monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, HOMILIA II. <<<     >>> HOMILIA IV.

Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, HOMILIA III. [Exponuntur quatuor versus, a sexto ad decimum, de sanctis praedicatoribus et de duplici eorum vita, activa et contemplativa.]

1 Sancta quatuor animalia quae per prophetiae spiritum futura praevidentur subtili narratione describuntur cum dicitur: [Ezech. I, 6] Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni. Quid per faciem nisi notitia, et quid per pennas nisi volatus exprimitur? Per faciem quippe unusquisque cognoscitur, per pennas vero in altum avium corpora sublevantur. Facies itaque ad fidem pertinet, penna ad contemplationem. Per fidem namque ab omnipotenti Deo cognoscimur, sicut ipse de suis ovibus dicit: Ego sum pastor bonus, et cognosco [C. Germ., Suess. et Norm. pier., et cognosco meas] oves meas, et cognoscunt me meae [Ioan. X, 14]. Qui rursus: Ego scio quos elegerim [Ioan. XIII, 18]. Per contemplationem vero [Ita Mss. omnes. In Editis, qua.] quia super nosmetipsos tollimur, quasi in aera levamur. Quatuor ergo facies uni sunt, quia si requiras quid Matthaeus de incarnatione Domini sentiat, hoc nimirum sentit quod Marcus, Lucas et Ioannes. Si quaeras quid Ioannes sentiat, hoc procul dubio quod Lucas, Marcus et Matthaeus. Si quaeras quid Marcus, hoc quod Matthaeus, Ioannes et Lucas. Si quaeras quid Lucas, hoc quod Ioannes, Matthaeus et Marcus sentit. Quatuor ergo facies uni sunt, quia notitia fidei, qua cognoscuntur a Deo, ipsa est in uno, quae est simul in quatuor. Quidquid enim in uno inveneris, hoc in omnibus simul quatuor recte cognoscis.
2 Et quatuor [In C. German. et vetust., pinnae pinna, hic et alibi.] pennae uni, quia Dei omnipotentis Filium Dominum nostrum Iesum Christum simul omnes concorditer praedicant, et ad divinitatem eius mentis oculos levantes, penna contemplationis volant. Evangelistarum ergo facies ad humanitatem Domini pertinent, penna ad divinitatem, quia in eo [C. Germ., quod corporeum.] quem corporeum aspiciunt, quasi facies intendunt. Sed dum hunc esse incircumscriptum atque incorporeum ex divinitate annuntiant, per contemplationis pennam quasi in aera levantur. Quia itaque et una fides incarnationis eius in omnibus, et par contemplatio divinitatis eius in singulis, recte nunc dicitur: Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni. Sed quae virtus esset, si fidem atque contemplationem Domini habentes praedicatores illius sancta opera non haberent? Sequitur: VERS. 7.---Et pedes eorum pedes recti.
3 Quid per pedes nisi gressus actuum designantur? Quatuor ergo animalium pedes recti esse describuntur, quia sanctorum evangelistarum atque omnium perfectorum opera ad sequendam iniquitatem non sunt retorta. Hi autem pedes rectos non habent, qui ad mala mundi quae reliquerunt reflectuntur. De quibus scriptum est: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti [Prov. XXVI, 11] [II Pet. II, 22]. Dolebat de quibusdam doctor egregius, quod pedum rectitudinem retro retorserant, quibus per increpationem dicebat: Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Dies observatis, [Abest et menses a Mss. C. Germ. et Norm., necnon ab Edit. Paris. 1502 et 1518. Est in textu Graeco et in omnibus versionibus.] et menses, et tempora, et annos. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis [Galat. IV, 9]. Qui alios admonet, dicens: Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris [Hebr. XII, 12]. Ut vero in eisdem sanctis praedicatoribus vitae gravitas, fortitudo, atque discretio monstraretur, recte subiungitur: [Hebr. XII, 12]Planta pedis eorum quasi planta pedis vituli.
4 Quia enim praedicatores sancti boum nomine designantur docet Paulus apostolus, legis testimonium exponens: Non obturabis os bovi trituranti [I Cor. IX, 9] [Deut. XXV, 4]. In sanctis ergo praedicatoribus planta pedis est vituli, scilicet mature incedens, et fortis, et divisa, quia unusquisque praedicator et venerationem habet in maturitate, et fortitudinem in opere, et divisionem ungulae in discretione. Non enim facile praedicatio eius accipitur, si levis in moribus esse videatur. Et nulla erit maturitatis ostensio, si contra adversa omnia non adfuerit operis fortitudo. Virtutis autem meritum ipsa fortitudo operis admittit, [Editi, si discretio.] si discreta in intellectu non fuerit. Ecce enim sacram Scripturam legimus: si omnia ad litteram sentiamus, virtutem discretionis amisimus; si omnia ad spiritalem allegoriam ducimus, similiter indiscretionis stultitia ligamur. Legunt enim sacra eloquia praedicatores sancti, et aliquando in historia litteram suscipiunt, aliquando vero per significationem litterae spiritum requirunt. Et modo bona facta patrum praecedentium, sicut iuxta litteram inveniunt, imitantur; modo quaedam, quae iuxta historiam imitanda non sunt, spiritaliter intelligunt, et ad provectum tendunt. Quid ergo aliud praedicatores sancti in suo opere nisi in pede ungulam findunt? De quibus adhuc apte subditur: [I Cor. IX, 9] [Deut. XXV, 4] Et scintillae quasi aspectus aeris candentis.
5 Aeris metallum valde sonorum est. Et recte voces praedicantium aeri comparantur, quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 5]. Bene autem aes candens dicitur, quia vita praedicantium sonat et ardet. Ardet enim desiderio, sonat verbo. Aes ergo candens est praedicatio accensa. Sed de candente aere scintillae prodeunt, quia de eorum exhortationibus verba flammantia ad aures audientium procedunt. Recte autem praedicatorum verba scintillae appellata sunt, quia eos quos in corde tetigerint incendunt. Considerandum quoque est quod scintillae subtiles sunt valde et tenues, quia cum praedicatores sancti de coelesti patria loquuntur, non tantum valent aperire verbo quantum possunt ardere desiderio. Ex eorum ergo lingua quasi quaedam ad nos scintillae veniunt, quia de coelesti patria in eorum voce vix tenue aliquid cognoscitur, quod tamen ab eis [Edit. Paris. 1502 et al. tum vet. tum recent., ab eis non tenuiter crematur, invitis tribus Mss. German., Norm., Corb., Longip., etc., ac repugnante sensu.] non tenuiter amatur. Neque enim coelestem gloriam aut tantum videre sufficiunt quantum est, aut tantum loqui praevalent quantum vident. Candens ergo aes scintillas proiicit quando vix tenuiter praedicator loqui sufficit hoc unde ipse fortiter ignescit. Divina autem pietate agitur ut ex ipsis scintillis tenuissimis audientis animus inflammetur, quia sunt quidam qui dum parva audiunt maiore desiderio replentur; et inde perfecte in Dei amore ardent, unde vix tenuissimas verborum scintillas acceperunt.
6 Verbum quippe praedicationis semen in corde audientis est. Et auditor bonus inde profert postmodum magnam messem scientiae, unde parvum prius acceperat semen linguae. Cui rei bene concinit factum in vidua ab Elisaeo propheta miraculum, quae, ne duos filios auferente creditore amitteret, prophetae dictis obedivit, et ex eo quod parum olei habebat, per vasa vacua effudit, quae cuncta post usque ad summum repleta sunt, et ex eorum repletione mulier a creditoris sui debito est soluta [IV Reg. IV, 2, seq.]. Quae videlicet mulier quam aliam nisi sanctam Ecclesiam signat, duorum populorum, id est Iudaici et gentilis, quasi duorum filiorum matrem? Quae prius ex perverso opere per callidi spiritus persuasionem quasi quemdam peccati nummum a creditore acceperat, et duos quos in fide genuit amittere filios timebat. Sed prophetae verbis, id est Scripturae sacrae praeceptis, obediens, ex parvo quod habebat [Ita C. Germ., Norm., etc. In Edit. Rembol. 1518, ex eo quod parum olei habebat, quam sequuntur Vaticana et Gilot. In Gussanv., ex parve quod habebat oleo.] olei vasa vacua infudit, quia dum ab unius ore doctoris parum quid de amore Divinitatis multorum vacuae mentes audiunt, exuberante gratia, unguento divini amoris usque ad summum replentur. Et multorum iam nunc corda, quae prius fuerant vacua vascula, unguento spiritus plena sunt, quae ex paucitate olei solummodo infusa videbantur. Quod dum aliis atque aliis datur, et ab auditoribus fides accipitur, Sareptana mulier, videlicet sancta Ecclesia, sub creditoris sui iam debito non tenetur. Sequitur: VERS. 8.---Et manus hominis sub pennis eorum [Editi, in quatuor partibus.] in quatuor partes.
7 Possunt hoc in loco quatuor partes quatuor mundi regiones accipi, scilicet Oriens, Occidens, Meridies, et Septentrio, quia sanctorum praedicatio auctore Deo in cunctis mundi partibus est egressa.
8 Possumus etiam per quatuor partes principales quatuor virtutes accipere, ex quibus reliquae virtutes oriuntur, videlicet prudentiam, fortitudinem, iustitiam atque temperantiam. Quas nimirum virtutes tunc veraciter accipimus, cum earum ordinem custodimus. Prima quippe prudentia, secunda fortitudo, tertia iustitia, quarta temperantia est. Quid enim prodesse potest prudentia, si fortitudo desit? Scire etenim cuiquam quod non potest facere poena magis quam virtus est. Sed qui prudenter intelligit quod agat, et fortiter agit quod intellexerit, iam procul dubio iustus est; sed eius iustitiam temperantia sequi debet, quia plerumque iustitia, si modum non habet, in crudelitatem cadit. Ipsa ergo iustitia vere iustitia est, quae se temperantiae freno moderatur, ut in zelo quo quisque fervet, sit etiam temperans; ne si plus ferveat, perdat iustitiam, cuius servare moderamina ignorat.
9 Duae autem sunt sanctorum praedicatorum vitae, activa scilicet, et contemplativa; sed activa prior est tempore quam contemplativa, quia ex bono opere [C. Germ., tendit.] tenditur ad contemplationem. Contemplativa autem maior est merito quam activa, quia haec in usu [Suess., praesentis temporis. Et infra cum Longip., saporis intimi. Nostra lect. est al. Mss., praecipue German.] praesentis operis laborat, illa vero sapore intimo venturam iam requiem degustat. Quid itaque per manus nisi activa, et quid per pennas nisi contemplativa vita signatur? Manus ergo hominis sub pennis eorum est, id est virtus operis sub volatu contemplationis. Quod bene in Evangelio duae illae mulieres designant, Martha scilicet et Maria. Martha etenim satagebat circa frequens ministerium; Maria autem sedebat ad pedes Domini, et verba eius audiebat [Luc. X, 39, 40]. Erat ergo una intenta operi, altera contemplationi. Una activae serviebat per exterius ministerium, altera contemplativae per suspensionem cordis in verbum. Et quamvis activa bona sit, melior tamen est contemplativa, quia illa cum mortali vita deficit, ista vero in immortali vita plenius excrescit. Unde dicitur: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea [Ibid., 42]. Quia igitur activa minor est merito, quam contemplativa, recte nunc dicitur: Manus hominis sub pennis eorum. Nam etsi per activam boni aliquid agimus, ad coeleste tamen desiderium per contemplativam volamus. Unde et apud Moysen activa servitus, contemplativa autem libertas vocatur.
10 Et cum [C. Germ., Norm., Val. Cl., utraeque vitae.] utraque vita ex dono sit gratiae, quandiu tamen inter proximos vivimus, una nobis in necessitate est, altera in voluntate. Quis enim cognoscens Deum ad eius regnum ingreditur, nisi prius bene operetur? Sine contemplativa ergo vita intrare possunt ad coelestem patriam, qui bona quae possunt operari, non negligunt; sine activa autem intrare non possunt, si negligunt bona operari quae possunt. Illa ergo in necessitate, haec in voluntate est. Illa in servitute, ista in libertate. Hinc est enim quod ad Moysen dicitur: Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi, in septimo egredietur liber gratis. Cum quali veste intraverit, cum toli exeat. Si habens uxorem, et uxor egrediatur simul. Sin autem dederit illi dominus uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. Quod si dixerit servus, Diligo dominum meum, et uxorem ac liberos, non egrediar liber, offerat eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem eius subula, et erit ei servus in saeculum [Exod. XXI, 2, seq.]. Paulo latius testimonium dedimus, [Longip., ut districtionem.] ut distinctionem servitutis atque libertatis in utraque vita monstraremus. Sed onerosum esse non debet si hoc exponendo exsequimur, unde haec ipsa quae diximus affirmemus.
11 Hebraeus enim transiens interpretatur. Et servus Hebraeus emitur quando unusquisque qui iam ab hoc saeculo mente transit servitio omnipotentis Domini subditur. Ille etenim vero Deo servire appetit, qui ab hoc saeculo mente transire didicerit. Sic Moyses transivit, ut videret visum [Exod. III, 3]. Sic David cum videret impium exaltatum et elevatum [Suess. et nonnul. Norm., sicut cedros. C. Germ., super chedros.] super cedros Libani, transivit, et ecce non erat [Psal. LXVI, 35]. Quia iniquorum potentias esse magnum aliquid fortasse credimus, nisi ad permanens saeculum mente transeamus. Servus vero Hebraeus emptus sex annis servire praecipitur, ita ut in septimo liber exeat gratis. Quid enim per senarium numerum nisi activae vitae perfectio designatur? quid per septenarium nisi contemplativa exprimitur? Sex ergo annis servit, et septimo egreditur liber, qui per activam vitam quam perfecte exhibuerit ad contemplativae vitae libertatem transit. Et notandum quod gratis liber egreditur, quia ii qui postquam omnia fecerint dicunt se inutiles servos [Luc. XVII, 10], eis procul dubio sicut ipsa activa fuit ex munere, ita erit ex gratia etiam contemplativa. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat, quia omnino necesse est ut unusquisque nostrum in hoc quod incipit perseveret, atque usque ad finem operis in ea qua inchoavit intentione perduret. Ille quippe bene ad contemplativam transit, qui in activa vita intentionis suae vestem ad deteriora non mutaverit. Et sunt nonnulli qui priusquam omnipotentis Dei servitio in sancta conversatione socientur, iam [Longip., bona opera diligunt.] bona operari diligunt. Sunt vero alii qui bona opera, postquam ad servitium omnipotentis Dei venerint, discunt. Qui ergo operationem bonam et priusquam ad Dei servitium venerit habere studuit, Hebraeus servus cum uxore emptus est.
12 Et plerumque is qui talis est potest ad contemplativam vitam transire, et tamen activam non deserere. Unde et illic subditur: Si habens uxorem, et uxor egrediatur simul. Cum eo enim ad libertatem et uxor egreditur, quando is qui ad contemplationem [C. Germ. et Corb., pervenit, aliis non relinquit.] pervenit etiam foris actionem boni operis qua prodesse possit aliis non relinquit. Sin autem Dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt Domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. Servo empto dominus dat uxorem, cum praedicator quisque eum quem iuri omnipotentis Dei mancipaverit, bonae actioni coniungit. Nam et praedicatores domini vocantur, sicut Elisaeo prophetae de praedicatore suo dicitur: Scis quod dominus tuus tollatur a te [IV Reg. II, 3]? Uxor vero servi emptitii filios et filias parit, quando bona actio fortes vel teneros fructus generat. Sed mulier quae a domino data est eidem domino cum filiis remanet, ipse vero servus exit cum vestitu suo, quia bona actio, vel eiusdem bonae actionis fructus, praedicatoris mercedi reputantur. Ipse vero in desiderii sui intentione perdurans, per supernam gratiam ad contemplationem liber egreditur: Quod si dixerit servus, Diligo dominum meum, et uxorem ac liberos; non egrediar liber [Exod. XXI, 5]. Servus dominum suum diligit, quando praedicatoris verba sollicita mente custodit. Uxorem quoque amans et liberos, liber egredi recusat, quando activam vitam eiusque fructus diligens, transire ad contemplativam non vult, quia bona se opera habere in ministerii sui servitute considerans, [Suess., ad libertatem quietam.] ad libertatis quietem recusat secedere. Sed offerateum dominus diis, [Longip., et applicet.] et applicetur ad ostium et postes, et perforet aurem eius subula, ut sit ei servus in saeculum. Is enim qui in activa disposuit vita perdurare, a domino diis offertur, quando a praedicatore suo antiquorum patrum dictis imbuitur, qui nobis in via omnipotentis Domini sacerdotes fuerunt. Atque ad ostium et postes tabernaculi ducitur, ut de ingressu coelestis habitaculi altius aliquid audiat, et tremendi iudicii diem subtiliter agnoscat, ne per bona opera quae facit placere hominibus appetat. Sicque auris eius subula perforatur, dum mens illius [C. Germ., amoris.] timoris Dei subtilitate percutitur, ut, verbi acumine transfixa, per omne quod agit noverit ingressum regni semper attendere, et quasi ab ostio et poste tabernaculi perforatam aurem portare.
13 Qui erit servus in saeculum, ut esse post saeculum liber possit. In saeculum etenim servus est, qui per activam vitam hominibus servire disposuit, ut post praesens saeculum ad libertatem veram valeat pervenire. De qua per Paulum dicitur: Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Tunc enim in nobis vera libertas erit, cum ad gloriam filiorum Dei adoptio nostra pervenerit. Nunc vero non solum activa vita in servitute est, sed ipsa quoque contemplatio, qua super nos rapimur, libertatem mentis adhuc perfecte non obtinet, sed imitatur, quia illa quies intima in aenigmate videtur. Ipsa tamen in quantalibet sit contemplationis angustia, activa vita iam valde est latiur atque sublimior, quae ad quamdam mentis libertatem transit, temporalia non cogitans, sed aeterna. Quia itaque contemplativa vita ad superiora evolat, et activae vitae longe superest quadam, ut ita dicam, dignitate securitatis suae, apte nunc dicitur: Et manus hominis sub pennis eorum.
14 Sin vero hoc in loco homo Redemptor noster accipitur, manus hominis sub pennis eorum est, quia nisi Deus homo fieret, qui mentes praedicantium ad coelestia sublevasset, illa quae apparent animalia non volarent. Nec immerito manus hominis esse sub pennis dicitur, quia de eodem Redemptore nostro scriptum est: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius, portansque omnia [Hebr. I, 3]. Eius ergo manus corda nostra portat, eius manus in contemplatione nos sublevat. Nisi enim, ut dictum est, omnipotens Verbum propter homines homo fieret, humana corda ad contemplandam Verbi excellentiam non volarent. Inde ergo excelsae factae sunt hominum mentes, unde inter homines apparuit humilis Deus. Dicatur itaque de sanctis animalibus, dicatur: Et manus hominis sub pennis eorum. De quibus adhuc subditur: VERS. 8, 9.---Et facies et pennas per quatuor partes habebant, iunctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum.
15 Per quatuor partes facies et pennas habent, quia in cunctis mundi regionibus praedicantes demonstrant quidquid de humanitate, quidquid de divinitate nostri Redemptoris sentiunt. Quia dum incarnatum Deum ubique praedicant, in quatuor mundi partibus faciem demonstrant. Dumque eum esse unum cum Patre et Spiritu sancto annuntiant, ubique penna contemplationis volant. Quorum pennae iunctae sunt alterius ad alterum, quia omnis eorum virtus, omnisque sapientia, qua caeteros homines contemplationis suae volatu transcendunt, vicissim sibi in pace atque unanimitate [Corb., coniungunt.] coniungitur. Unde scriptum est: Quae desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica [Iac. III, 17]. Unde et eisdem suis praedicatoribus Veritas dicit: Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos [Marc. IX, 49]. Penna ergo animalium alterius ad alterum iungitur, quia sanctorum praedicatorum virtus atque sapientia vicissim sibi in charitatis atque concordiae pace sociatur. Penna autem alterius ab altero divisa esset, si in hoc quod unusquisque in sapientiam evolat, habere pacem cum altero recusaret. Sequitur: VERS. 9.---Non revertebantur cum incederent, sed unumquodque [C. Germ., unumquodque eorum. Ebroic., unumquodque eorum contra faciem.] ante faciem suam gradiebatur.
16 Pennata animalia [De poen., dist. 2, c. Pennata], videlicet praedicatores sancti, cum incedunt, minime revertuntur, quia sic a terrenis actibus ad spiritalia pertranseunt, ut ad ea quae reliquerunt, ulterius nullatenus reflectantur. Quasi enim per quamdam viam [Val. Cl., eos incedere.] eis incedere est mente ire semper ad meliora. Quo contra de reprobis dicitur quia reversi sunt corde in Aegyptum [Num. XIV, 3, 4]. Et per semetipsam Veritas dicit: Nemo mittens manum in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei [Luc. IX, 62]. Manum quippe in aratrum mittere est quasi per quemdam compunctionis vomerem ad proferendos fructus terram sui cordis aperire. Sed retro post aratrum aspicit, qui post exordia boni operis ad mala revertitur quae reliquit. Quod quia electis Dei minime contingit, recte nunc per prophetam dicitur: Non revertebantur cum incederent.
17 Qui cur non revertantur indicat cum subiungit: Unumquodque ante faciem suam gradiebatur. Ante nos enim aeterna sunt, post nos temporalia, quia et illa pergentes invenimus, et ista recedentes quasi post dorsum relinquimus. Unde et magnum illud pennatum animal dicebat quod usque ad coeli tertii secreta volaverat: Unum vero, quae retro sunt oblitus, in ea [Ita C. Germ. et Mss. pene omnes, ubi Edit. Vatic. et Gussanv. quae sunt anteriora. Optima est antithesis ex retro et ante.] quae sunt ante extendens me, sequor ad palmam supernae vocationis [Philip. III, 13, 14]. In anteriora etenim extentus, eorum quae retro sunt oblitus fuerat, quia, temporalia despiciens, sola quae sunt aeterna requirebat. Ante faciem ergo suam gradiuntur sancta animalia, quia et ea quae reliquerunt nullo iam appetitu respiciunt, et in aeternis quae appetunt sub contemplationis suae oculis boni operis pedem ponunt.
18 Quisquis itaque iam ante faciem suam ambulare decreverit, magna ei consideratione pensandum est quod aliter retro respicitur ex opere, atque aliter ex cogitatione. Sunt etenim quidam qui magna deliberant, et, peccatorum suorum conscii, multa ex his quae possident egenis distribuere pertractant, ut culpas suas ante Dei oculos misericordiae visceribus redimant. Iamque haec operari inchoant, et plerumque cum operantur paupertatis timor eorum animum concutit, atque, timentes ne egeant, erga egentes tenaces fiunt, seseque ab ea quam coeperunt bona operatione suspendunt. Hi nimirum incedentes reversi sunt, quia ante faciem suam ambulare noluerunt. Contra quos recte per Salomonem dicitur: Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei [Prov. XX, 4]. Qui enim nunc propter pavorem mentis atque torporem bene operari negligit, cum sol iustitiae in iudicio velut in aestate claruerit, mendicat vitam, sed non accipit, quia propter illam bona operari contempsit. Alius, despectis carnis desideriis, cuncta relinquere et omnipotentis Dei se subdere servitio pertractat, seque ipsum restringere sub continentiae et castitatis freno deliberat; sed cum cecidisse alios etiam post castitatem conspicit, hoc ipsum facere quod deliberaverat pertimescit. Fitque ut retro per cogitationem redeat, qui ad anteriora respiciens iam mentis gressibus ad alta ibat. De quo bene per Salomonem dicitur: Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metet [Eccle. XI, 4]. Venti quippe nomine malignus spiritus, qui mentem tentationibus impellit; nubis vero appellatione peccator exprimitur, qui tentationis impulsione commovetur. Qui ergo attendit ventum, non seminat, et qui considerat nubes, nunquam metit, quia is qui tentationes maligni spiritus metuens, et iniquorum lapsus conspiciens, semetipsum desperat, neque nunc exercetur in bono semine operis, neque post reficietur de munere iustae retributionis. Sunt vero nonnulli qui bona quidem quae noverunt operantur, atque haec operantes, meliora deliberant; sed retractantes meliora quae deliberaverant, immutant; et quidem bona agunt quae coeperant, sed a melioribus quae deliberaverant succumbunt. Hi nimirum ante humana iudicia stare videntur in opere, sed ante omnipotentis Dei oculos ceciderunt in deliberatione. Unde fit plerumque ut et bonum opus eorum minus Deo placeat, [Editi tum vet. tum recent., cum pavore mentis. Adhaeremus Mss. Anglic., Gallic., etc.] quia cum pes mentis in meliori gradu deliberationis inconstanter ponitur, hoc ipsa cogitationis inconstantia accusat. Sed quia perfecti quique magna se discretionis subtilitate conspiciunt, ne ad deteriora unquam vel in opere, vel in cogitatione delabantur, quantum quotidie proficiant incessanter pensant, recte de his dicitur: Non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.
19 Inter haec igitur considerare libet nos ad ista tractanda qui sumus, et unde venimus, et usque ad quae sacri eloquii mysteria perscrutanda sublevamur. Certe in antiquis parentibus nostris cultores idolorum fuimus, sed ecce per spiritum gratiae verba iam coelestia rimamur. Unde hoc nobis? Sed implevit Redemptor humani generis quod per prophetam dixit: Et deserta in ubertatem versa advenae comedent [Isa. V, 17]. Haec quippe prophetarum dicta deserta apud Iudaeos fuerunt, quia per intellectum mysticum ea excolere inquirendo noluerunt. Nobis autem in ubertatem versa sunt, quia iuxta historiam visionis dicta largiente Deo menti nostrae spiritaliter sapiunt, et iam advenae comedimus quae cives legis manducare noluerunt. [Suess. et Longip., sit gratia.] Sint gratiae Unigenito, sit laus aeternae Sapientiae, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Gregorius Magnus HOME

bke19.13r bsb47260.61 csg211.33

Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, HOMILIA II. <<<     >>> HOMILIA IV.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik