. locus hic non laudatur, nisi dicamus unum eumdemque contextum conflari ex his verbis et ex superioribus: Audistis quia dictum est antiquis, Matth. V, 21, seq., iam adductis.]: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo [Matth. V, 28]. Contra inimicum forsitan quisquam animum suum relaxare disponit in odium? Audiat quod illic scriptum est: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos [Luc. VI, 35]. Sed is qui aliena iam non rapit, adhuc forsitan sua inordinate retinet? Audiat quod illic dicitur: Vendite quae possidetis, et date eleemosynam [Ibid., XII, 33]. Infirmantis animus perfrui desiderat Deo simul et saeculo? Audiat quod illic scriptum est: Nemo potest duobus dominis servire [Matth. VI, 24]. Alius non ad necessitatem stipendii, sed [Laud.; Val. Cl., Longip., ad voluptatem desiderii.] ad voluntatem desiderii possessa retinet? Audiat quod illic dicitur: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus [Luc. XIV, 33]. Quidam enim relinquunt omnia, multi autem etiam possidendo renuntiant, quia sic ad usum possessa retinent, ut eis ex desiderio non succumbant. Torpere quisquam appetit, et laborem subire pro Domino etiam cum praevalet refugit? Audiat quod illic scriptum est: Qui mecum non colligit, spargit [Ibid. XI, 23]. In collo ergo Ecclesiae, id est in sacri eloquii praedicatione, quod pro sua munitione et altitudine turri David simile dicitur, mille clypei dependent, quia quot illic praecepta sunt, tot etiam pectoris nostri munimina.
21 Ad servandam itaque innocentiam etiam laesi a proximo perdurare in humilitate festinamus? Abel ante oculos veniat [Genes. IV, 8], qui et occisus a fratre scribitur, et non legitur reluctatus. Mentis munditia etiam [Laud., cum coniugali.] in coniugali copula eligitur? Enoch debet imitari, qui et in coniugio positus ambulavit cum Deo, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus [Ibid., V, 22]. Praecepta Dei festinamus praesenti nostrae [Idem Cod., humilitati, quod minime recipiendum, quantamvis auctoritatem huic Codici conciliet antiquitas.] utilitati praeponere? Noe ante oculos veniat, qui, [Beccensis et Lyr., qui curando mystica.] cura domestica postposita, ex iussione omnipotentis Domini, per centum annos ad arcae fabricam vixit occupatus [Ibid., VI, 14]. Subire obedientiae virtutem nitimur? Aspicere Abraham debemus [Ibid., XII, 5], qui, relicta domo, cognatione, patria, obedivit exire in locum quem accepturus erat in haereditatem, et exiit nesciens quo iret [Hebr. XI, 8]; qui paratus exstitit ut pro aeterna haereditate dilectum quem acceperat occideret haeredem. Et quia unicum Domino offerre non distulit, universam multitudinem gentium in semine accepit [Genes. XXII, 16, 17]. Morum simplicitas placet? Isaac ad mentem veniat, quem in omnipotentis Dei oculis vitae suae tranquillitas ornavit [Ibid., XXIV, seq.]. Laboriosa fortitudo, ut obtineri debeat, quaeritur? Iacob ad memoriam deducatur [Ibid., XXIX, 20; XXX, 29], qui postquam scivit fortiter servire homini, ad eam quoque virtutem perductus est, ut non potuisset a luctante angelo superari [Ibid., XXXII, 25]. Conamur carnis illecebram vincere? Ioseph ad memoriam redeat, qui, tentante se domina, studuit carnis continentiam etiam cum vitae periculo custodire [Ibid., XXXIX, 12, 20]. Unde factum est ut quia membra sua bene noverat regere, [Laud., regendo.] regendae quoque omni