monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, HOMILIA XI. <<<    

Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, HOMILIA XII. [Quod residuum est capitis tertii decurrit, et usque ad versum 4 capitis quarti suam explanationem perducit, quam ad varia sive praecepta sive consilia moralia pro praedicatoribus et auditoribus inflectit.]

1 Servata veritate historiae, divina eloquia aliquanda ex tempore, aliquando ex loco causas designant, quas aperto sermone non indicant. Ex tempore etenim, sicut praedicante Iudaeis Domino per evangelistam dicitur: Hiems erat [Ioan. X, 22]. Inter illa enim mysteria quae Veritas loquebatur quid causae fuit ut nomen hiemis adderetur, nisi ut per qualitatem temporis ostenderet frigus cordis? Quia et cum verba veritatis acciperent, frigida Iudaeorum corda remanebant. Aliquando vero ex loco, sicut carnali Israelitico populo, descendente de monte Moyse, lex in campestribus data est [Exod. XX, seq.]; et sanctis apostolis Dominus in monte sedens summa et spiritalia praecepta locutus est [Matth. V, 1], ut ex locis videlicet monstraretur quia et illis tanquam carnalibus mandata minima dabantur in valle terrarum, et isti tanquam spiritales et sancti in monte mandata coelestia audirent, quatenus aperte monstraretur quod ascendentes corde ad coelestia infima mundi relinquerent, et in mentis culmine starent. Unde nunc Ezechiel propheta quid [Ita C. Germ., Suess., Norm., Val. Cl., necnon, paucis immutatis, Editi, dempto Gussanv., qui habet, iubente Deo quibus in locis haec egerit.] iubente Deo in locis egerit describit, ut per locorum qualitates indicet quid in posterum de prophetiae mysteriis sequeretur. Ecce enim ait: VERS. 22.---Facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum.
2 Quid est hoc, quod prius Dominus in medio Israelitarum locutus ad prophetam suum fuerat, et tamen postmodum dicit: Egredere in campum, et ibi loquar tecum, nisi quod prophetiae suae gratiam et prius Iudaeae infundere, et hanc postmodum dignatus est in latitudinem gentium demonstrare? Neque enim immerito per campum gentilitas designatur, quae longe lateque, id est in universo mundo distenditur. Ubi et subditur: VERS. 23.---Et surgens egressus sum in campum, et ecce [Abest ibi a Mss. pler. Norm.] ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi iuxta flumen Chobar.
3 In campo gloriam Domini propheta vidit, quam iuxta flumen Chobar in medio Israelitarum viderat, [Suess., quia per eam ipsa eius maiestas.] quia ipsa eius maiestas gentibus apparuit, quae prius se electis in Iudaico populo, revelante Spiritu, declaravit. Sequitur: [Matth. V, 1] Et cecidi in faciem meam.
4 Visa gloria Domini in faciem suam propheta cadit, quia quamvis homo ad intelligenda sublimia elevetur, ex contemplatione [Suess., coram maiestate.] tamen maiestatis Dei infirmitatem suae conditionis intelligit; et quasi statum non habet, qui se ante Dei oculos esse cinerem et pulverem videt. Sequitur: VERS. 24.---Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos.
5 Cum nos humiliter Deo [Longip., sternimur.] sternimus, cum esse nos pulverem cineremque cognoscimus, cum infirmitatem conditionis propriae pensantes, statum rigiditatis et superbiae non habemus, omnipotens Deus per suum nos spiritum levat, et super pedes nostros statuit, ut qui humiliter apud nos ex infirmitatis nostrae [Suess., et Val. Cl., cognitione.] cogitatione iacuimus et iacemus, in bono post opere quasi super pedes ex rectitudine stemus. Quod cur in campo de propheta agitur, nisi ut specialiter designetur quia etiam electis gentium Spiritus sanctus dandus esset, qui eos quos assumeret, et prius a superbiae suae statu deiiceret, et postmodum super pedes suos, id est super bona opera solidaret? Sicut per Paulum dicitur: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris [Hebr. XII, 12]. Sequitur: [Hebr. XII, 12] Et locutus est mihi et dixit ad me: Ingredere et includere in medio domus tuae.
6 Quid est, quod de medio Israelitici populi propheta ad campum educitur, atque ad domum postea de campo revocatur, nisi quod praedicationis gratia a Iudaico populo ablata, in latitudine gentilitatis sparsa est? Sed tamen in fine mundi dum Iudaei ad fidem redeunt, quasi ad domum propheta reducitur, ut in suo populo rursus praedicatio inhabitet, quae modo velut in campo ita diversis gentibus fulget. Scriptum quippe est: Donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI, 25]. Quia et per prophetam alterum dicitur: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient [Isai. X, 22] [Rom. IX, 27]. [Sagiensis, quid est quod de medio Israelitici populi propheta ad campum educitur.] Exeat ergo propheta de medio populi ad campum, de campo redeat ad domum, ut praedicatio quae Iudaeae facta est, egrediatur ad gentes, et repletis fide, gentibus, recipiat Iudaea spiritalis doctrinae dona, quae amisit. Includi autem propheta in medio domus suae praecipitur, quia Antichristi tempore ab eis gentibus quae in infidelitate remanserint plebs conversa Iudaeorum duris persecutionibus angustatur. Unde scriptum est: Atrium autem quod est extra templum eiice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus [Apoc. XI, 2]. VERS. 25, 26.---Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum; et linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est.
7 Quae videlicet verba si per typicae expositionis ordinem sequimur, propheta in domo sua vincula suscipit et ligatur, quia in extremis, cum Iudaea crediderit, gravissimas Antichristi tempore persecutiones sentit, ita ut praedicationes eius ministri iniquitatis non recipiant, sed resistendo has vinculis dolorum premant. Et in medio eorum non egreditur, quia ad corda pravorum praedicatio non pervenit, dum lingua bonorum ligata tribulationibus tacet. Erunt etenim tunc multi ex Iudaeis infidelibus qui eosdem ipsos qui ex Iudaeis crediderint persequentur. Unde notandum est quod hic quoque dicitur, quia in domo sua vincula propheta sustineat: ut videlicet designetur quoniam et ex ipso suo genere Iudaea cum fidelis fuerit tribulationem persecutionis portet. Dum enim Unigenitus summi Patris incarnatus ac mortuus resurrexisse atque ad coelos ascendisse non creditur, sicut per sacrae Scripturae paginas praedicatur, nimirum apud Iudaeos prophetia ligata erit. Quae si ita ut dicta est in eorum intellectum decurreret, quasi gressus liberos suae praedicationis habuisset.
8 Reprobis ergo tunc praedicatorum scientia tacere compellitur. Unde et hic subditur: Et linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. Sed quia, Enoch et Elia praedicante, multi ex his qui tunc ex Iudaeis in infidelitate remanserint ad cognitionem veritatis redeunt, sicut de eodem Elia dicitur: Elias veniet, et ipse restituet omnia [Matth. XVII, 11] [Marc. IX, 12] [Malach. IV, 5], qui utrique per Zachariam duae olivae [Zach. IV, 3], et per Ioannem duo candelabra nominantur [Apoc. XI, 4], recte hic quoque subiungitur: VERS. 27.---Cum autem locutus fuero tibi, [Becc. et Rothomag., aperies os.] aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus.
9 Tunc enim velut in extremo os prophetae aperitur, cum in praedicatione Enoch et Eliae a Iudaeis ad fidem redeuntibus prophetia sacri eloquii de Christo fuisse cognoscitur. Sed quia haec typice diximus, nunc verba eadem charitati vestrae moraliter disseramus.
10 Quid enim est, quod exire propheta ad campum iubetur, nisi quod unusquisque qui praedicat propter eos quos extra se positos corrigit, atque ab iniquitate compescit, loquendo ad campum exit? Ibique gloriam Domini videt, quia tanto largius doctrinae gratiam percipit, quanto se in labore praedicationis ex amore proximorum tendit. Foras ergo exeundo [Suess. et Norm., in altum visione. Val. Cl., in altum visionis.] in altam visionem ducitur, quia unde in alienis cordibus ignorantiae caecitatem ministerio suae locutionis illuminat, inde eum superna gratia in altiorem intelligentiam exaltat. Sed quia semper praedicator debet ad mentem recurrere, humilitatem atque munditiam intrinsecus custodire, post campum necesse est ut ad domum redeat, quatenus in his quae dicit qualis etiam ipse sit intra conscientiam agnoscat. Si enim aut hoc quod loquitur minime custodit, aut de his quae loquitur temporalem gloriam requirit, loquendo quidem ad campum exit, sed non cogitando semetipsum ad domum redire contemnit. Accepto etenim spiritu, in medio domus includimur, quando per eius gratiam ad discutienda mentis nostrae secreta revocamur, ut apud seipsum in Deo animus quiescat, et non iam per exteriores concupiscentias in appetitum laudis et gloriae cogitationis mobilitate discurrat.
11 [Ebroic. ac caeteri Norm., de hoc motu cordis. Germ. et vet., de hac domo cordis cuidam sanato.] De hac domo cordis cuidam sanato per semetipsam Veritas dicit: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam [Ioan. V, 8] [Marc. II, 9]. Per grabatum quippe in quo carnis est requies, ipsa caro signatur, per domum vero conscientia figuratur. Et quia cum mente mortui in vitiis iacemus, in carnis delectatione quiescimus, infirmi portamur in lecto; cum vero sanati fuerimus mente, ut iam pulsantibus carnis vitiis resistamus, necesse est ut et tentationum contumelias de nostra carne toleremus. Aegro itaque ad salutem reducto praecipitur: Tolle grabatum tuum, id est porta lectum in quo portatus es, quia necesse est ut sanatus quisque portet contumeliam carnis, in qua prius iacebat aegrotus. Quid est ergo dicere: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, nisi, porta tentationes carnis, in quibus hactenus iacuisti, ac revertere ad conscientiam tuam, ut videas quae fecisti? Propheta itaque post campum in domo includi praecipitur, ut praedicator semper, post gratiam doctrinae quam proximis ministrat, ad conscientiam redeat, seque ipsum subtili examinatione discutiat, ne de his quae foris praedicat aliquid ipse apud se intrinsecus transitoriae laudis quaerat.
12 Unde et per Salomonem dicitur: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui. Deriventur fontes tui foras, et in plateis [In pler. Norm. et Longip. additur tuas.] aquas divide [Prov. V, 15]; habeto eas solus, nec sint alieni participes tui [Ibid., 16]. Valde autem contraria esse videntur quae dicit: Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide, cum protinus adiungit: Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. Quomodo enim aquam scientiae solus habere poterit, si hanc in plateis dividit? Quomodo alieni aquae eius participes non sunt, si fontes illius foras derivantur? Sed cum praedicamus populis, nimirum in plateis aquas dividimus, quia in auditotorum multitudinem scientiae verba dilatamus. Cum vero nos, adiuvante divina gratia, intrinsecus custodimus, et ne maligni spiritus qui iure a nobis alieni sunt quia sortem beatitudinis perdiderunt, nobis in elatione subripiant, sollicitudine cauta circumspicimus, soli habemus aquas quas in plateis dividimus, ut nobis in eis alieni participes non sint. Hi nimirum, de quibus scriptum est: Alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam [Psal. LIII, 5]. Aquas ergo et in plateis dividit, et solus habet, qui per hoc quod multis praedicat, se in cogitatione temporalis gloriae non exaltat. Tunc enim possidet homo quod docet, quando se non gaudet innotescere, sed prodesse. Ex campo ergo propheta ad domum reducitur, ut is qui ex Deo loquitur, postquam pro utilitate proximorum loquendo foras exierit, ex humilitate semper ad discutienda cordis sui secreta revocetur. Unde et subditur: VERS. 25.---Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum.
13 Cum enim praedicator quisque ad conscientiam domus suae reducitur, super eo vincula dantur, et ligatur in eis, quia quanto plus se in cogitatione discusserit, tanto amplius agnoscit iusti anima quantis mortalitatis suae infirmitatibus sit ligata. Nisi enim se ligatum conspiceret Paulus, minime dixisset: [Longip., desiderium habeo.] Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse [Philip. I, 23]. Hinc per Psalmistam dicitur: Ut audiret gemitum vinculatorum, et solvat filios interemptorum [Psal. CI, 21]. Et rursus: Intret in conspectu tuo gemitus compeditorum [Psal. LXXVIII, 11]. Saepe autem cum iam anima ad Redemptoris sui speciem contemplandam exire desiderat, cum coelestibus gaudiis interesse suspirat, ipsa mortalitatis suae vincula conspicit et gemit, quibus adhuc in praesenti mundo ligata retinetur. Hinc est enim quod subtile omnipotentis Dei iudicium intuens Ieremias, ait: Circumaedificavit adversum me ut non egrediar, aggravavit compedem meam [Thren. III, 7]. Habemus enim compedes, ipsam infirmitatem atque corruptionem mortalitatis nostrae; sed cum tribulatio nobis et gemitus additur, ipsae nostrae compedes aggravantur. Et quidem quandiu in hac vita iustus moras patitur, loquendo bona, prodesse aliis festinat; sed cum duras mentes conspicit, easque considerat contentionibus occupari, praedicationis verbum retinet. Et in medio eorum non egreditur, quia a bonis quae loqui poterat obmutescit, sicut per Paulum dicitur. Nihil per contentionem [Philip. II, 3]. Et rursus: Si quis vult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus [I Cor. XI, 16]. Unde hic quoque apte subiungitur: VERS. 26.---Et linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est.
14 Aliquando vero etiam contra resistentium linguas praedicantium corda zelo sui Dominus accendit ne taceant, sed dicta fallacium [Val. Cl., verba veritatis premant.] verbis veritatis premant. Unde hic subditur: VERS. 27.---Cum autem locutus fuero tibi, aperies os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus.
15 Sed haec quae breviter sub duplici intellectu discussimus placet ut iuxta considerationem litterae [Al., leniter langendo, ut idem Codex habet cum Norm.] leviter tangendo transeamus. Quid enim nobis amplius per ipsa verba historiae quam virtus obedientiae commendatur? Cum modo ad transmigrationem iuxta fluvium Chobar pergere, modo ad campum egredi, modo ex campo ad domum redire propheta praecipitur? Ut prius ex iussione pergens, et paulo post exiens, atque iterum domum rediens, et semetipsum recludens, semper suae voluntatis arbitrium ad divini eloquii praeceptum frangat, quatenus, in coelesti iussione suspensus, non suam, sed conditoris sui voluntatem impleat? Cui dicitur: Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum. Qua in re notandum est quod adversa propheta praenoscit, ut contra omnia paretur. Minus enim mala contra mentem praevalent, quae inopinata non veniunt; et tamen dum contraria praenoscuntur, quanta sit in eo obedientiae virtus ostenditur, qui et cognoscit quod adversa passurus est, et tamen voci dominicae inobediens non est. Magna autem consideratione indigent verba quae protinus adduntur: Et linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. Discernendum quippe nobis est utrum pro solis malis auditoribus, an aliquando etiam [In Ed. Paris. 1518 omittitur praedicantis. In Gussanv., praedicationis.] pro vitio praedicantis praedicationis sermo subtrahatur.
16 [Vel, quatuor ergo, ut legitur in Germ.] Quatuor enim qualitatibus res haec considerata distinguitur. Nam aliquando propter malos auditores bonis tollitur sermo doctoribus. Aliquando vero propter bonos auditores datur sermo doctoribus etiam malis. Aliquando autem propter docentium atque audientium iustificationem bonis sermo doctoribus datur, ut et ipsi per meritum crescant, et auditores eorum in intellectu et vita proficiant. Aliquando vero [C. Germ., qui neque hic digni sunt accipere quibus doctrinae sermo proferatur, neque illi doctrinae verbum proferre, qui locum, etc.] quia nec hi digni sunt accipere quibus doctrinae sermo profertur, neque illi doctrinae verbum proferre qui locum docendi tenent, praedicationis sermo tollitur, ut utraque pars districte iudicetur. Propter malos namque auditores bonis sermo doctoribus tollitur, sicut nunc ad Ezechielem dicitur: Linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. Et sicut Paulo dicitur: Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me [Act. XXII, 18]. Et sicut volentibus apostolis praedicare in Asia, scriptum est quia prohibuit eos spiritus Iesu [Act. XVI, 6]. Propter bonos auditores etiam malis doctoribus sermo datur, sicut de Pharisaeis Dominus dicit: Omnia quaecunque dixerint vobis servate et facite, secundum vero opera eorum nolite facere; dicunt enim, et non faciunt [Matth. XXIII, 3]. Propter docentium quoque meritum et audientium iustificationem sermo doctrinae tribuitur, sicut sanctis apostolis dicitur: Euntes docete omnes gentes [Ibid., XXVIII, 19]. Propter malos vero auditores et indignam vitam eorum qui docere debuerant, sermo doctrinae subtrahitur, sicut Heli ad corrigendos filios [Val. Cl., doctrinae et increpationis.] districtae increpationis verbum non habuit [I Reg. II, 29; III, 13] quia et eius negligentia, et filiorum exigebat vita, ut cum eis et populus caderet, et arca Domini capta ad Allophylos transiret [Ibid., IV, 11, seq.] Magna enim omnipotentis Dei est gratia cum inique agentibus durus a doctoribus sermo increpationis profertur. Quo contra nunc dicitur: Et eris mutus, nec quasi vir obiurgans. Delinquentes etenim obiurgasset, si digni ipsa obiurgationis gratia fuissent.
17 Sed cum in doctrina atque in silentio sit meritorum tanta diversitas, ut sciri facile non possit, utrum ex auditoris an ex eius vitio qui doctrinae locum videtur tenere docendi sermo subtrahatur, quid aliud nobis quam servari semper in rebus dubiis humilitas iubetur? Ut et quando loqui possumus non extollamur, ne fortasse haec ipsa locutionis nostrae gratia non nobis, sed auditoribus nostris collata sit; et rursus quando loqui non possumus, hi qui nobis commissi sunt minime nos diiudicent, ne fortasse non ex nostro, sed ex peccato audientium loqui minime possimus. Ad hoc ergo nobis cuncta [Gussanv., de meritis nostra incerta sunt, lapsu typographi, ut opinamur.] de meritis nostris incerta sunt, ut unam certam gratiam teneamus humilitatem, quatenus et nos cum loquimur, ex omnipotentis [Suess., Dei dono esse nostrum meritum. Concinit Ed. Paris. 1518, Sequimur C. German., Norm., Anglic., etc., necnon Edit. Gilot. et Vatic. In Gussanv. legitur, Dei dono hoc esse, non nostrum meritum; sano quidem sensu, at in Mss. ignoto.] Dei dono hoc esse, vestrum meritum putemus. Et quando a locutione doctrinae obmutescimus, quamvis nostra culpa sit, vos tamen hanc esse vestram specialiter credatis, ut cum vicissim mala nobis tribuimus, et bona aliis, per ipsam humilitatis gratiam fiat ut doctrinae sermo, qui ablatus fuerat, redeat. Sequitur: VERS. 27.---Cum autem locutus fuero tibi, aperies os tuum, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat; et qui quiescit, quiescat, quia domus exasperans est.
18 Saepe quidam verbum Dei audire desiderant, sed dum alios conspiciunt aurem avertere, etiam ipsi a salutis auditu [Longip. et pler. Norm., deviantur.] deviant; et plerumque multi quiescere appetunt, atque a cunctis mundi huius actibus vacare, nullis iam desideriis terrenis succumbere, sed dum vident alios inquiete agendo proficere, atque in hoc mundo divitiis et honoribus extolli, quia necdum in via rectitudinis firmi sunt, ad prava opera ex aliorum exemplo [Idem cum Val. Cl., dilabuntur.] delabuntur. Hinc est enim quod in typo infirmantium Psalmista loquens, dicebat: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei [Psal. LXXII, 2, 3], quia zelatus sum in peccatoribus, pacem peccatorum videns. Hinc iterum dicit: Dum superbit impius, incenditur pauper [Psal. X, 2], Hinc ad Ieremiam prophetam voce dominica de Iuda et Israel dicitur: [Longip., nunquid non vidisti.] Nunquid vidisti quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimetipsa super omnem montem excelsum, et sub omne lignum frondosum, et fornicata est ibi. Et dixi cum fecisset haec omnia: Ad me convertere, et non est reversa [Ierem. III, 6, 7]. Ubi statim subditur qualiter ex aemulatione eius etiam Iuda cecidit, quae stare videbatur. Ait enim: Et vidit [Suess., peccatrix.] praevaricatrix soror eius Iuda, quia pro eo quod maechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii; et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius, [Vatic. et Gussanv., et abiit.] sed abiit et fornicata est etiam ipsa [Ibid., et 8]. Ecce misericors Deus contemnitur [Longip., et revocat. Non consentit Germ. nec alii Mss. Codices.] et vocat, [Corrupte in Longip., Ebroic. et Sag., quos sequitur Ed. Paris. 1518, adversantibus. Corruptius in Gussanv. legitur signum, pro sinum, et paulo post, peccandi, pro peccanti.] aversantibus se signum misericordiae aperit, quia peccanti dicit: Ad me convertere, et tamen non est conversa [Ibid., 7]. Sed quia omnipotentem Deum plebs Israelitica deseruit, reverti nolens, libellum repudii accepit. Deseruit videlicet peccando, sed libellum repudii accepit in suis iniquitatibus sine flagello remanendo. Anima enim quae peccat, recedit. Sed si eam post peccatum prosperitas sequitur, nulla disciplina, nulla [Longip., discretioni] districtionis increpatio revocat ad cor; in divisione quam inter se et Dominum fecit, etiam libellum repudii accepit, ut iam, velut aliena derelicta, faciat mala quae vult, zeli Dei flagella non sentiat, quatenus ad aeterna supplicia profundius descendat. Sed soror eius Iuda, quoniam dimissam Israeliticam plebem in suis voluptatibus vidit, ipsa quoque in immunditiam fornicationis exarsit. Quia enim aspexit adulteram in sua perversitate florere, etiam ipsa non timuit deterius peccare, atque a coniunctione Domini, quasi a viri legitimi cubili, recedere. Unde necesse est ut peccantes quosque tunc consideremus amplius miseros, quando eos conspicimus in culpa sua sine flagello derelictos. Hinc enim per Salomonem dicitur: Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos [Prov. I, 32]. Qui enim a Deo avertitur et prosperatur, tanto perditioni fit proximus, quanto a zelo disciplinae invenitur alienus. Dicatur ergo: Qui audit audiat, et qui quiescit quiescat, quia domus exasperans est. Ac si aperte diceretur: Vos, qui iam et verba veritatis audire, et a prava coepistis actione [Val. Cl., cessare.] quiescere, nolite illos imitari quorum me exasperari moribus videtis.
19 Quod tamen intelligere et aliter possumus. Quidam enim verbum audientes non audiunt, quoniam aurem ad sacrum eloquium ponunt, sed cor a mundi desideriis non evellunt. Et sunt nonnulli qui quiescentes minime quiescunt, quia a pravis quidem actibus otiosi sunt corpore, sed perversitates operum [Aliter. ex delectatione, ut habent omnes Editi. Pro lectione nostra spondent C. Germ., Suess., Longip., Val. Cl. Saepe confunduntur hae duae voces in Mss.] ex dilectione versant in mente. Hinc est enim quod de Iudaea ad captivitatem perveniente scriptum est: Viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata eius [Thren. I, 7]. Hostes quippe Sabbata derident, quando maligni spiritus otiosae menti pravas cogitationes iniiciunt, ut et si quiescit ab opere, non quiescat a malorum operum delectatione. Recte ergo nunc dicitur: Qui audit audiat, quatenus sic fiat sermo [Sic legendum suadent ratio et Mss. omnium Anglic. Gallicanorumque auctoritas. In Editis tamen legitur, in ore.] in aure corporis, ut sonet in aure cordis. Et qui quiescit quiescat, ut pravitatis desideria repellantur a cogitatione, cum iam repulsa videntur ab opere. Ubi ne malorum, sicut diximus, exempla [Male in editis, sequantur, reluctantibus Mss.] sequamur, adiungitur: Quia domus exasperans est. Mali autem etsi diu tolerantur, subito corruunt, et eorum poenas infirmi conspiciunt, ne quorum culpas impunitas existimant imitentur. Unde hic quoque eiusdem Iudaeae desolatio subiungitur, quae domus exasperans vocatur, cum protinus prophetae suo Dominus dicit: [Ezech. IV, 1, 2, 3] Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Ierusalem, et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Et tu sume tibi sartaginem ferream [Vatic. et Gussanv., et pone eam in murum. Infra habent, pones.] et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam. Signum est [Pl. Editi, hic et infra, invitis Mss., domui.] domus Israel.
20 In quibus videlicet verbis quid aliud iuxta historiam nisi Ierosolymae urbis obsessio atque destructio designatur, et peccatoris populi afflictio exprimitur? Qui domus exasperans vocatur, cum aperte dicitur: Ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Sed quia verba prophetiae sic plerumque narrant historica, ut per haec [C. German., omnia etiam mystica.] etiam mystica describantur, oportet ut haec eadem dicta quae protulimus spiritaliter disseramus, maxime quia in eis interponitur quod teneri posse ad litteram non videtur, cum dicitur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem. Nisi enim rebus historicis mystica miscerentur, quid sartago ferrea necessaria prophetae fuit, ut hanc inter se et civitatem poneret, quatenus se ab eius obsidione separaret? Cum enim dicitur: Sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, aperte declaratur quia per eamdem sartaginem ferream ab obsidione civitatis propheta se liberum reddat. Unde et quod praedixit subiungitur: Et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem. Ex qua re ostenditur quia propheta in eadem obsidione non erit, si sartaginem ferream inter se et civitatem murum ferreum ponit. Et certe sive in ea captivitate quae prius, sive in ea quae postmodum Israelitico populo contigit, nullus ab eiusdem captivitatis periculo liber fuit, sed omnes simul par calamitas involvit. Quid ergo intelligi iuxta litteram potest, ut propheta inter se et civitatem quae obsidenda est sartaginem ferream ponat? Sed quamvis omne hoc quod in descriptione lateris sub signo Ierosolymorum civitatis legitur [Omittitur factum in Gussanv.] iuxta litteram factum sit, nobis tamen sciendum est quia typicum aliquid per sartaginem figuratur, et obsessio Ierosolymorum vera describitur.
21 Ex quare instruimur, ut dum aliud completum iuxta historiam scimus, [Sic unanimiter legitur in Mss. Anglic., Norm., C. Germ., Longip., Suess., etc. Editores mutarunt historiam in allegoriam; sic enim legunt, et aliud iuxta allegoriam. Fortasse quod non pateret eis horum verborum sensus; et tamen satis est obvius. Imo deesset si legeretur, iuxta allegoriam. Quomodo enim a ratione vacat iuxta allegoriam, quod intelligi allegorice debet de obsidione spirituali?] et aliud iuxta historiam a ratione vacare cognoscimus, in sacro verbo utraque teneamus, quatenus et obsessionem Ierosolymorum, quae iuxta litteram postmodum facta est, in prophetae verbis et factis credamus esse figuratam, et tamen per eamdem obsidionem obsidio alia, id est interior, designetur. In qua iure quaerimus quid per sartaginem ferream, quae murus ferreus dicitur, valeat designari. Illam itaque obsidionem qua Ierosolymorum civitas destructa est, iam factam novimus; sed nunc aliam intrinsecus, quae quotidie agitur, requiramus. De qua per significationem dicitur: Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Ierusalem.
22 Sed ante nobis inquirendum est cur Ezechiel propheta vel quoties sublimia conspicit, vel quoties agere aliqua mystica iubetur, prius filius hominis appellatur? Saepe enim sublevatur ad coelestia, et occultis ac invisibilibus rebus eius mens pascitur. Necesse ergo est ut inter occulta quae penetrat, filius hominis vocetur, ut semper agnoscat quod est, et nunquam extollatur de his ad quae ducitur. Quid est enim prophetae ad spiritalia sublevato semper fili hominis dicere, nisi eum infirmitatis propriae memorem facere? Ut conscius conditionis infirmae, elevari in cogitatione non debeat de magnitudine contemplationis suae.
23 Quia vero idem propheta, ut supra iam diximus, typum praedicantium vel doctorum tenet, recte ei nunc dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum coram te. Omnis enim doctor cum terrenum quempiam auditorem ad coelestis verbi doctrinam suscipit, laterem assumit. Cui dum loqui coeperit quae sit retributio coelestis patriae, quae visio pacis supernae, civitatem Ierusalem describit in latere. Quem coram se ponit, quia intenta mente qualitatem audientis considerat, id est [Editi, profectum. Proclive est v in f mutare, aut vice versa. Sic, ut observat Donat. in Terentianam Andriam, legitur saepe apud antiquos Dafus pro Davus; serfus, pro servus; corfus pro corvus. Eadem ratione Fornerius, in Cassiod., l. III Var., ep. 33, putat Referendos curiae, esse reverendos, et legi in Etruscis Pandect. provectae, loco profectae.] provectum vel defectum conspicit, et iuxta eiusdem intelligentiam praedicationis suae verba moderatur, ut describi in audientis mente civitas Ierusalem, id est visio pacis, possit. Dicatur ergo: Sume tibi laterem, videlicet proximi cor terrenum. Et pones eum coram te, scilicet ut vitam atque intellectum illius intenta mente custodias. Et describes in eo civitatem Ierusalem, ut ei quae sint superna gaudia de visione pacis innotescas. Quasi enim iam Ierusalem in latere descripta est, cum terrena mens coeperit quae sint illa internae pacis gaudia vera cognoscere, et ad conspiciendam gloriam patriae coelestis anhelare. [Sic Mss. Anglic., Norm., Germ., etc., ex quibus emendantur Editi, ubi legitur, quasi interna.] Quasi in terra visio pacis describitur, quando mens, quae prius terrena sapuerat, per amorem iam ad contemplandam gloriam regni coelestis elevatur.
24 Sed mox ut animus amare coelestia coeperit, mox ut ad visionem pacis intimae tota se intentione collegerit, antiquus ille adversarius qui de coelo lapsus est invidet, et insidiari amplius incipit, et acriores quam consueverat tentationes admovet, ita ut plerumque sic resistentem animam tentet, sicut ante nunquam tentaverat quando possidebat. Unde scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem [Eccli. II, 1]. Unde et daemoniacus qui a Domino sanatur, ab exeunte daemone discerpitur, sicut scriptum est: Et clamans et multum discerpens eum, exiit ab eo [Marc. IX, 25]. Quid est enim quod obsessum hominem antiquus hostis quem possessum non discerpserat, deserens discerpsit, nisi quod plerumque dum de corde expellitur, acriores in eo tentationes generat, quam prius excitaverat quando hoc quietus possidebat? Unde et Israelitae quoque ad Moysen et Aaron dicunt: Videat Dominus, et iudicet, quoniam fetore fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos [Exod. V, 21]. In Moyse enim et Aaron [Editi, lex et prophetae figurati sunt, reluctantibus Mss.] lex et prophetae figuratae sunt. Et saepe apud se infirmus animus quasi contra sacra eloquia murmurat, quia postquam verba coelestia audire et sequi coeperit, regis Aegyptii adversitas, id est maligni spiritus tentatio, excrescit.
25 Debet ergo vigilanter doctor proficienti animae quae illam tentationes sequantur innotescere, ut cautam se valeat contra maligni spiritus insidias praeparare. Unde bene nunc, post descriptam civitatem Ierusalem in latere, dicitur prophetae: Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem. In qua enim iam pacis visio describitur, ei necesse est ut tentationum bella nuntientur. Nam ut valeat ad illa pacis gaudia aeterna pertingere, hanc hic procul dubio oportet tribulationum certamina multa sustinere. De qua bene dicitur: Ordinabis adversus eam obsidionem. Praedicator quippe contra erudiendam animam obsidionem ordinat [Ita omnes Mss. nostri, praeter C. Germ., in quo legitur, cum praemonendum, et Becc., ubi, cum praemuniendum.] cum praemuniendo indicat quibus se modis vitia virtutibus opponant, quomodo luxuria castitatem feriat, qualiter ira tranquillitatem animi perturbet, quantum inepta laetitia vigorem mentis resolvat, qualiter multiloquium munitionem cordis destruat, quomodo invidia charitatem interficiat, quemadmodum superbia arcem humilitatis effodiat, qualiter fallacia cum veritatem in sermone corruperit, hanc etiam [Melior videtur aliorum Edit. lectio, in cogitatione. Sed repugnant Mss. omnes quos consuluimus.] in cognitione corrumpat, ut qui verum dicere noluit quod intellexit iam nec intelligat, quod dicere valeat. Ordinatur ergo a praedicatore obsidio cum per sanctae admonitionis verba singulis quibusque virtutibus quae vel quibus modis vitia insidientur ostenditur. Et contra Ierusalem, quam describit in latere, praedicator munitiones aedificat quando mala quaeque quam munita contra mentem veniant demonstrat, ut sese vitia sub virtutum specie abscondant; quatenus, sicut saepe iam diximus, [Ebroic., Gemet., Utic. aliique Norm., immodesta.] immoderata ira iustitia videri appetat, et disciplinae remissio mansuetudo videri velit, et tenacia sese parcimoniam nominet, et inordinata rerum effusio se benevolentiam appellet. Quasi enim aedificatae contra mentem munitiones sunt, quando vitia sub virtutum specie excrescunt, et in alto se ostendunt per imaginem, quae in imo iacent semper per actionem.
26 Adhuc quoque additur: Et comportabis aggerem. Quo enim mens desiderare coelestia coeperit, eo in illam maligni spiritus tentationibus suis terrenas amplius cogitationes exaggerant. Propheta ergo aggerem comportat cum praedicator sanctus bonis mentibus qualiter terrena desideria [Vel, ut habent Mss., subripere, aut surripere.] subrepere solent denuntiat. Atque adhuc additur: Et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Quasi dat contra animam doctor castra, quando malignorum spirituum contra eam collectas atque [Lyran., adunatas acies.] adunatas insidias indicat, ut aliquando [Longip., non solum ex uno modo.] non solummodo ex uno, sed ex coniunctis vitiis simul tentent.
27 Nam sunt quaedam vitia quasi per quamdam sibi cognationem propinqua, sicut dissolutio spiritus, appetitus gulae, et immunditia luxuriae, sicut multiloquium, fallacia, atque periurium. Ex dissolutione quippe spiritus mens ad ingluviem ventris rapitur, et dum cibis venter extenditur, ad luxuriam caro trahitur superbiendo captiva. Et rursum ex multiloquio fallacia generatur, quia valde difficile est ut qui multa loquitur non etiam mentiatur; et saepe mendacium etiam periurio tegitur, ut ante humana iudicia veletur. Superbia quoque esse sine invidia atque inani gloria nullatenus potest. Superbus etenim quisque honorem quem ipse ambit aliis invidet. Et cum hunc fortasse obtinuerit, in elationem gloriae temporalis attollitur, atque quod alios conspicit minime percipere potuisse, hoc se per inanem gloriam gaudet prae caeteris habere.
28 Sciendum quoque est quia saepe nonnulla vitia ad mentem non simul veniunt, sed supponuntur, ut unum alteri in tentatione succedat. Et aliud contra faciem venit, aliud vero in tentationem se ex latere subiicit, quatenus dum alteri resistitur, ab altero mens decepta capiatur. Ipsa enim quae superius diximus vitia plerumque se alia pro aliis furtive supponunt, sicut nonnunquam dum iram vincere in nobismetipsis conamur, plus quam necesse est lenitas mentem occupat, ut asperitatem peccantibus quam oportet minime proponat. Saepe vero dum nobis inesse incauta lenitas displicet, zelus se in furorem trahit, atque extra patientiae limitem animum captivum rapit. Quia ergo permista simul vitia atque adunata contra mentem veniunt, recte in praedicatoris ore contra descriptam Ierusalem castra [Longip., ponuntur.] proponuntur. Et quia aliquando singula hinc inde sensum feriunt, in gyro arietes ordinantur. Ponit ergo praedicator arietes in gyro, dum caute denuntiat quam blande luxuria percutit, quam aspere impatientia occidit, quam laboriose avaritia accendit et interimit, quam tumide superbia exstinguit. In gyro itaque arietes ponere est praedicando ostendere qui undique soleant animam mucrones vitiorum ferire.
29 Sequitur: Et tu sume [Omissum in superioribus Edit. tibi, revocavimus ope Mss.] tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem. Quia ferrum forte metallum est, et in sartagine cibus frigitur, quid per sartaginem ferream, nisi spiritalis zeli fortis frixura signatur? Omnis quippe spiritalis zelus doctoris animam frigit, quia valde cruciatur dum infirmos quosque aeterna deserere et rebus temporalibus delectari conspicit. Quam bene Paulus sartaginem ferream sumpserat, cum zelo animarum cruciatus dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror [II Cor. XI, 20]? Ipsum suum cor quod animarum zelo succenderat, quid aliud quam sartaginem fecerat, in quo amore virtutum contra vitia ardebat? Quod enim urebatur, sartago erat. Inardescebat enim et coquebat, quia incendebatur amaritudine, sed virtutum alimenta praeparabat ex sua afflicta cogitatione.
30 Sed quid est quod eamdem sartaginem propheta inter se et civitatem murum ferreum ponit, nisi quod idem fortis zelus qui nunc in mente doctoris agitur in die extremi iudicii inter eum et animam quam a vitiis [Gemet. et pler. Norm., zelatur.] zelat testis est? ut etsi audire is qui docetur noluerit, doctor tamen pro zelo quem exhibet de auditoris negligentia reus non sit. Murum ergo ferreum inter se et civitatem ponit, quia ultionis tempore inde doctor a damnationis periculo munitur, unde nunc per zelum custodiae cordis frixuram patitur. Nullum quippe omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum. Hinc enim Psalmista ait: Zelus domus tuae comedit me [Psal. LXVIII, 10]. Quantum vero frixura cordis quae [Val. Cl. cum plur. Norm., per spiritalem zelum. Longip., pro spiritali zelo.] spiritali zelo agitur omnipotentem Dominum Deum placat, aperte ostenditur cum offerri per legem simila in sacrificium iubetur. De qua scriptum est: In sartagine oleo conspersa frigetur, offeretque eam calidam in odorem sua vissimum Domino sacerdos qui patri iure successerit, et tota cremabitur in altari [Levit. VI, 21, 22]. Tunc enim simila in sartagine frigitur, cum munda mens iusti per zeli sancti ardorem crematur. [C. Germ., quae conspersa oleo. Longip., quae cum sparsa.] Quae conspergi oleo praecipitur, id est claritatis misericordiae misceri, quae in conspectu omnipotentis Domini ardet et lucet. Conspergatur ergo oleo mens quae in sartagine frigitur, [Editi, Mss. invitis, quia in sancti zeli districtione necesse est ut . . . ardeat et clarescat. Sagiensis Codex, quia sancta zeli discretio necessaria est.] quia sancti zeli districtio necesse est ut ex misericordiae virtute et ardeat et clarescat. Amat enim eumdem ipsum quem insequi videtur. Unde et calida in odorem suavissimum Domino offerri praecipitur, quia si amorem zelus non habet, ea quae de sartagine offertur calorem simila amisit. Et notandum quis eam offerre praecipitur, videlicet sacerdos qui patri iure successerit. Ille enim sacerdos patri iure succedit, qui esse se omnipotentis Domini filium demonstrat moribus, atque a nobilitate intima operum suorum ignobilitate non discrepat. Quae in altari tota cremari praecipitur, ut videlicet holocaustum fiat. Holocaustum enim totum incensum dicimus. Unde et in translatione altera hoc in loco haec eadem simila quae in sartagine frigitur holocaustum fieri iubetur. Hoc autem inter holocaustum et sacrificium distat, quia omne quidem holocaustum sacrificium est, non autem omne sacrificium holocaustum. Sunt enim multa bona quae aguntur sacrificia, sed holocausta non sunt, quia totam mentem in amorem spiritalem minime [Gemet., Utic. et plur. Norm., intendunt.] incendunt. Qui enim sic operantur ea quae Dei sunt, ut tamen et quaedam quae sunt saeculi non relinquant, nimirum sacrificium et non holocaustum offerunt. Qui autem cuncta quae mundi sunt deserunt, [Suess., tota mente igne divini amoris incenduntur.] et totam mentem igne divini amoris incendunt, hi nimirum omnipotenti Domino sacrificium et holocaustum fiunt. Simila itaque in sartagine est munda mens iusti in zeli spiritalis afflictione; quae per sollicitudinem animarum frigitur, et non solum sacrificium, sed etiam holocaustum Domino esse deputatur. Sumamus ergo sartaginem ferream, et ponamus eam murum ferreum inter nos et civitatem, id est assumamus zelum fortem, ut inter nos et auditoris nostri animam inveniamus hanc postmodum fortem munitionem. Tunc enim hunc murum ferreum inventuri sumus, si nunc eum fortiter tenemus, videlicet [Longip., arguendo.] docendo, custodiendo, suadendo, increpando, mulcendo, terrendo, aliquando leniter, aliquando vero etiam severius agendo. De qua severitate recte subditur: Et ob firmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem.
31 Quid est obfirmare faciem ad Ierusalem in latere descriptam, nisi ut ei animae cui coelestis pacis visionem doctor denuntiat, si adhuc eam infirmari in suis actibus conspicit, remissiorem et clementiorem se minime ostendat? Unde scriptum est: Filiae tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas [Eccli. VII, 26]. Infirmae quippe animae [Ita Mss. Germ., Norm., etc. Editi, atque appetitui.] atque ad appetitum mundi deditae, aliquando melius ex severitate servantur, ut obfirmata facies, id est per severitatis custodiam ab omni spe frivolae remissionis [Longip., obducta.] abducta, inconstantem animam terreat, atque a delectatione vitiorum districtionis vigore constringat. Quod cum a doctore agitur, semper necesse est ut dulcedo et humilitas in corde teneatur, quatenus et multum amet, et nunquam contra eum per elationem superbiat, cui tamen amorem suum et humilitatem pro utilitate eius prodere recusat.
32 Sequitur: Et circumdabis eam. Circumdat doctor auditoris animam, cum in omne quod in hac vita agitur tentationum laqueos apponi posse denuntiat, ut dum ubique fit mens pavida, ubique circumspecta, quanto timidior, tanto vigilantior vivat.
33 Sequitur: Signum est domus Israel. Si ad historiam obsidionis quae iuxta litteram facta est, signum est domus Israel quod propheta fecit; si ad mysterium quod quotidie erga uniuscuiusque animam a doctore agitur, signum est domus Israel et hoc quod egit, et hoc quod [Editi, agendum.] agendo nuntiavit, quia sicut domus Israel obsidionem corporaliter pertulit, ita unaquaeque anima quae iam servire omnipotenti Deo incipit obsidentes se insidias malignorum spirituum sentit. A quibus si vere eripi appetit, scire debet quia eripi sua virtute non possit; sed eius necesse est ut adiutorium speret qui nos, et in carne corruptibili viventes, per redemptionis suae mysterium potest etiam super spiritus qui sunt sine carne roborare, Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Gregorius Magnus HOME

bke19.68v bsb47260.340 csg211.209

Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, HOMILIA XI. <<<    
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik