monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, HOMILIA XXXVII. Habita ad populum in basilica beati Sebastiani martyris, die natalis eius. <<<     >>> HOMILIA XXXIX. Habita ad populum in basilica beati Ioannis, quae dicitur Constantiniana.

Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, HOMILIA XXXVIII. [Est vigesima quinta in Corb., vigesima octava in Later. et vigesima nona in Cod. reg. Suec.]Habita ad populum in basilica beati Clementis [In Corb. Germ., Lateran., Cod. reg. Suec., priori Gemet. et nonnullis, non legitur martyris.] martyris.

0 LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. [Matth. XXII, 1-13] In illo tempore, [Belv., dicebat Iesus turbis; Simile est, etc.] loquebatur Iesus principibus sacerdotum et Pharisaeis in parabolis, dicens: Simile est regnum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et allilia occisa sunt, et omnia parata, venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt. Rex autem cum audisset, iratus est; et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis vocate ad nuptias. Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impletae sunt nuptiae discumbentium. Intravit autem rex ut videret discumbentes; et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali, et ait illi: Amice, quomodo huc intravisti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus eius etpedibus, mittite eum in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
1 Textum lectionis evangelicae, fratres charissimi, volo, si possum, sub brevitate transcurrere, ut in fine eius valeam ad loquendum largius vacare. Sed quaerendum prius est an haec apud Matthaeum ipsa sit lectio quae apud Lucam sub appellatione coenae describitur [Luc. XIV, 16, seq.]. Et quidem sunt nonnulla quae sibi dissona esse videntur, quia hic prandium, illic coena memoratur; hic qui ad nuptias non dignis vestibus intravit repulsus est, illic nullus qui intrasse dicitur repulsus esse perhibetur. Qua ex re recte colligitur quod et hic per nuptias praesens Ecclesia, et illic per coenam aeternum et ultimum convivium designatur, quia et hanc nonnulli exituri intrant, et ad illud quisquis semel intraverit ulterius non exibit. At si quis forte contendat hanc eamdem esse lectionem, ego melius puto, salva fide, alieno intellectui cedere, quam contentionibus deservire, quoniam et intelligi congrue forsitan potest quia de proiecto eo qui cum nuptiali veste non venerat quod Lucas tacuit Matthaeus dixit. Quod vero per illum coena, per hunc autem prandium dicitur, nequaquam vel hoc nostrae intelligentiae obsistit, quia cum ad horam nonam apud antiquos quotidie prandium fieret, ipsum quoque prandium coena vocabatur.
2 Saepe autem iam me dixisse memini quod plerumque in sancto Evangelio regnum coelorum praesens Ecclesia nominatur. Congregatio quippe iustorum regnum coelorum dicitur. Quia enim per prophetam Dominus dicit: Coelum mihi sedes est [Isai. LXVI, 1]; et Salomon ait: [Locus hic iam laudatus est a sancto Doctore lib. XXIX Moral., num. 55, ubi nostras coniecturas ex parte iam protulimus. Eadem sententia, tanquam ad sacram Scripturam pertineat, adducitur ab Augustino in psal. XLVI, ad vers. 9, et frequentius a Bernardo, scilicet serm. I in Purificatione, serm. 5 de verbis Isaiae, et serm. 27 in Cant. Vide in notis ad eumdem Bernardum, ex novissima recensione nostri Mabillonii, notam 289, ubi ea de qua quaeritur sententia eruitur ex lib. Sap. cap. VII, vers. 7. Felicius forsitan invenitur in versu 27, ubi de sapientia dicitur: in animas sanctas se transfert. Multis in locis leguntur quae huic sententiae valde sunt proxima, ut Levit. XXVI, 11, 12; II Cor. VI, 16; I Cor. III. Sed hic Gregorius indicat Salomonem, cui Sapientiae liber ascribi solet, licet a Gregorio diserte non tribuatur. Si coniectura haec tibi minus sapiat, lector, aliam lib. XXIX Moral., num. 55, prolatam fortasse magis probabis.] Anima iusti sedes est sapientiae [Sap. VII, 27]; Paulus etiam dicit: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam [I Cor. I, 24]; liquido colligere debemus quia si Deus sapientia, anima autem iusti sedes sapientiae, dum coelum dicitur sedes Dei, coelum ergo est anima iusti. Hinc per Psalmistam de sanctis praedicatoribus dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei [Psal. XVIII, 2]. Regnum ergo coelorum est Ecclesia iustorum, quia dum eorum corda in terra nil ambiunt, per hoc quod ad superna suspirant, iam in eis Dominus quasi in coelestibus regnat. Dicatur ergo: Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3 Iam intelligit charitas vestra quis est iste rex, regis filii pater: ille nimirum cui Psalmista ait: Deus iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis [Psal. LXXI, 1]. Qui fecit nuptias filio suo. Tunc enim Deus pater Deo Filio suo nuptias fecit, quando hunc in utero Virginis humanae naturae coniunxit, quando Deum ante saecula fieri voluit hominem in fine saeculorum. Sed quia ex duabus personis fieri solet ista coniunctio, absit hoc ab intellectibus nostris, ut personam Dei et hominis Redemptoris nostri Iesu Christi ex duabus personis credamus unitam. Ex duabus quippe atque in duabus hunc naturis existere dicimus; sed ex duabus personis compositum credi, ut nefas, vitamus. Apertius ergo atque securius dici potest quia in hoc Pater regi Filio nuptias fecit, quo ei per incarnationis mysterium sanctam Ecclesiam sociavit. Uterus autem genitricis Virginis huius sponsi thalamus fuit. Unde et Psalmista dicit: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo [Psal. XVIII, 6]. Tanquam sponsus quippe de thalamo suo processit, quia ad coniungendam sibi Ecclesiam incarnatus Deus de incorrupto utero Virginis exivit. Misit ergo servos suos ut ad istas nuptias amicos invitarent. Misit semel, misit iterum quia incarnationis dominicae praedicatores, et prius prophetas, et postmodum apostolos fecit. Bis itaque servos ad invitandum misit, quia incarnationem Unigeniti et per prophetas dixit futuram, et per apostolos nuntiavit factam. Sed quia hi qui prius invitati sunt ad nuptiarum convivium venire noluerunt, in secunda invitatione iam dicitur: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata.
4 Quid in tauris vel altilibus, fratres charissimi, nisi novi ac veteris testamenti patres accipimus? Quia enim vulgo loquor, etiam ipsa me necesse est verba evangelicae lectionis explanare. Altilia enim sagiuata dicimus; ab eo enim quod est alere, altilia quasi alitilia vocamus. Cum vero [23, q. 4, cap. 16] in lege scriptum sit: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum [Matth. V, 43] [Levit. XIX, 18], accepta tunc iustis licentia fuerat ut Dei suosque adversarios quanta possent virtute comprimerent, eosque [Gratianus legit in ore gladii.] iure gladii ferirent. Quod in Novo procul dubio Testamento compescitur, cum per semetipsam Veritas praedicat, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos [Matth. V, 44]. [Duo Carnut. et Bigot., quid ergo per.] Qui ergo per tauros nisi patres testamenti veteris significantur? Nam dum [Corrupte in Excusis, et contra Mss. Anglic., Gallic. et al. fidem, ex promissione.] ex permissione legis acceperant quatenus adversarios suos odii retributione percuterent, ut ita dicam, quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos virtutis corporeae cornu feriebant? Quid vero per altilia nisi patres testamenti novi figurantur, qui dum gratiam pinguedinis internae percipiunt, a terrenis [Ita C. Germ., Corb., Belvac. et caet. Mss., quod sic legerunt Editores: aeternis desideriis innitentes.] desideriis enitentes, ad sublimia contemplationis suae pennis sublevantur? In imo quippe cogitationem ponere, quid est aliud quam quaedam ariditas mentis? Qui autem intellectu coelestium iam per sancta desideria de supernis delectationis intimae cibo pascuntur, quasi largiori alimento pinguescunt. Hac enim pinguedine saginari Propheta concupierat, cum dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea [Psal. LXII, 6]. Quia ergo praedicatores dominicae incarnationis missi persecutionem ab infidelibus, et prius prophetae, et postmodum sancti apostoli, pertulerunt, invitatis et venire nolentibus dicitur: Tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata. Ac si apertius dicatur: Patrum praecedentium mortes aspicite, et remedia vitae vestrae cogitate. Notandum vero quod in priori invitatione nil de tauris et altilibus dicitur, in secunda autem iam tauri et altilia mactata esse memorantur, quia omnipotens Deus cum verba eius audire nolumus, adiungit exempla, ut omne quod impossibile credimus. tanto nobis ad sperandum fiat facilius, quanto per hoc transisse iam et alios audimus.
5 Sequitur: Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in villam suam, alius vero in negotiationem suam. In villam quippe ire est labori terreno immoderate incumbere, in negotiationem vero ire est actionum saecularium lucris inhiare. Quia enim alius intentus labori terreno, alius vero mundi huius actionibus deditus, mysterium incarnationis dominicae pensare et secundum illud vivere dissimulat, quasi ad villam vel negotium pergens, venire ad regis nuptias recusat. Et plerumque, quod est gravius, nonnulli vocantis gratiam non solum respuunt, sed etiam persequuntur. Unde et subditur: Reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt. Sed rex ista cognoscens, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Homicidas perdit, quia persequentes interimit. Civitatem eorum igni succendit, quia illorum non solum animae, sed et caro quoque in qua habitaverant, aeterna gehennae flamma cruciatur. Missis vero exercitibus exstinxisse homicidas dicitur, quia in hominibus omne iudicium per angelos exhibetur. Quid namque sunt illa angelorum agmina, nisi exercitus Regis nostri? Unde et idem rex Dominus Sabaoth dicitur. Sabaoth quippe [Maluerunt recent. Edit. exercitus, invitis Mss. et vet. Ed.] exercituum interpretatur. Ad perdendos ergo adversarios suos exercitum mittit, quia nimirum vindictam Dominus per angelos exercet. Cuius vindictae potentiam tunc nostri patres audiebant, nos autem iam cernimus. Ubi sunt enim superbi illi martyrum persecutores? Ubi illi qui contra conditorem suum cervicem cordis erexerant et de huius mundi gloria [Belvac. et duo priores Gemet., mortiferum, quod olim lectum in C. Germ.] mortifera tumebant? Ecce iam mors martyrum floret in fide viventium, et hi qui contra illos de crudelitate sua gloriati sunt nequaquam ad memoriam nostram veniunt vel in numero mortuorum. Rebus ergo cognoscimus quod in parabolis audimus.
6 Sed is qui invitantem se contemni conspicit regis filii sui nuptias vacuas non habebit. Ad alios mittit, quia etsi apud aliquos laborat, quandoque tamen sermo Dei inventurus est ubi requiescat. Unde et subditur: Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis, vocate ad nuptias. Si in Scriptura sacra vias actiones accipimus, exitus viarum intelligimus defectus actionum, quia illi plerumque facile ad Deum veniunt, quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur. Sequitur: Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impletae sunt nuptiae discumbentium.
7 Ecce iam ipsa qualitate convivantium aperte ostenditur quia per has regis nuptias praesens Ecclesia designatur, in qua cum bonis et mali conveniunt. Permista quippe est diversitate filiorum, quia sic omnes ad fidem generat, ut tamen omnes per immutationem vitae ad libertatem spiritalis gratiae culpis exigentibus non perducat. Quousque namque hic vivimus, necesse est [Excusi, vitam praesentis saeculi, cum in Mss. magno consensu legatur viam.] ut viam praesentis saeculi permisti pergamus. Tunc autem discernimur, cum pervenimus. Boni enim soli nusquam sunt, nisi in coelo; et mali soli nusquam sunt, nisi in inferno. Haec autem vita [23, q. 4, c. 15] quae inter coelum et infernum sita est, sicut in medio subsistit, ita utrarumque partium cives communiter recipit; quos tamen sancta Ecclesia et nunc indiscrete suscipit, et postmodum in egressione discernit. Si ergo boni estis, quandiu in hac vita subsistitis, aequanimiter tolerate malos. Nam quisquis malos non tolerat, ipse sibi per intolerantiam suam testis est quia bonus non est. Abel enim esse renuit, quem Cain malitia non exercet. Sic in tritura areae grana sub paleis premuntur; sic flores inter spinas oriuntur, et rosa quae redolet crescit cum spina quae pungit. Duos quippe filios habuit primus homo; sed unus horum electus est, alter reprobus fuit [Genes. I, 1, seq.]. Tres filios Noe arca continuit; sed duo ex his electi sunt, et unus reprobus fuit [Ibid., VI, 7]. Duos Abraham filios habuit; sed unus electus est, alter reprobus fuit [Ibid., XXI, 10, seq.]. Duos Isaac filios habuit; sed unus electus est, alter reprobatus [Ibid., XXVII, 37]. Duodecim filios habuit Iacob; sed ex his unus per innocentiam venditus est, alii vero per malitiam venditores fratris fuerunt [Ibid., XXXVII, 28]. Duodecim apostoli sunt electi; sed unus in his admistus est qui probaret, undecim qui probarentur [Ioan. VI, 71]. Septem sunt diacones ab apostolis ordinati [Act. VI, 5]; sed sex in fide recta permanentibus, [Nicolaum intelligit, quem turpium Nicolaitarum parentem multi e sanctis Patribus existimarunt.] unus exstitit auctor erroris [Apoc. II, 6]. In hac ergo Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt. Anteacta itaque tempora, fratres charissimi, ad mentem reducite, et vos ad malorum tolerantiam roborate. Si enim electorum filii sumus, restat necesse est ut per eorum exempla gradiamur. Bonus enim non fuit, qui malos tolerare recusavit. Hinc namque est quod de semetipso beatus Iob asserit, dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum [Iob. XXX, 29]. Hinc per Salomonem sponsi voce sanctae Ecclesiae dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias [Cant. II, 2]. Hinc ad Ezechielem Dominus dicit: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas [Ezech. II, 6]. Hinc Petrus beati Lot vitam glorificat, dicens: Et iustum Lot oppressum a [Hic sequimur Mss. non Excusos, ubi legitur, a nefandorum iniusta.] nefandorum iniuria conversatione eruit; aspectu enim et auditu iustus erat, habitans [Gemet. ac Bigot., apud eos] inter eos qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant [II Pet. II, 7, 8, seq.]. Hinc Paulus discipulorum vitam et laudat et roborat, dicens: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes [Philip. II, 15]. Hinc Ioannes Pergami Ecclesiae attestatur, dicens: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam [Apoc. II, 13]. Ecce, fratres charissimi, pene omnia percurrendo cognoscimus quia bonus non fuit quem malorum pravitas non probavit. Ut enim ita loquar, ferrum animae nostrae nequaquam perducitur ad subtilitatem acuminis, si hoc non eraserit alienae lima pravitatis.
8 Terrere autem vos non debet quod in Ecclesia et multi mali et pauci sunt boni, quia arca in undis diluvii, quae huius Ecclesiae typum gessit, et ampla in inferioribus, et angusta in superioribus fuit, quae in summitate etiam sua ad unius mensuram cubiti excrevit. Inferius quippe quadrupedia atque reptilia, superius vero aves et homines habuisse credenda est. Ibi lata exstitit, ubi bestias habuit; ibi angusta, ubi homines servavit, quia nimirum sancta Ecclesia in carnalibus ampla est, in spiritalibus angusta. Ubi enim bestiales hominum mores tolerat, illic latius sinum laxat. Ubi autem eos habet qui spiritali ratione suffulti sunt, illic quidem ad summum ducitur, sed tamen, quia pauci sunt, angustatur. Lata quippe via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui vadunt per eam; et [Bigot., angusta est porta.] angusta est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam [Matth. VII, 13]. Eo autem usque arca angustatur in summis, quousque ad mensuram unius cubiti perducatur, quia in sancta Ecclesia quanto sanctiores quique sunt, tanto pauciores. Quae in summo ad illum perducitur qui solus homo in hominibus, et sine alterius comparatione, natus est sanctus. Qui, iuxta Psalmistae vocem, Factus est sicut passer unicus in aedificio [Psal. CI, 1]. Tanto ergo magis mali tolerandi sunt, quanto et amplius abundant, quia et in areae tritura pauca sunt grana quae servantur horreis, et grandes acervi palearum qui ignibus comburuntur.
9 Sed quia iam, largiente Domino, nuptiarum domum, id est sanctam Ecclesiam intrastis, solerter, fratres, aspicite, ne aliquid de mentis vestrae habitu rex ingrediens reprehendat. Cum magno enim cordis timore pensandum est quod protinus subditur: Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Quid, fratres charissimi, exprimi per nuptialem vestem putamus? Si enim vestem nuptialem baptisma vel fidem dicimus, quis sine baptismate et fide has nuptias intravit? Eo enim ipso foris est, quo necdum credidit. Quid ergo debemus intelligere nuptialem vestem, nisi charitatem? Intrat enim ad nuptias, sed cum nuptiali veste non intrat, qui in sancta Ecclesia [Duo priores Gemet., consistens.] assistens fidem habet, sed charitatem non habet. Recte enim charitas nuptialis vestis vocatur, quia hanc in se conditor noster [Belvac., exhibuit.] habuit, dum ad sociandae sibi Ecclesiae nuptias venit. Sola quippe dilectione Dei actum est ut eius unigenitus mentes sibi electorum hominum uniret. Unde et Ioannes dicit: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro nobis [Ioan. III, 16]. Qui ergo per charitatem venit ad homines, eamdem charitatem innotuit vestem esse nuptialem. Omnis ergo vestrum qui in Ecclesia positus Deo credidit, iam ad nuptias intravit; sed cum nuptiali veste non venit, si charitatis gratiam non custodit. Et certe, fratres, si quis ad carnales nuptias esset invitatus, vestem mutaret, congaudere se sponso et sponsae ex ipso sui habitus decore ostenderet, inter gaudentes et festa celebrantes despectis vestibus apparere erubesceret. Nos ad Dei nuptias venimus, et cordis vestem mutare dissimulamus. Congaudent angeli, cum ad coelum assumuntur electi. Qua ergo mente haec spiritalia festa conspicimus, qui nuptialem vestem, id est charitatem, quae sola nos speciosos exhibet, non habemus?
10 Sciendum vero est quia sicut in duobus lignis, superiore videlicet et inferiore, vestis texitur, ita in duobus praeceptis charitas habetur, in dilectione scilicet Dei, et proximi. Scriptum quippe est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua; et proximum tuum sicut teipsum [Marc. XII, 30, ] [ex Deut. VI, 5]. Qua in re notandum est quia in dilectione proximi mensura amoris ponitur, cum dicitur: Diliges proximum tuum sicut teipsum; Dei autem dilectio nulla mensura constringitur, cum dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua. Non enim iubetur quisque quantum diligat, sed ex quanto, cum dicitur: Ex toto, quia ille veraciter Deum diligit, qui sibi de se nihil relinquit. Duo ergo haec necesse est ut charitatis praecepta custodiat quisquis habere in nuptiis vestem nuptialem curat. Hinc est enim quod apud Ezechielem prophetam, portae ipsius civitatis in monte constitutae vestibulum duobus cubitis mensuratur [Ezech. XL, 9], quia nimirum accessus nobis coelestis civitatis non panditur, si in hac Ecclesia, quae pro eo quod adhuc foris est, vestibulum dicitur, Dei et proximi dilectio non tenetur. Hinc est quod cortinis tabernaculi intexi coccus bis tinctus iubetur [Exod. XXVI, 1]. Vos estis, fratres, vos estis cortinae tabernaculi, qui per fidem in cordibus vestris secreta coelestia velatis. Sed cortinis tabernaculi bis tinctus coccus debet inesse. Coccus quippe ignis speciem habet. Quid vero est charitas, nisi ignis? Sed ista charitas esse bis tincta debet, ut tingatur et per amorem Dei, tingatur et per amorem proximi. Qui enim sic amat Deum, [Belvac., ut prae contemplatione illius.] ut per contemplationem illius negligat proximum, coccus quidem est, sed bis tinctus non est. Rursum qui sic amat proximum, ut tamen contemplationem Dei per eius amorem relinquat, coccus est, sed bis tinctus non est. Ut ergo charitas vestra bis tinctus coccus esse valeat, et ad amorem se Dei, et ad amorem proximi accendat, quatenus nec ex compassione proximi contemplationem relinquat Dei, nec plusquam debet inhaerens contemplationi Dei, compassionem abiiciat proximi. Omnis itaque homo inter homines vivens, sic ad eum anhelet quem desiderat, ut tamen hunc non deserat cum quo currebat; et sic huic adiutorium ferat, ut ab illo nullatenus torpeat ad quem festinabat.
11 Sciendum quoque est quod ipsa dilectio proximi in duobus praeceptis subdividitur, cum qui dam sapiens dicat: Omne quod tibi odis fieri, vide ne ipse alteri facias [Tob. IV, 16]. Et per semetipsam Veritas praedicat, dicens: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis [Matth. VII, 12]. Si enim et quod impendi nobis recte volumus, hoc aliis impartimur, et quod nobis fieri nolumus, hoc aliis facere ipsi devitamus, charitatis iura illaesa servamus. Sed nemo, cum quempiam diligit, habere se protinus charitatem putet, nisi prius ipsam vim suae dilectionis examinet. Nam si quis quemlibet amat, sed propter Deum non amat, charitatem non habet, sed habere se putat. Charitas autem vera est cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus. Ille enim propter Deum diligit eos quos diligit, qui iam et eos diligere a quibus non diligitur scit. Probari enim charitas per solam odii adversitatem solet. Unde et per semetipsum Dominus dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos [Luc. VI, 27]. Ille ergo securus amat, qui propter Deum illum amat a quo se intelligit non amari. Magna sunt haec, alta sunt haec, et multis ad exhibendum difficilia, sed tamen ista est vestis nuptialis. Quisquis autem hanc recumbens in nuptiis non habet, iam sollicitus metuat, ingrediente rege, quando mittatur foras. Ecce enim dicitur: Intravit rex ad nuptias ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Nos sumus, fratres charissimi, qui in nuptiis Verbi discumbimus, qui iam fidem in Ecclesia habemus, qui Scripturae sacrae epulis pascimur, qui coniunctam Deo Ecclesiam esse gaudemus. Considerate, rogo, si cum nuptiali veste ad has nuptias venistis, cogitationes vestras sollicita inquisitione discutite. De rebus singulis corda vestra trutinate, si iam contra nullum odium habetis, si contra felicitatem alienam nulla vos invidiae face succenditis, si per occultam malitiam nemini nocere festinatis.
12 Ecce rex ad nuptias ingreditur, et cordis nostri habitum contemplatur, atque ei quem charitate vestitum non invenit, protinus iratus dicit: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Mirandum valde est, fratres charissimi, quod hunc et amicum vocat, et reprobat, ac si ei apertius dicat, Amice, et non amice; amice per fidem, sed non amice per operationem. At ille obmutuit, quia, quod dici sine gemitu non potest, in illa districtione ultimae increpationis omne argumentum cessat excusationis, quippe quia ille foris increpat, qui testis conscientiae intus animum accusat. Sed inter haec sciendum est quia quisquis hanc vestem virtutis habet, sed tamen adhuc perfecte non habet, ad pii regis ingressum desperare veniam non debet, quia ipse quoque spem nobis per Psalmistam, tribuens, dicit: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur [Psal. CXXXVIII, 16]. Sed quia pauca haec in [Tertius Gemet., in consolatione labentis.] consolatione habentis et infirmantis diximus, nunc ad eum qui hanc omnimodo non habet, verba vertamus. Sequitur: 13. Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus eius et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Ligantur tunc pedes et manus per districtionem sententiae, qui modo a pravis operibus ligari noluerunt per meliorationem vitae. Vel certe tunc ligat poena, quos modo a bonis operibus ligavit culpa. Pedes enim qui visitare aegrum negligunt, manus quae nihil indigentibus tribuunt a bono opere iam ex voluntate ligatae sunt. [Longip., Val. Cl. et duo prior Gemet., quae ergo nunc, sc. manus.] Qui ergo nunc sponte ligantur in vitio, tunc in supplicio ligantur invite. Bene autem dicitur quod in exteriores tenebras proiiciatur. Interiores quippe tenebras dicimus caecitatem cordis, exteriores vero tenebras aeternam noctem damnationis. Tunc ergo damnatus quisque non in interiores sed in exteriores tenebras mittitur, quia illic invitus proiicitur in noctem damnationis, qui hic sponte cecidit in caecitatem cordis. Ubi fletus quoque et stridor dentium esse perhibetur, ut illic dentes strideant, qui hic de edacitate gaudebant; illic oculi defleant, qui hic per illicitas concupiscentias versabantur; [Additur in mundo in tribus Gemet.] quatenus singula quaeque membra supplicio subiaceant quae hic singulis quibusque vitiis subiecta serviebant.
14 Sed repulso uno, in quo videlicet omne malorum corpus exprimitur, generalis protinus sententia subinfertur, qua dicitur: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Tremendum valde est, fratres charissimi, quod audivimus. Ecce nos omnes iam vocati per fidem ad coelestis regis nuptias venimus, incarnationis eius mysterium et credimus et confitemur, divini Verbi epulas sumimus, sed futuro die iudicii rex intraturus est. Quia vocati sumus, novimus; si sumus electi, nescimus. Tanto ergo necesse est ut unusquisque nostrum in humilitate se deprimat, quanto si sit electus ignorat. Nonnulli enim bona nec incipiunt, nonnulli vero in bonis quae incoeperunt minime persistunt. Alter pene totam vitam ducere in pravitate conspicitur, sed iuxta finem vitae a pravitate sua per districtae poenitentiae [Bigot., lamenta renovantur.] lamenta revocatur; alter electam videtur vitam ducere, et tamen hunc contingit ad erroris nequitiam iuxta finem vitae declinare. Alius bonum bene inchoat, melius consummat; alius in malis actibus a primaeva aetate [Excusi, se exercet, reluctantibus Mss. omnibus.] se deiicit, et in eisdem operibus semper seipso deterior consummatur. Tanto ergo sibi unusquisque sollicite metuat, quanto ignorat quod restat, quia, quod saepe dicendum est, et sine oblivione retinendum: Multi sunt vocati, pauci vero electi.
15 Sed quia nonnunquam mentes audientium plus exempla fidelium quam docentium verba convertunt, volo vobis aliquid de proximo dicere, quod corda vestra tanto formidolosius audiant, quanto eis hoc de propinquo sonat. Neque enim res longe ante gestas dicimus, sed eas de quibus testes existunt, eisque interfuisse se referunt, memoramus. Tres pater meus sorores habuit, quae cunctae tres sacrae virgines fuerunt: quarum una Tharsilla, alia [In Corb. semper legitur Gardiana, et in C. Germ. Aemeliana.] Gordiana, alia Aemiliana dicebatur. Uno omnes ardore conversae, uno eodemque tempore sacratae, sub districtione regulari degentes, in domo propria socialem vitam ducebant [Lib. IV Dialog., cap. 16]. Cumque essent diutius in eadem conversatione, coeperunt quotidianis incrementis in amorem conditoris sui Tharsilla et Aemiliana succrescere, et, cum solo hic essent corpore, quotidie animo ad aeterna transire. At contra Gordianae animus coepit a calore amoris intimi per quotidiana [Recent. Ed., decrementa.] detrimenta tepescere, et paulisper ad huius saeculi amorem redire. Crebro autem Tharsilla dicere Aemilianae sorori suae cum magno gemitu solebat: Video Gordianam sororem nostram de nostra sorte non esse; perpendo enim quia foras defluit, et cor ad quod proposuit non custodit. Quam curabant blanda quotidie redargutione corripere, atque a revitate morum ad gravitatem sui habitus reformare. Quae quidem resumebat vultum subito gravitatis inter verba correptionis, sed cum eiusdem correptionis hora transisset, transibat protinus et superducta gravitas honestatis, moxque ad levia verba redibat. Puellarum gaudebat societate laicarum, eique persona valde onerosa erat quaecunque huic mundo dedita non erat. Quadam vero nocte huic Tharsillae amitae meae, quae inter sorores suas virtute continuae orationis, afflictionis studiosae, abstinentiae singularis, gravitate vitae venerabilis in honore et culmine sanctitatis excreverat, sicut ipsa narravit, per visionem atavus meus Felix huius Romanae Ecclesiae antistes apparuit, eique mansionem perpetuae claritatis ostendit, dicens: Veni, quia in hac te lucis mansione suscipio. Quae [Bigot., Val. Cl., Longip., subsequenti nocte.] subsequenti mox febre correpta, ad diem pervenit extremum. Et sicut nobilibus feminis virisque morientibus multi conveniunt, qui eorum proximos consolentur, eadem hora eius exitus multi viri ac feminae eius lectulum circumsteterunt, inter quas mater mea quoque adfuit; cum subito sursum illa respiciens, Iesum venientem vidit, et cum magna animadversione coepit circumstantibus clamare, dicens: Recedite, recedite, Iesus venit. Cumque in eum intenderet quem videbat, sancta illa anima a carne soluta est; tantaque subito fragrantia miri odoris aspersa est, ut ipsa quoque suavitas cunctis ostenderet illic auctorem suavitatis venisse. Cumque corpus eius ex more mortuorum ad lavandum esset nudatum, longo orationis usu in cubitis eius et genibus, camelorum more, inventa est obdurata cutis excrevisse, et quid vivens eius spiritus semper egerit, caro mortua testabatur. Haec autem gesta sunt ante dominici Natalis diem. Quo transacto, mox Aemilianae sorori suae per visionem nocturnae visionis apparuit, dicens: Veni, ut quia Natalem dominicum sine te feci, sanctum Theophaniae diem iam tecum faciam. Cui illa protinus de sororis suae Gordianae salute sollicita respondit: Et si sola venio, sororem nostram Gordianam cui dimitto? Cui, sicut asserebat, tristis vultu iterum dixit: Veni, Gordiana etenim soror nostra [Per laicas hic intellige saeculo servientes, quod in virginibus Deo dicatis magnum nefas. Caeterum laicorum saepe mentio fit apud Tertullianum, Cyprianum et alios patres antiquiores.] inter laicas deputata est. Quam visionem mox molestia corporis secuta est, atque ita ut dictum fuerat, ante dominicae apparitionis diem, eadem molestia ingravescente, defuncta est. Gordiana autem mox ut solam remansisse se reperit, eius pravitas excrevit, et quod prius latuit in desiderio cogitationis, hoc [Longip. et Val. Cl., per effectum.] post effectu pravae actionis exercuit. Nam oblita dominici timoris, oblita pudoris et reverentiae, oblita consecrationis, conductorem agrorum suorum postmodum maritum duxit. Ecce omnes tres uno prius ardore conversae sunt, sed non in uno eodemque studio permanserunt, quia iuxta dominicam vocem, Multi sunt vocati, pauci vero electi. Haec ergo dixi, ne quis in bono iam opere positus sibi vires boni operis tribuat, ne quis de propria actione confidat, quia etsi iam novit hodie qualis sit, adhuc eras quid futurus sit nescit. Nemo ergo de suis iam operibus securus gaudeat, quando adhuc in huius vitae incertitudine [Idem cum Gemet. et Bigot., quis se finis sequatur.] qui finis sequatur ignorat. Sed quia rem retuli quae vos ex divina districtione perterruit, aliud adhuc e vicino refero quod ex divina misericordia perterrita vestra corda consoletur; quod tamen in sermone alio iam me dixisse memini, sed vos nequaquam adfuistis.
16 Ante biennium frater quidam in monasterium meum, quod iuxta beatorum martyrum Ioannis et Pauli Ecclesiam situm est, gratia conversationis venit, qui diu regulariter protractus, quandoque susceptus est [Lib. IV, Dialog., cap. 38]. Quem frater suus ad monasterium non conversationis studio, sed carnali amore secutus est. Is autem qui ad conversationem venerat valde fratribus placebat; at contra, frater illius longe a vita eius ac moribus discrepabat. Vivebat tamen in monasterio necessitate potius quam voluntate. Et cum in cunctis actibus perversus existeret, pro fratre suo ab omnibus aequanimiter tolerabatur. Erat enim levis eloquio, pravus actione, cultus vestibus, moribus incultus; ferre vero non poterat si quisquam illi de sancti habitus conversatione loqueretur. Facta autem fuerat vita illius cunctis fratribus visu gravis, sed tamen, ut dictum est, pro fratris sui gratia erat cunctis tolerabilis. Aspernabatur valde si quis sibi aliquid de pravitatis suae correctione loqueretur. Bona non solum facere, sed etiam audire non poterat. Nunquam se ad sanctae conversationis habitum venire, iurando, irascendo, deridendo, testabatur. In hac autem pestilentia, quae nuper huius urbis populum magna ex parte consumpsit, percussus in inguine, perductus est ad mortem. Cumque extremum spiritum ageret, convenerunt fratres, ut egressum illius orando protegerent. Iam corpus eius ab extrema fuerat parte praemortuum, in solo tantummodo pectore vitalis adhuc calor anhelabat. Cuncti autem fratres tanto pro eo coeperunt enixius orare, quanto eum iam videbant sub celeritate discedere. Cum repente coepit eisdem fratribus assistentibus adnisu quo poterat clamare, et orationes eorum interrumpere, dicens: Recedite, recedite, ecce draconi ad devorandum datus sum, qui propter vestram praesentiam devorare me non potest. Caput meum iam in suo ore absorbuit; date locum ut me amplius non cruciet, sed faciat quod facturus est. Si ei ad devorandum datus sum, quare propter vos moras patior? Tunc fratres coeperunt ei dicere: Quid est quod loqueris, frater? Signum tibi sanctae crucis imprime. Respondebat ille ut poterat, dicens: Volo me signare, sed non possum, quia a dracone premor. Cumque hoc fratres audirent, prostrati in terra cum lacrymis coeperunt pro ereptione illius vehementius orare. Et ecce subito coepit melioratus aeger quibus valebat vocibus exsultare, dicens: Gratias Deo, ecce draco qui me ad devorandum acceperat fugit, orationibus vestris expulsus stare non potuit. Pro peccatis meis modo intercedite, quia converti paratus sum, et saecularem vitam funditus relinquere. Homo ergo, qui, sicut iam dictum est, ab extrema corporis fuerat parte praemortuus, reservatus ad vitam, toto ad Deum corde conversus est. Longis et continuis in conversatione eadem flagellis eruditus, atque ante paucos dies excrescente corporis molestia defunctus est. Qui iam moriens draconem non vidit, quia illum per cordis immutationem vicit. Ecce, fratres mei, Gordiana, quam superius dixi, a sanctimonialis habitus excellentia corruit ad poenam, et frater hic, de quo ista narravi, [Primus Carn., ab ipso mortis periculo.] ab ipso mortis articulo rediit ad aeternam vitam. Nemo ergo scit quid de se in occultis Dei iudiciis agatur; quia multi sunt vocati, pauci vero electi. Quia ergo nulli de se certum est electum se esse, restat ut omnes trepident, omnes de sua actione formident, omnes in sola divina misericordia gaudeant, nullus de suis viribus praesumat. Est qui perficiat fiduciam nostram, ille scilicet qui in se dignatus est [Bigot., suscipere naturam.] assumere naturam nostram, Iesus Christus, qui cum Patre vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, HOMILIA XXXVII. Habita ad populum in basilica beati Sebastiani martyris, die natalis eius. <<<     >>> HOMILIA XXXIX. Habita ad populum in basilica beati Ioannis, quae dicitur Constantiniana.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38