Aegypto praeficeretur. Mansuetudinem atque patientiam obtinere quaerimus? Moysen ante oculos deducamus [Num. XII, 3], qui, exceptis parvulis ac mulieribus, sexcenta millia armatorum regens, mitis fuisse describitur super omnes homines qui habitabant super faciem orbis terrae. Rectitudinis zelo contra vitia accendimur? Phinees ante oculos deducatur [Ibid., XXV, 7, 8, 11], qui coeuntes gladio transfigens, [Rothomag. et Lyr., castitatem populo reddidit.] castitati populum reddidit, et iram Dei iratus placavit. De spe omnipotentis Dei praesumere in dubiis quaerimus? Iosue ad memoriam revocemus [Iosue III, 5, 8], qui, dum dubia [Ebroic., Rothomag., Lyr., certamina certamini addidit.] certamina certa mente subiit, ad victoriam sine dubietate pervenit. Iam mentis [Mendose in Editis, inimicitias punire. Hic error, etsi crassus, a prima Edit. in aliis omnibus propagatus est, nemine Editorum attendente ad benignitatem quae hic proponitur, non pertinere inimicitias punire, neque hoc Samuelis exemplo suaderi. Laud. habet inimicitias postponere.] inimicitias ponere cupimus in benignitate animum dilatare? Samuel in cogitationem deducatur [I Reg. VIII, 5], qui, de principatu deiectus a populo, cum idem populus peteret ut pro eo Domino preces effunderet, respondit dicens: Absit a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis [Ibid., XII, 23]. Culpam quippe vir sanctus perpetrare se credidit, si eis quos adversarios pertulerat usque ad deiectionem, benignitatem gratiae non reddidisset in prece. Qui rursus, cum, iubente Domino, mitteretur ut David ungeret in regem, respondit: [Pl. Norm., quomodo vado?] Quomodo vadam? Inveniet enim me Saul, et occidet me [Ibid., XVI, 2]. Et tamen quia iratum Deum eidem Sauli cognoverat, in tanto se luctu afflixerat, ut ei per se Dominus diceret: Quousque tu Saulem luges, cum ego illum abiecerim [Ibid., 1]? Pensemus ergo eius animum quantus ardor charitatis incenderat, qui et illum flebat a quo timebat occidi. Cavere autem volumus quem timemus? Sollicita nobis mente pensandum est, ne si locum fortasse reperimus, malum pro malo reddamus ipsi quem fugimus. David ergo ad memoriam redeat, qui persequentem se regem et invenit ut potuisset occidere, et tamen, in ipsa feriendi potestate positus, elegit bonum quod ipse deberet facere, non autem malum quod ille merebatur pati, dicens: Absit a me ut mittam manum meam in christum Domini [Ibid., XXIV, 7; XXVI, 11]. Et cum idem Saul post ab hostibus fuisset interemptus, eum, quem persecutorem dum viveret pertulit, flevit occisum [II Reg. I, 17]. Errantibus huius mundi potentibus libere loqui decernimus? Ioannis auctoritas ad animum reducatur, qui, Herodis nequitiam reprehendens, pro verbi rectitudine occidi non timuit [Marc. VI, 18, 27]. Et quia Christus est veritas, ipse ideo pro Christo, quia pro veritate, animam posuit. Carnem iam nostram pro Deo ponere in morte festinamus? Petrus ad mentem veniat [Act. V, 41], qui inter flagella gaudet, qui caesus principibus resistit, qui vitam suam pro vita despicit. Cum mortis appetitu disponimus adversa contemnere? Paulum ante oculos deducamus, qui non solum alligari, sed et mori paratus pro Christo, non facit pretiosiorem animam suam quam se [Act. XX, 22, 24]. Succendi cor nostrum igne charitatis quaerimus? Ioannis verba pensemus, cuius omne quod loquitur charitatis igne vaporatur [I Ioan. I, seqq.].
22 Quia ergo in voce sacri eloquii cuiuslibet dum quaerimus munimen virtutis invenimus, mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium [Cant. IV, 4]. Si enim pugnare contra spiritalia nequitiae volumus, in collo Ecclesiae, quae nobis sicut David turris erecta est, id est in divino eloquio protectionis arma requiramus, ut ex discretione praecepti, contra vitia sumatur virtus adiutorii. Ecce enim contra aereas potestates festinamus fortes existere? In hac turri armaturam nostrae mentis invenimus, ut inde praecepta conditoris, inde sumamus exempla praecedentium, per quae contra adversarios nostros inexpugnabiliter armemur. Dum enim quamlibet virtutem subire appetis, et hanc illic a patribus iam impletam vides, ibi armaturam tuam invenis, per quam contra spiritalia bella muniaris. Dependent in ea quippe mille clypei: si quis pugnare appetit, assumat, et ex ea virtute pectus muniat, et verborum iacula emittat.
23 Et notandum quia aedificata cum propugnaculis suis dicitur. Hoc quippe agunt propugnacula, quod clypei, quia utraque pugnantem muniunt. Sed inter utraque hoc distat, quia clypeum pro nostro munimine ubicunque volumus movemus; propugnaculo autem defendere nos possumus, sed hoc movere non possumus. Clypeus in manu est, nam propugnaculum non tenetur. Quid ergo inter propugnacula et clypeos distat, nisi quod in sacro eloquio patrum praecedentium et miracula legimus, et virtutes bonorum operum audimus? Ibi namque cognoscimus quod alius potuit mare dividere, alius solem figere, alius mortuum suscitare, alius paralyticum verbo erigere, alius umbra aegrotos curare, alius [Ita omnes Mss. Solus Cod. Rothomag. pro diversa lect. exhibet in margine annotatum, per suam sententiam; quam amplectuntur Edit. Parisienses 1502, 1518, 1571, et Vatic. Gussanv. habet, per suam praesentiam.] per sua semicinctia febribus obviare [Act. XIX]. Qui tamen omnes et patientiae longanimitate mites, et zelo rectitudinis ferventes fuerunt; verbi praedicatione divites, simul et misericordiae largitate. Hi itaque quam vera de Deo dixerint testantur miracula, quia talia per illum non facerent, nisi de illo vera narrarent. Et quam pii, quam humiles, quam benigni exstiterint, eorum testantur operationes. Si igitur de fide tentamur, quam ex illorum praedicatione concepimus, loquentium miracula conspiciamus, et in fide quam ab eis accepimus confirmamur. Quid ergo illorum miracula, nisi nostra sunt propugnacula? Quia et muniri per illa possumus, et tamen haec in manu nostri arbitrii non tenemus, nam talia facere non valemus. Clypeus vero in manu est, et defendit, quia virtus patientiae, virtus misericordiae, praecedente nos gratia, et in potestate est arbitrii, et [Longip., a periculi. . . adversitate.] a periculo protegit adversitatis. Turris itaque nostra cum propugnaculis suis aedificata est, in qua mille clypei dependent, quia in Scriptura sacra et sub miraculis patrum a iaculis adversitatis abscondimur, et conversationis sanctae munimina etiam in manu operis tenemus. Notandum vero quod limen portae uno calamo mensuratur. Calamus autem in sex cubitis et palmo tenditur, quia videlicet in Scriptura sacra et doctrina perfectae operationis et initium supernae contemplationis invenitur. Sin vero porta hoc loco unusquisque praedicator accipitur, limen exterius in porta est vita activa, limen vero interius vita contemplativa. Per illam quippe ambulatur in fide, per hanc vero festinatur [Species, ut hic opponitur fidei, significat visionem et comprehensionem, ab antiquo verbo spicio; unde aspicio, conspicio, etc.] ad speciem. Illa exterius ducit, ut unusquisque bene vivere debeat; ista interius perducit, ut ex bona vita ad gaudia aeterna pertingat. Haec nos hodie tractasse sufficiat. Quia enim, transeuntes ad alia, diu per excessum locuti sumus, ea quae subiuncta sunt lectioni alteri reservemus, reparandi per silentium, sperantes in Verbo, quod vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Gregorius Magnus HOME

bke19.87v bsb4612.65 bsb47260.423 csg211.270

Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA II. <<<     >>> HOMILIA IV.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik