monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, Praefatio. <<<     >>> HOMILIA II.

Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA I [In Editis, repugnantibus Mss., homilia decima tertia.] [Al. XIII. In explicatione trium priorum versuum cap. XL Ezechielis, et quarti inchoati, de Christo et Ecclesia, de electis et de occultis erga eos Dei iudiciis, praesertim disseritur.]

1 [Ezech. XL, 1] In vigesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno postquam percussa est civitas, ipsa hac die facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. [Editi, praeter Gussanv., dicturus mysticam narrationem historicam praemittit. Praelucent nobis Mss. Anglic., etc.] Dicturus mystica, narrationem historicam praemittit, ut figat ex tempore, quod credatur ex revelatione. Notandum vero quod in exordio libri huius quo anno prophetare coeperit indicavit; in fine vero inseruit quo extremam visionem vidit, ita ut cognosci valeat in quot annis prophetiae suae librum [Norm. omnes, quibus concinunt Edit. Paris. 1502, 1518, 1571, et Vatic., dixerit. Cod. Longip., digesserit.] duxerit. Tempus namque quo prophetare coepit, in locutionis suae initio posuit, dicens: Aperti sunt coeli, et vidi visiones Domini in quinta mensis; ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin [Ezech. I, 1]. Nunc vero loquitur, dicens: In vigesimo et quinto anno transmigrationis nostrae. Idem namque propheta in captivitate prima cum Ioachin rege fuerat [Val. Cl., cum Norm., in Babylonem. Hic et ubique deinceps legitur tam in Mss. quam in Editis, si Gussanv. excipias, Ioachim. Sed scribendum Ioachin, aut Ioakin, ut in Hebraicis, Graecis, ac Latinis exemplaribus Ezech. proph. et lib. IV Regum legitur; sicque distinguitur a patre Ioachim dicto.] in Babyloniam transductus [IV Reg. XXIV, 25]. Nam de secunda Ierosolymorum captivitate subiungit: Quarto decimo anno postquam percussa est civitas. Undecim quippe annis Sedecias post captivitatem primam, in qua Ezechiel propheta cum Ioachin rege ductus est [Omittitur in Babylonem in Norm.] in Babylonem, in Ierosolymorum urbe regnaverat. Post captivitatem vero eiusdem Sedeciae, [Editi omnes, quae etiam.] quae iam secunda erat urbis captivitas, quarto decimo anno propheta visionem ultimam videbat. Undecim itaque et quatuordecim simul iuncti faciunt viginti et quinque. Si igitur visionem primam quinto captivitatis prioris anno locutus est, atque hanc ultimam vigesimo et quinto anno factam fuisse describit, profecto patet quod in viginti annis locutionis suae moras [In vet. Editis, usque ad ultimum visionis suae verba. Recent., usque ad ultima. Favent Mss., Norm. et Val. Cl. Nobis vero Laud., Suess. et Longip.] usque ad ultimae visionis suae verba tetenderit. Nec moyere quempiam debet quod in medio prophetiae suae volumine, cum de Babylonico rege loqueretur, vigesimi ac septimi anni memoriam facit. Quo in loco cum nihil de tempore suae captivitatis interserit, aperte demonstrat, quia eius regis tempora describat, de quo [Val. Cl., concinentibus Norm., prophetare coeperat.] ut prophetaret acceperat. Quod vero ait: In exordio anni, decima mensis, tempus simpliciter exprimit, ut ex ipso quoque tempore in corda audientium iuxta litteram verbi radicem figat, ex qua spiritales fructus postmodum proferat.
2 Notandum vero quod ait: Quartodecimo anno postquam percussa est civitas, ipsa hac die. Quid est enim quod per hanc visionem ultimam omnipotens Deus ea ipsa die dignatus est promissionis suae misericordiam facere, qua die in percussa civitate iram iustitiae implevit, nisi [Ita Suess., Laud. et alii antiq. Editi cum aliis Mss., quod illa divinitas.] quod illa divinitatis vis, quae in diversitatis motum et mutabilitatem non ducitur, ea ipsa luce iustitiae afflictos ac poenitentes vivificat, qua superbientes ac rigidos percutit? Praemisso itaque visionis suae tempore, subiungit: VERS. 1, 2.---Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc in visionibus Dei: adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum.
3 Cuius videlicet civitatis aedificium accipi iuxta litteram nullatenus potest. Nam paulo post subdit hoc ipsum aedificium calamo sex cubitorum et palmo, portam vero [Excusi, eiusdem civitatis, absque Mss. auctoritate. Caeterum propositae difficultatis nodus haud difficile est solvere, dicendo mensurandae civitati calamum quidem sex cubitorum et palmi fuisse adhibitum, idque dicere prophetam; eam vero minime, nisi pluries repetitum adaequasse.] eiusdem aedificii quatuordecim cubitis mensuratam, cuius portae frontes esse perhibet sexaginta cubitorum. Quae cuncta stare iuxta litteram nullatenus valent. Quomodo enim totum simul aedificium calamo, id est sex cubitis et palmo mensuratur, et portae aedificii in quatuordecim cubitis, frontes vero portarum in sexaginta cubitis extenduntur? Porta enim in civitate est, frontes vero in portis. Et nulia recipi ratio permittit, quia minus est hoc quod continet ab eo quod continetur. In Scriptura autem sacra et ea quae accipi secundum historiam possunt, plerumque spiritaliter intelligenda sunt, ut et fides habeatur in veritate historiae, et spiritalis intelligentia capiatur de mysteriis allegoriae. Sicut illud quoque novimus quod Psalmista ait: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quas tu fundasti [Psal. VIII, 4]. Ecce enim in exteriori descriptione stat sermo rationis, quia et coeli opera Dei sunt, et luna ac stellae ab eo creatae atque fundatae sunt. Sed si hoc Psalmista iuxta sola exteriora opera, et non etiam secundum intellectum mysticum asserit, qui coelos opera Dei esse professus est, dicturus lunam et stelias, cur non etiam solem, quem scimus quia eius opus est [Genes. I, 16], pariter enumeravit? Si enim iuxta solam litteram loquebatur, dicturus luminare minus, prius luminare maius dicere debuit, ut ante solem, et post lunam atque stellas fundatas esse perhiberet. Sed quia iuxta intellectum mysticum loquebatur, [Gussanv., corrupte, ut unam omnes accipere debemus, etc. Legitur ut lunam in duobus German. et caet. Mss. Neque vero aliter legi posse orationis series satis demonstrat.] ut lunam sanctam Ecclesiam, et stellas sanctos omnes accipere deberemus, solem nominare noluit, quia videlicet ipsi aeterno Soli loquebatur, de quo scriptum est: Vobis autem qui timetis Dominum, orietur sol iustitiae [Malac. IV, 2]. De quo reprobi in fine dicturi sunt: Sol iustitiae non ortus est nobis. Dicendo ergo, Lunam et stellas quas tu fundasti [Sap. V, 6], et tamen tacendo solem qui factus est, indicavit quia illi Soli locutus est qui non solum solem et lunam atque stellas corporaliter, sed etiam lunam Ecclesiam atque stellas sanctos omnes spiritaliter fecit. Si ergo [Laud., cum aliquid de historiae aperta ratione dicimus.] cum aliquid deest historiae, aperta ratione ducimur ad intellectum allegoriae; quanto magis illa spiritaliter accipienda sunt, in quibus iuxta rationem litterae nihil historicum sonat? Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc in visionibus Dei; adduxit me in terram Israel. Quod dixerat, Adduxit me illuc, hoc replicans subdidit: Adduxit me in terram Israel. Ait enim: Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc in visionibus Domini. Manus etenim virtutem potestatis, visiones vero ipsam quam acceperat revelationem significant. Manus quippe in visione est virtus in contemplatione. Quibus verbis quid aperte indicat, nisi quia nihil de civitate quam viderat [Laud. et Longip., iuxta historiam.] iuxta litteram dicat? Nam spiritaliter de ea loquitur quam spiritaliter contemplatur.
4 Et dimisit me super montem excelsum nimis. Quem ergo significat mons excelsus nisi Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Iesum? Qui de terra quidem, sed ultra terram est, quia caro eiusdem Redemptoris nostri de imis habet materiam, sed in summis praeeminet ex potestate. Quem minus erat ut excelsum diceret, nisi adderet nimis, quia non solum homo, sed ex eiusdem humanitatis conceptione quae ab eo assumpta est [Removimus hinc coniunctionem et, ab Edit. adiectam, Deus et homo; et paulo supra restituimus particulam ex, ante eiusdem, repertam in omnibus melioris notae Codicibus.] Deus homo, non solum homo ultra homines, sed homo etiam [Longip., ultra angelos.] super angelos factus. Hinc enim de illo per Isaiam dicitur: In die illa erit fructus terrae sublimis [Isai. IV, 2]. Creator etenim noster, quia pro nobis incarnatus est, fructus terrae factus est nobis. Sed iam fructus terrae sublimis est, quia homo natus in terra super angelos regnat in coelo, quia iuxta David et Pauli vocem, Omnia subiecit sub pedibus eius [Psal. VIII, 8] [Hebr. II, 8]. In eo enim quod ei subiecit omnia, nihil demisit non subiectum ei. Mons ergo iste est et excelsus, et nimis, quia etsi de terra est per substantiam humanitatis, [Ebroic., Lyr., Val. Cl., incomparabilis.] incomprehensibilis tamen est ex altitudine divinitatis. Hinc est enim quod eumdem Dominum cum Isaias propheta prospiceret [Laud. et Lyran., incarnandum esse venturum.] in carne esse venturum, per prophetiae spiritum sublevatus, ait: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium [Isai. II, 2]. Domus enim Domini Israeliticus populus fuit. Mons itaque domus Domini ille appellatus est, qui ex Israelitico populo incarnari dignatus est. Fuerunt autem in eodem populo sancti viri qui montes iure vocarentur, quia per vitae meritum ad coelestia propinquaverunt. Sed incarnatus unigenitus istis montibus aequalis non fuit, [Laud. et Longip., quia natura, vita. Suess., quia naturam, vitae merita.] quia naturam, vitam, merita omnium ex sua divinitate transcendit. Unde et recte mons super verticem montium dicitur, quia excelsus ex divinitate sua inventus est, etiam super cacumina sanctorum, ut hi qui multum in Deo profecerant, eius vestigia vix potuissent tangere ex vertice cogitationis. Qui ergo illic mons super verticem montium dicitur, ipse hic mons excelsus nimis esse perhibetur. Sequitur:
5 Super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum. Notandum est quod non dicitur, Super quem erat aedificium, sed quasi aedificium, ut videlicet ostenderetur quod non [Laud. et Longip., de corporali, sed de spiritali.] de corporalis, sed de spiritalis civitatis aedificio cuncta dicerentur. Qui enim non se aedificium, sed quasi aedificium vidisse perhibet, cor audientium ad spiritalem fabricam mittit, sicut per Psalmistam dicitur: Ierusalem quae aedificatur ut civitas [Psal. CXXI, 3]. Quia etenim illa internae pacis visio ex sanctorum civium congregatione construitur, Ierusalem coelestis ut civitas aedificatur. Quae tamen in hac peregrinationis terra dum flagellis percutitur, tribulationibus tunditur, eius lapides quotidie quadrantur. Et ipsa est civitas, scilicet sancta Ecclesia, quae regnatura in coelo adhuc laborat in terra. Cuius civibus Petrus dicit: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini [I Pet. II, 5]. Et Paulus ait: Dei agricultura, Dei aedificatio estis [I Cor. III, 9]. Quae videlicet civitas habet hic in sanctorum moribus magnum iam aedificium suum. In aedificio quippe lapis lapidem portat, quia lapis super lapidem ponitur; et qui portat alterum, portatur ab altero. Sic itaque, sic in sancta Ecclesia unusquisque et portat alterum, et portatur ab altero. Nam vicissim se proximi tolerant, ut per eos aedificium charitatis surgat. Hinc enim Paulus admonet, dicens: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi [Galat. VI, 2]. Cuius legis virtutem denuntians, ait: Plenitudo legis charitas [Rom. XIII, 10]. Si enim ego vos portare negligo in moribus vestris, et vos me tolerare contemnitis in moribus meis, charitatis aedificium inter nos unde surgit, quos vicaria dilectio per patientiam non coniungit? In aedificio autem, ut praediximus, lapis qui portat portatur, quia sicut ego iam mores eorum tolero qui adhuc in conversatione boni operis rudes sunt, ita ego quoque ab illis toleratus sum, qui me in timore Domini praecesserunt et portaverunt, ut portatus portare discerem. Sed ipsi quoque a maioribus suis portati sunt. Lapides vero qui in summitate atque extremitate fabricae ponuntur, ipsi quidem portantur ab aliis, sed alios nequaquam portant, quia et hi qui in fine Ecclesiae, id est in extremitate mundi nascituri sunt, tolerantur quidem a maioribus, ut eorum mores [Laud. et Longip., ad bona merita.] ad bona opera componantur; sed cum non eos sequuntur qui per illos proficiant, nullos super se fidelis fabricae iam lapides portant. Nunc itaque alii portantur a nobis, nos vero portati sumus ab aliis. Omne autem pondus fabricae fundamentum portat, quia mores simul omnium solus Redemptor noster tolerat. De quo Paulus ait: [Plur., fundamentum autem . . . quod positum est Christus Iesus.] Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus [I Cor. III, 11]. Portat fundamentum lapides, et a lapidibus non portatur, quia Redemptor noster omnia nostra tolerat, sed in ipso malum non fuit quod tolerari debuisset. Unde bene nunc dicitur: Dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis, quia mores et culpas nostras solus ille sustinet, qui totam sanctae Ecclesiae fabricam portat. Qui per prophetae vocem de perverse adhuc viventibus dicit: Laboravi sustinens [Ierem. VI, 11]. Non autem sustinendo Dominus laborat, cuius divinitatis potentiam nulla fatigatio contingit; sed, verbis humanis loquens, ipsam suam circa nos patientiam laborem vocat.
6 Et notandum quod eamdem civitatem quam propheta conspexit ad Austrum vergentem vidit. Auster enim ventus quia in sancti Spiritus typo poni soleat, hi qui in sacro eloquio studiosi sunt recognoscunt; sicut e contrario per Aquilonem saepe diabolus designatur, quia et ille relaxat in calore, et iste constringit in frigore. Et Veritas dicit: [Longip., abundavit; et Laudun., refrigescit.] Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum [Matth. XXIV, 12]. Propheta quoque de Iudaea asserit, dicens: Sicut frigidam facit cisterna aquam, sic frigidam fecit malitiam suam [Ierem. VI, 7]. Hinc enim diabolus, propheta eodem attestante, dixisse perhibetur: Sedebo in monte Testamenti, in lateribus Aquilonis [Isai. XIV, 13]. At contra haec civitas ad Australem partem vergit, quia torporem mentis sancti Spiritus gratia relaxat. Hinc Psalmista ait: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro [Psal. CXXV, 4]. Captivitas enim nostra, quae torporis frigore ad sequendum Deum pigra remanserat, per calorem sancti Spiritus relaxatur, ut currat in amorem Dei. Unde et nunc dicitur quod civitas quae in monte constituta est ad Austrum vergit, quia electorum Ecclesia cogitationes suas [Laudun., in affectu.] in afflatu sancti Spiritus aperit, atque, ab omni superbiae suae vertice descendens, in Deo, cui credit, amoris calorem concipit, ut nihil ei libeat, nisi eius gratiae submitti, [Solus Gussanv. hic addit, ad bona opera elevari, eius, etc. Unde hoc sit accersitum non indicat; quapropter rescindendum iudicavimus. Ibid., Laud. et Suess. habent eius delectatione.] dilectione calefieri, eius afflatus semper munere repleri. Unde et valido amore succensus contemplator dicebat: Anima mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari eius [Psal. XXXIV, 9]. Qui enim Latine salutaris, ipse Hebraice Iesus dicitur. Propheta igitur quia vias eius atque miracula redemptionis quoque nostrae mysterium per prophetiae spiritum contemplabatur, exsultare se in Domino [Laud. et Longip., et delectare.] et delectari super Iesu perhibet, quia inde gaudium in mente conceperat unde per amorem fortiter ardebat. Pensemus itaque si mentes spiritalium patrum in illo delectatae sunt qui necdum venerat, sed praevidebatur, cuius reatus sit eius vias, eius exempla, eius monita, postquam venit et redemptionem exhibuit, non amare. Haec ergo civitas ad Austrum vergere dicitur, ac si aperte diceretur quod prior illa civitas, scilicet Synagoga, in infidelibus suis ad Aquilonem stetit, quae in frigore perfidiae [Longip., duruit. Norm., cum Val. Cl., manere curavit.] duravit. Sancta vero Ecclesia, quae charitatem fidei concepit, per calorem ad Austrum vergit, et quasi calido vento innititur, quia non in sui fiducia, sed in dono spiritalis gratiae laetatur. Sequitur: VERS. 3.---Et introduxit me illuc.
7 Coelestis civitatis aedificium ille intrat, qui in sancta Ecclesia bonorum vias imitando considerat. Intrare quippe est aedificium super montem, electos sanctae Ecclesiae in virtutum culmine constitutos qualiter in Domino proficiant amando considerare. Iste enim vitam coniugio ligatam ducit, propriis rebus contentus est, aliena non diripit, de suo quidquid praevalet indigentibus largitur, peccata sine quibus quotidiana vita a coniugatis duci non potest flere non negligit. Pro eo enim quod ipsa familiaris cura animum conturbat, sese ad lacrymas excitat. Ille vero iam cuncta quae sunt mundi deseruit, nil eius habere appetit, [Laudun., solius contemplatione pascitur.] solius contemplationis exercitatione pascitur, spe praemiorum coelestium cum fletibus laetatur, transcendit ipsa etiam quae haberi concessa sunt, quotidianum cum Domino habere secretum quaerit, nulla eius animum praetereuntis mundi cura perturbat, mentem semper in exspectatione coelestium gaudiorum dilatat. Alius vero iam huius mundi cuncta deseruit, eiusque mens in contemplationem coelestium sublevatur; sed tamen pro aedificatione multorum, locum regiminis tenens, qui rebus praetereuntibus ex desiderio non succumbit, ad eas aliquando propter proximorum compassionem reflectitur, ut ex earum cura indigentibus misereatur; verbum vitae auditoribus praedicat, animabus simul et corporibus necessaria ministrat. Et qui propter se ad coeleste desiderium iam per contemplationem evolat, adhuc tamen [Ita Laud., Suess., Longipp., Val. Cl. Editi omiserunt pro, ad complendum sensum necessarium.] pro provectu et utilitate proximorum in rebus temporalibus desudat. Quisquis ergo in sancta Ecclesia considerare sollicite studet, ut aut in bonorum coniugatorum vita, aut in arce continentium et omnia quae sunt huius mundi derelinquentium, aut etiam in praedicatorum summitate proficiat, iam civitatis in monte positae aedificium intravit. Nam qui considerare meliorum vitam ut proficiat negligit, adhuc extra fabricam stat. Et si honorem quem iam sancta Ecclesia in mundo habet admiratur, quasi aedificium foris conspicit et obstupescit. Et quia exterioribus solis intentus est, intus ingressus non est. Sequitur: Et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris.
8 Ipse signatur in viro, qui figuratur in monte. Vir autem iste metiri aedificium dicitur. Et recte Dominus per virum signatur et montem, quia et ipse omnia intra sanctam Ecclesiam iudicando disponit, et ipse eamdem sanctam Ecclesiam portat, et portando ad coelestia sublevat. Sic in sancto quoque Evangelio idem Redemptor noster loquitur, dicens: Qui intrat per ostium, pastor est ovium [Ioan. X, 1]. Et paulo post: Ego sum ostium [Ibid., 7]. Atque iterum post pauca subiungit: Ego sum pastor bonus [Ibid., 11]. Si igitur ipse pastor, et ipse ostium, et intrat pastor per ostium, cur non hoc loco et ipse mons, et ipse vir intelligitur, qui aedificium metitur in monte?
9 Sed quaerendum nobis est cur de hoc viro dicitur, Cuius species erat quasi species aeris. Cuncti autem novimus, fratres, metallum aeris valde esse durabile, atque omnimodo sonorum. Quid est ergo quod aspectus Mediatoris Dei et hominum speciei comparatur aeris, nisi hoc quod aperte novimus, quia unigenitus Filius, formam servi accipiens, fragilitatem carnis humanae per resurrectionis suae gloriam vertit in aeternitatem, quia in eo caro facta est iam sine fine durabilis? Nam surgens a mortuis iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]. Quid est autem, quod ipsa eius incarnatio sonoro metallo comparatur, nisi quod per eamdem assumptionem humanitatis nostrae [Laud. et Longip., insonuit omnibus gloriam.] insonuit omnibus gloria maiestatis suae? Et quasi aspectum aeris [Al., habet ex corpore, quod exhibent vulgati.] habet in corpore, quia Deus mundo innotuit ex carne. Unde et per Ioannem dicitur: Habebat in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium [Apoc. XIX, 16]. Quid enim vestimentum eius est, nisi corpus [Laud., Longip., Lyr., quod assumpsit.] quod assumpsit ex Virgine? Nec tamen aliud eius vestimentum est, atque aliud ipse. Nam nostrum quoque vestimentum caro dicitur, sed tamen ipsi nos sumus caro, qua vestimur. Hoc autem vestimentum illius longe ante Isaias aspiciens per crucem passionis sanguine cruentatum, dixit: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari? [Isai. LXIII, 2.] Cui ipse respondit: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum [Ibid., 3]. Solus enim torcular in quo calcatus est calcavit, qui sua potentia eam quam pertulit passionem vicit. Nam qui usque ad mortem crucis passus est, de morte cum gloria surrexit. Bene autem dicitur: Et de gentibus non est vir mecum [Ibid.], quia hi pro quibus pati venerat passionis eius esse participes debebant, qui pro eo quod illo tempore necdum crediderant, de ipsis in passione queritur, quorum vita in illa passione quaerebatur. Per femur vero propagatio carnis est. Quia ergo per propagationem generis humani, sicut generationum ordines Matthaeo [Matth. I, 1, seq.], vel Luca [Luc. II, 7; III, 23, seq.] narrantibus describuntur, in hunc mundum venit ex virgine, et per incarnationis suae mysterium quia Rex esset et Dominus cunctis ubique gentibus indicavit, in vestimento et femore scriptum habuit: Rex regum, et Dominus dominantium [Apoc. XIX, 16]. Unde enim in mundo innotuit, ibi de se lectionis [Suess., lectionis sententiam.] scientiam infixit. Praedicatio ergo eius ex carne, quasi quidam sonitus ex aere est. Dicatur igitur recte: Cuius species quasi species aeris. Sequitur: [Apoc. XIX, 16] Et funiculus lineus in manu eius.
10 In Septuaginta interpretibus funiculus lineus non habetur, sed funiculus [In Laud. semper legitur cimentariorum.] caementariorum. Quorum si in hoc versu translationem ad exponendum tenemus, quid aliud caementarios quam sanctos doctores accipimus, qui, loquendo spiritalia, ad coeleste aedificium vivos lapides, id est electorum animas, componunt? Quidquid enim antiqui patres, quidquid prophetae, quidquid apostoli, quidquid apostolorum successores locuti sunt, quid aliud fuit quam compositio lapidum in hac quae quotidie construitur fabrica sanctorum? In funiculo autem caementariorum hoc agi solet, ut cognosci aequalitas vel rectitudo surgentis parietis valeat; et si lapis intus est, foras eiiciatur; si exterius prominet, interius revocetur. Et certe quotidie hoc agit praedicatio doctorum, ut unaquaeque anima, cui regiminis onera suscipere fortasse non expedit, etiamsi foris apparere appetat, interius revocetur; et rursum quae latere vult et sui tantummodo curam gerere, si sibi ac multis esse utilis potest, etiam cum latere desiderat, exterius producatur ut appareat. Sicque fit ut sanctorum lapidum ordo teneatur, dum saepe et volens ad honorem venire repellitur, et honorem fugiens in sacri ordinis arce sublevatur. Sed quia, ut per interpretem nostrum didicimus, Hebraeorum historia non habet caementariorum, sed funiculus lineus in manu eius, hoc quod apud nos certius habetur, exponere debemus. Scimus autem quod funiculus lineus subtilior est quam si funiculi fiant aliunde. Et quid in funiculo lineo, nisi subtiliorem praedicationem, [Laud., id est spiritalem debemus accipere censuram. Etenim lex funiculus.] id est spiritalem debemus accipere? Censura etenim legis funiculus fuit, sed lineus non fuit, quia rudem populum non subtili praedicatione coercuit, in quo [Ebroic. et Lyr., quibus suffragantur Suess. et Longip., per poenitentiam.] per poenae sententiam non peccata cogitationis, sed operis resecavit. At postquam per semetipsum Dominus etiam cogitationes hominum praedicando religavit, et perfectum esse peccatum etiam in corde innotuit, funiculum lineum in manu tenuit. Ait enim: Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis; ego autem dico vobis, quia qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo [Matth. V, 27] [Exod. XX, 14]. Funiculus ergo lineus praedicatio est subtilis, quae mentem audientis ligat, ne se vel in misera cogitatione dissolvat. Et notandum quod dicitur, quia ei funiculus in manu est, id est praedicatio in operatione. [Ita melius Mss. Laud., Suess., Longip., Beccensis, quam Edit. Ipse enim; quibus tamen nonnulli favent Mss.] In se enim ostendit omne quod docuit, sicut scriptum est: Quae coepit Iesus facere et docere [Act. I, 1]. Et quia ipsa quae dixit etiam scripturae tradidit, ut ad posteros mandarentur, recte subiungitur: [Act. I, 1] Et calamus mensurae in manu eius.
11 De sancta Ecclesia per prophetam alium Dominus pollicetur, dicens: Orietur in ea viror calami et iunci [Isai. XXXV, 7]. Quod in loco alio exposuisse me memini [Lib. XXIX Moral., n. 51], ut per calamum scriptores, per iuncum vero debeant auditores intelligi. Sed quia ad humorem aquae et iuncus et calamus nasci solet, et ex una eademque aqua utraque proficiunt, et calamus quidem ad scribendum assumitur, cum iunco vero scribi non potest, quid in iunco et calamo accipere debemus, nisi quod una est doctrina veritatis, quae multos auditores irrigat? Sed irrigati alii ad hoc usque proficiunt in verbo Dei, ut etiam scriptores fiant, videlicet tanquam calami; alii vero verbum vitae audiunt, bonae spei et rectorum operum viriditatem tenent, sed tamen ad scribendum proficere nullatenus possunt. [Longip., hi, inquam, quid nisi.] Hi quid in aqua Dei nisi quidam, ut ita dicam, iunci sunt? Qui quidem viridescendo proficiunt, sed litteras exprimere nequaquam possunt. Redemptor igitur noster, quia verba quae dixit etiam per doctorum studium scribi largitus est, in manu calamum tenuit. Qui calamus mensurae dicitur, quia in ipsa doctorum studia sub quadam occulti iudicii dispensatione detinentur, ut et aliis legentibus prosint, et aliis legentibus prodesse non possint. Unde sancti apostoli, cum [Laud. et Longip., magistram veritatem.] magistrum veritatis sibi apertius loquentem requirerent cur turbis in parabolis loqueretur, audierunt: Quia vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non [Matth. XIII, 11]. Vel certe calamus mensurae est, quia in ipso sacro eius eloquio, quod nobis conscriptum est, occultas esse dispensationes eius agnoscimus. Nam per incomprehensibile eius iudicium et alter intra mensuram electorum mittitur, et alter foras relinquitur, ut nullo modo ad electorum numerum [Norm., cum Val. Cl., pervenire. Suess., pertingere.] pertinere mereatur. Habet ergo funiculum, habet in manu calamum mensurae. Qui enim funiculo locum metitur, alibi funiculum trahit, aliunde retrahit, et huc ducit quem aliunde subducit. Sic nimirum, sic Redemptor noster in collectione hominum facit, dum alios a suis iniquitatibus educit, alios in sua iniquitate derelinquit. In his enim quos colligere dignatusest occultae mensurae funiculum traxit, et ab his quos derelinquendos esse iudicavit, quid aliud nisi funiculum retraxit? ut et boni intra mensuram coelestis fabricae teneantur, et mali extra fabricam, in quibus bona quae aestimantur non sunt, quasi sine mensura remaneant.
12 Hunc funiculum et mensurae calamum in manu sua Redemptor noster tenuit, cum Paulum apostolum per apparentem virum Macedonem admonere dignatus est, ita ut idem Macedo vir diceret: [Longip., transiens in Macedoniam adiuva.] Transiens adiuva nos [Act. XVI, 9]. Et tamen volentes apostolos ad praedicandum ire in Asiam, non permisit Spiritus Iesu. Quid est quod sancti apostoli et ibi vocantur ire ubi fortasse pergere non cogitabant, et illuc ubi desiderabant pergere ire prohibentur, nisi quia occulti iudicii funiculus et mensurae calamus tenetur in manu, ut et alii verba vitae audiant, et alii audire nullatenus mereantur? Funiculus ergo mensurae est, qui alio tractus est, aliunde retractus.
13 Sancto quoque Evangelio testante didicimus quod venit qui diceret: Magister, sequar te quocunque ieris [Matth. VIII, 19]. Cui responsum est: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet [Ibid., 20]. Venit alter qui diceret: Magister, sine me primum ire, et sepelire patrem meum. Cui dicitur: [Laud., Norm., Longip., sine mortuos sepeliant, etc. Val. Cl., sine mortuos ut sepeliant.] Sine mortuos sepelire mortuos suos, tu autem me sequere, et annuntia regnum Dei [Ibid., 21, 22]. Quid est quod ille promittit se ire, et deseritur; iste domum vult redire, et tamen ut sequi debeat iubetur? Ille non suscipitur, iste nec ad horae momentum ab obsequio relaxatur. [Hic variant Mss. Laud. habet, In terra ergo occulti iudicii. Suess., In ira. Val. Cl., Interna ergo occulti iudicis.] Interna ergo occulti iudicii dispensatione funiculus et mensurae calamus ducitur, in quo et iste trahitur, et ille relinquitur, ut coelestis fabrica non sine pio et iusto examine construatur.
14 Potest etiam calamus mensurae Scriptura sacra pro eo intelligi, quod quisquis hanc legit, in ea semetipsum metitur vel quantum in spiritali virtute proficit, vel quantum a bonis quae praecepta sunt longe disiunctus remansit; quantum iam assurgat ad bona facienda, quantum adhuc in pravis actibus prostratus iaceat. Sequitur: [Matth. VIII, 21, 22] Stabat autem in porta.
15 Quisquis in porta stat, ex quadam parte intus est, ex quadam vero foris, quia aliud eius foris aspicitur, aliud intus absconditur. Redemptor itaque noster, pro nobis misericorditer incarnatus, ante humanos oculos quasi in porta stetit, quia et per humanitatem visibilis apparuit, et sese invisibilem in divinitate servavit. Hinc enim Iudaei qui hunc ex prophetarum promissione sustinuerant perfidiae suae confusione turbati sunt, quia eum quem ad ereptionem suam venire crediderant, mortalem videbant. Qui igitur in porta stat, sicut superius dictum est, ex quadam parte foris, ex quadam vero parte intus videtur. Unde nec ipsa Iudaeorum perfidia sine divinae virtutis ostensione est derelicta. Nam miracula eius videntes trahebantur ut crederent, sed rursum passiones illius perpendentes, dedignabantur Deum credere, quem carne mortalem videbant; unde factum est ut de eius cognitione dubitarent. Videbant enim esurientem, sitientem, comedentem, bibentem, [Laud., lassiscentem.] lassescentem, dormientem, et purum hunc hominem esse aestimabant. Videbant mortuos suscitantem, leprosos mundantem, caecos illuminantem, daemonia eiicientem, et esse hunc ultra homines sentiebant. Sed ipsa eius miracula in eorum corde cogitata humanitas perturbabat. Unde sancta Ecclesia sub sponsae voce hunc aperte iam videre desiderans, ait: En ipse stat post parietem nostrum [Cant. II, 9]. Qui enim humanis oculis hoc quod de mortali natura assumpsit ostendit, et in seipso invisibilis permansit, in aperto se videre quaerentibus quasi post parietem stetit, quia videndum se manifestata maiestate non praebuit. Quasi enim post parietem stetit, qui humanitatis naturam quam assumpsit ostendit, et divinitatis naturam humanis oculis occultavit. Unde et illic subditur: Respiciens [Edit., excepta Paris. 1502, per fenestram.] per fenestras, prospiciens per cancellos [Ibid.]. Quisquis enim per fenestras, vel per cancellos respicit, nec totus latet, nec totus videtur. Sic sic nimirum Redemptor noster ante dubitantium oculos factus est, quia si miracula faciens nil pertulisset ut homo, plene eis apparuisset Deus; et rursum humana patiens, si nulla fecisset ut Deus, purus putaretur homo. Sed quia et divina fecit, et humana pertulit, quasi per fenestras vel per cancellos ad homines prospexit, ut Deus et appareret ex miraculis, et lateret ex passionibus, et homo cerneretur ex passionibus, sed tamen esse ultra hominem ex miraculis agnosceretur. Sed quia vir iste stare in porta dicitur, [In vet. Ed., ante Gussanv., quaer . . . utrum facie interius stetit. Qua. Gussanv., post, et tergo exterius, addit an tergo interius et facie exterius stetit. Stamus pro Mss.] quaerendum nobis est utrum facie interius, et tergo exterius? Qua in re si ea quae sunt praemissa et subiuncta conspicimus, citius qualiter steterit invenimus. Prius enim dicitur: Erat quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum, et introduxit me illuc. Et paulo post de eodem viro subditur: Stabat autem in porta. Statimque subiungitur: VERS. 4.---Et locutus est ad me idem vir.
16 Qui enim introducto prophetae in aedificium stans in porta locutus est, profecto constat quia facie interius, et tergo exterius stetit. Sed introductus propheta, cui vir stans in porta locutus est, procul dubio faciem ad portam tenebat, unde verba loquentis audiebat. Quid est ergo, quod vir interius aspicit, propheta foris? Quid est quod eiusdem viri facies ad aedificium, prophetae vero oculi ad portam sunt, nisi quod Unigenitus Patris idcirco incarnatus est, ut nos ad spiritale aedificium, id est ad sanctae Ecclesiae fidem introduceret? Cuius oculi aedificium suum semper aspiciunt, quia quantum quisque in virtutibus proficiat indesinenter attendunt. Propheta vero ad portam respicit, quia qui verba Dei audit semper oculos cordis ponere ad exitum debet, et sine cessatione meditari quando a praesenti vita exeat, atque ad aeterna gaudia pertingat. Propter hoc quippe incarnatus est Deus, ut nos introducat ad fidem, [Ita Mss. Norm., Val. Cl., etc. In Ed., et educat.] et reducat ad speciem visionis suae. Unde quoque in sancto Evangelio Veritas loquitur, dicens: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet [Ioan. X, 9]. Ingredietur videlicet ad fidem, egredietur autem ad speciem, pascua vero inveniet in aeterna satietate. Hinc etiam Psalmista ait: Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum [Psal. CXX, 8]. Custodit enim Dominus uniuscuiusque animae introitum, quo intrat ad fidem, et exitum quoque quo exit ad speciem, ut neque intrans Ecclesiam erroribus supplantetur, neque ab hac temporali ad aeternam exiens, ab antiquo hoste rapiatur. Propter hunc vero egressum nostrum quem quotidie debemus mente meditari, Apostolus de Redemptore nostro loquitur, dicens: Ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Non enim hic habemus manentem civitatem, sed futuram inquirimus [Heb. XIII, 12, 13, 14]. Vir itaque qui apparuit in porta stetit, atque ita locutus est, quia Mediator Dei et hominum Christus Iesus in ipso quoque passionis suae tempore praecepta vitae discipulis dedit, ut hi qui in eum credunt ad portam semper respiciant, et, passionem eius sollicita consideratione pensantes, a suo quoque exitu cordis oculos non avertant. Nos quoque cum iam claustra carnis despicere, mortalitatis nostrae angustias per immortalitatis desiderium transire, ad supernae lucis libertatem tendere, ad coelestis patriae gaudia anhelare coeperimus, ad portam oculos tenemus, quia dum [Suess., a sarcinis temporalibus.] a sacramentis temporalibus transire ad aeterna cupimus, quasi iam praesenti vitae terga dedimus, et cordis faciem in desiderio nostri exitus habemus. Scriptum quippe est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]. Sic itaque per contemplationem iam mente extra carnis angustias tendimus, adhuc tamen in sacramentis quae cognovimus ipsa carnali angustia intra portam tenemur.
17 Saepe namque animus ita in divina contemplatione suspenditur, ut iam se percipere de aeterna illa libertate quam oculus non vidit, nec auris audivit [I Cor. II, 9], aliquid per quamdam imaginem laetetur; [Norm. et Val. Cl., sed tamen dum mortalitatis . . . quibusdam.] sed tamen, mortalitatis suae pondere reverberatus [Isai. LXIV, 4], ad ima relabitur, et quibusdam poenae suae vinculis ligatus tenetur. Portae igitur intendit, qui verae libertatis suae gaudia conspicit, iamque exire concupiscit, sed adhuc non valet. Hinc est quod Hebraicus populus, de Aegypti servitute liberatus, cum loquente Deo columnam nubis cerneret, unusquisque in tabernaculi sui foribus stabat, et adorabat [Exod. XXXIII, 10]. De quibus paulo superius dicitur: Cum egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui [Ibid., 8]. [Lyran., ibi itaque.] Ibi etenim stamus, ubi mentis oculos figimus. Unde Elias ait: Vivit Dominus, in cuius conspectu sto [III Reg. XVII, 1]. Ibi utique stabat, ubi cor fixerat. Quid est autem populum columnam nubis aspicere, et in tabernaculi sui foribus stare atque adorare, nisi quod humana mens cum superiora illa atque coelestia utcunque in aenigmate conspicit, iam claustra habitationis corporeae per sublevatam cogitationem exit, atque illum humiliter adorat, cuius etsi videre substantiam non valet, iam tamen eius potentiam per illuminationem spiritus [Ebroic. et Lyran., rimatur.] miratur? Et cum Moyses tabernaculum ingreditur, eius terga populus aspicit, et in papilionum suorum ostiis consistit, quia cum sanctus quisque praedicator alta de Deo loquitur, supernae habitationis iam utcunque tabernaculum ingreditur. Cuius praedicationis infirmi quique etsi virtutem plene pensare non possunt, [Longip., vel terga, hoc est, saltem.] tamen velut terga aspiciunt, quia postrema quae praevalent, per intellectum sequuntur. [Ita magno consensu Laud., Longip., Val. Cl., Ebroic. aliique Mss. Editi tamen, tum vet., tum recent., habent: sed in ipsis quoque quae minus capere.] Sed et in ipsis quoque minimis quae capere sufficiunt iam de suis papilionibus quasi exeunt, atque in ostiis stant, quia et habitacula carnis relinquere et ad illa aeternae vitae gaudia quae audiunt progredi conantur. Hinc est etiam quod Elias, cum vocem Domini secum loquentis audiret [III Reg. XIX, 9], in speluncae suae ostio stetisse describitur, et faciem velasse, quia cum per contemplationis gratiam vox supernae intelligentiae fit in mente, totus homo iam intra speluncam non est, quia animam carnis cura non possidet, sed stat in ostio, quia mortalitatis angustias exire meditatur.
18 Sed iam qui in ostio speluncae consistit, et verba Dei in aure cordis percipit, necesse est ut faciem velet, quia dum per supernam gratiam ad altiora intelligenda ducimur, [Solus Gussanv., quanto sublimius.] quanto subtilius levamur, tanto semper per humilitatem nosmetipsos in intellectu nostro premere debemus, ne conemur plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem [Rom. XII, 3]; ne dum nimis invisibilia discutimus, aberremus; ne in illa natura incorporea corporei luminis aliquid quaeramus. Aurem enim intendere et faciem operire est [Norm., vocem superioris.] vocem interioris substantiae audire per mentem, et tamen ab omni specie corporea oculos cordis avertere, ne quid sibi in illa corporale animus fingat, quae ubique tota et ubique incircumscripta est. Nos itaque, fratres charissimi, qui iam per Redemptoris nostri mortem ac resurrectionem, atque ad coelos ascensionem, gaudia aeterna didicimus, qui in testimonium divinitatis eius apparuisse exterius cives nostros angelos illius scimus, concupiscamus Regem, desideremus cives quos cognovimus, atque in hoc sanctae Ecclesiae aedificio stantes oculos in porta teneamus; demus terga mentis huic corruptioni vitae temporalis, intendamus cordis faciem ad coelestis patriae libertatem. Sed ecce adhuc multa sunt quae nos de cura vitae corruptibilis premunt. Quia ergo perfecte exire non possumus, saltem in speluncae nostrae ostio stemus, exituri quandoque prospere per gratiam Redemptoris nostri, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Gregorius Magnus HOME

bke19.76r bsb4612.6 bsb47260.374 csg211.236

Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, Praefatio. <<<     >>> HOMILIA II.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik