1 | Quoniam, multis curis prementibus, Ezechielis prophetae librum coram charitate vestra totum per ordinem perscrutari non licuit, bonis vestris desideriis placuit petere ut saltem extrema eius visio, quae ei facta est de aedificio in monte constituto, quae et cunctis est visionibus eius obscurior, exponi debuisset. Et quidem voluntati vestrae me parere necesse est, sed duo sunt quae hac in re perturbant animum meum. Unum, quod haec eadem visio tantae obscuritatis nebulis tegitur, ut vix in ea aliquid intellectu interlucente videatur. Aliud, quod iam Agilulphum Langobardorum regem ad obsidionem nostram summopere festinantem Padum transisse cognovimus (Supra, hom. 11, n. 26, et l. v, epist. 40). Unde pensate, fratres charissimi, in caliginosis ac mysticis sensibus penetrare quid valeat mens misera, timoris sui perturbationibus occupata. Quanto enim circa terrena plus angitur, tanto in his quae sunt coelestia minus videt; et pro eo quod curis suis extra se ducitur, valde intus minor est, quia, sicut scriptum est: Deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]. Quae enim superiora penetrare etiam collecta non sufficit, pensate quid agere poterit divisa? Scimus autem, scimus omnes, quia et fluvius qui in multis rivis dividitur, a suo alveo exsiccatur. Sed tamen inter haec adest superna gratia. Et si mentem meam cogitationum mearum pondera deprimunt, vestrorum hanc pennae desideriorum levant. Obscurum quidem valde est opus quod aggredimur, sed ponamus in animo quia nocturnum iter agimus. Restat ergo ut hoc palpando carpamus. |