Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, HOMILIA XXXV. Habita ad populum in basilica sancti Mennae martyris, die natalis eius.
0 | LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. [Luc. XXI, 9-19] In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Cum audieritis praelia et seditiones, nolite terreri; oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; et terrae motus magni erunt per loca, et pestilentiae et fames, terroresque de coelo, et signa magna erunt. Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum. Contingent autem haec vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum, et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras. |
1 | Quia longius ab urbe digressi sumus, ne ad revertendum nos tardior hora praepediat, necesse est ut expositionem sancti Evangelii brevior sermo transcurrat. Dominus ac Redemptor noster perituri mundi praecurrentia mala denuntiat, ut eo minus perturbent venientia, quo fuerint praescita. Minus enim iacula feriunt quae praevidentur; et nos tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra haec per praescientiae clypeum munimur. Ecce enim dicit: Cum audieritis praelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed nondum statim finis. Pensanda sunt verba Redemptoris nostri, per quae nos aliud interius, aliud exterius passuros esse denuntiat. Bella quippe ad hostes pertinent, seditiones ad cives. Ut ergo nos indicet interius exteriusque turbari, aliud nos fatetur ab hostibus, aliud a fratribus perpeti. Sed his malis praevenientibus, quia non statim finis sequatur, adiungit: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; et terrae motus magni erunt per loca, et pestilentiae et fames, terroresque de coelo; et signa magna erunt. Vel sicut in quibusdam Codicibus invenitur, Terroresque de coelo et tempestates. Atque post subditur: Et signa magna erunt. Ultima tribulatio multis tribulationibus praevenitur, et per crebra mala quae praeveniunt indicantur mala perpetua quae subsequentur. Et ideo post bella et seditiones non statim finis, quia multa debent mala praecurrere, ut malum valeant sine fine nuntiare. Sed cum tot signa perturbationis dicta sint, oportet ut eorum considerationem breviter per singula perstringamus, quia necesse est ut alia e coelo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus patiamur. Ait enim: Surget gens contra gentem, ecce perturbatio hominum; erunt terrae motus magni per loca, ecce respectus irae desuper; erunt pestilentiae, ecce inaequalitas corporum; erit fames, ecce sterilitas terrae; terroresque de coelo et tempestates, ecce inaequalitas aeris. Quia ergo omnia consummanda sunt, ante consummationem omnia perturbantur; et qui in cunctis deliquimus, in cunctis ferimur, ut impleatur quod dicitur: Et pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos [Sap. V, 21]. Omnia namque quae ad usum vitae accepimus ad usum convertimus culpae, sed cuncta quae ad usum pravitatis infleximus ad usum nobis vertuntur ultionis. Tranquillitatem quippe humanae pacis ad usum vertimus vanae securitatis, peregrinationem terrae pro habitatione dileximus patriae; salutem corporum redegimus in usum vitiorum; ubertatis abundantiam non ad necessitatem carnis, sed ad perversitatem intorsimus voluptatis; ipsa serena blandimenta aeris ad amorem nobis servire coegimus terrenae delectationis. Iure ergo restat ut simul nos omnia feriant, quae simul omnia vitiis nostris male subacta serviebant, ut quot prius in mundo incolumes habuimus gaudia, tot de ipso postmodum cogamur sentire tormenta. Notandum vero quod dicitur: Terrores de coelo et tempestates. Cum tempestates hiemales venire ex ordine soleant temporum, cur hoc loco tempestates venire in perditionis signum praedicuntur, nisi quod eas tempestates Dominus venire denuntiat quae nequaquam ordinem temporum servant? Quae enim ordinate veniunt, signum non sunt; sed tempestates in signum sunt, quae ipsa quoque temporum statuta confundunt. Quod nos quoque nuper experti sumus, quia aestivum tempus omne conversum in pluvias hiemales vidimus. |
2 | Quia autem cuncta haec non de iniustitia ferientis sunt, sed de merito mundi patientis, facta pravorum hominum praemittuntur cum dicitur: Sed ante haec omnia incipient vobis manus suas iniicere, et persequentur, et tradent vos in synagogas, ducentes ad reges et praesides propter nomen meum. Ac si aperte dicat: Prius corda hominum, et post elementa turbantur, ut cum rerum ordo confunditur, ex qua iam retributione veniat demonstretur. Nam quamvis finis mundi ex ipso suo ordine pendeat, perversiores tamen quosque inveniens, qui digne ruinis illius opprimantur innotescit cum subditur: Ducentes ad reges et praesides propter nomen meum. Contingent autem haec vobis in testimonium. In testimonium videlicet quorum, nisi eorum qui aut persequendo mortes inferunt, aut videndo non imitantur? Mors quippe iustorum bonis in adiutorium est, malis in testimonium, ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut vivant. |
3 | Sed auditis tot terroribus turbari poterant infirmorum corda, atque ideo consolatio adiungitur cum protinus subinfertur: Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Ac si aperte membris suis infirmantibus dicat: Nolite terreri, nolite pertimescere; vos ad certamen acceditis, sed ego praelior; vos verba editis, sed ego sum qui loquor. Sequitur: Trademini autem a parentibus et fratribus, et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis. Minorem dolorem mala ingerunt quae ab extraneis inferuntur. Plus vero in nobis ea tormenta saeviunt quae ab illis patimur de quorum mentibus praesumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae charitatis. Hinc est enim quod de Iuda traditore suo per Psalmistam Dominus dicit: Et quidem si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique; et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu [Psal. LIV, 13, seq.]. Et rursum: Homo pacis meae in quo sperabam, et qui edebat panes meos, ampliavit adversum me supplantationem [Psal. XL, 10]. Ac si de traditore suo apertis vocibus dicat: Transgressionem eius tanto gravius pertuli, quanto hanc ab eo qui meus esse videbatur sensi. Omnes ergo electi quia summi capitis membra sunt, caput quoque suum in passionibus sequuntur, ut ipsos adversarios in sua morte sentiant de quorum vita praesumebant, et tanto eis crescat merces operis, quanto eis virtutis lucrum proficit ex alienae damno charitatis. |
4 | Sed quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur de gaudio resurrectionis, cum dicitur: Capillus de capite vestro non peribit. Scimus, fratres, quia caro incisa dolet, capillus incisus non dolet. Ait ergo martyribus suis: Capillus de capite vestro non peribit, videlicet aperte dicens: Cur timetis ne pereat quod incisum dolet, quando et illud in vobis perire non potest quod incisum non dolet? Sequitur: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Idcirco possessio animae in virtute patientiae ponitur, quia radix omnium custosque virtutum patientia est. Per patientiam vero possidemus animas nostras, quia dum nobis ipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Patientia vero est aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. Nam qui sic proximi mala portat, ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit. Scriptum quippe est: Charitas patiens est, benigna est [I Cor. XIII, 4]. Patiens namque est ut aliena mala toleret, benigna vero est ut ipsos etiam quos portat amet. Hinc namque per semetipsam Veritas dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, orate pro persequentibus et calumniantibus vos [Matth. V, 44] [Luc. VI, 27]. Virtus itaque est coram hominibus adversarios tolerare, sed virtus coram Deo diligere, quia hoc solum Deus sacrificium accipit, quod ante eius oculos in altari boni operis flamma charitatis incendit. 5. Sciendum vero quod plerumque ideo patientes esse videmur, quia retribuere mala non possumus. Sed qui idcirco malum non retribuit quia nequaquam valet, procul dubio, ut praediximus, patiens non est, quia patientia non in ostensione inquiritur, sed in corde. Per impatientiae autem vitium ipsa virtutum nutrix doctrina dissipatur. Scriptum namque est: Doctrina viri per patientiam noscitur [Prov. XIX, 11]. Tanto ergo quisque minus ostenditur doctus, quanto convincitur minus patiens. Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nesciat aequanimiter aliena mala tolerare. Quanto enim culmine virtus patientiae polleat, rursus Salomon indicat, dicens: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium [Prov. XVI, 32]. Minor est ergo victoria urbes expugnare, quia extra sunt quae vincuntur. Maius autem est quod per patientiam vincitur, quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subiicit, quando eum patientia in humilitate tolerantiae sternit. Sciendum vero est quod plerumque evenire patientibus solet, ut eo quidem tempore quo adversa patiuntur vel contumelias audiunt nullo dolore pulsentur, et sic patientiam exhibeant, ut custodire etiam cordis innocentiam curent. Sed cum post paululum haec ipsa quae pertulerint ad memoriam revocant, igne vehementissimi doloris instigantur, argumenta ultionis inquirunt, et mansuetudinem quam tolerantes habuerunt, in retractatione sua semetipsos diiudicantes perdunt. |
6 | Callidus namque adversarius bellum contra duos movet, unum videlicet inflammans ut contumelias prior inferat; alterum vero provocans, ut contumelias laesus reddat. Sed quia eius iam victor exstitit quem ad proferendas contumelias commovit, contra illum acrius dolet, quem ad reddendas iniurias commovere non potuit; unde fit ut tota se virtute contra eum erigat, quem contumelias fortiter pertulisse considerat. Quem quia commovere in ipsa iniuriarum iaculatione non potuit, ab aperto certamine interim recedens, in secreta cogitatione deceptionis tempus inquirit, et qui publico bello perdidit, ad exhibendas occulte insidias exardescit. Quietis namque iam tempore ad victoris animum redit, et vel damna rerum, vel iniuriarum iacula ad memoriam reducit; cunctaque quae sibi illata sunt vehementer exaggerans, fuisse intolerabilia ostendit, et quiescentis animum tanto furore conturbat, ut plerumque vir patiens illa se aequanimiter tolerasse etiam post victoriam captivus erubescat; seque non reddidisse contumelias doleat, et deteriora rependere, si occasio praebeatur, quaerat. Quibus ergo isti sunt similes, nisi his qui per fortitudinem in campo victores sunt, sed per negligentiam postmodum intra urbis claustra capiuntur? Quibus isti sunt similes, nisi his quos irruens gravis languor a vita non subtrahit, sed leviter veniens recidiva febris occidit? Ille ergo veraciter patientiam servat, qui et ad tempus aliena mala sine dolore tolerat, et haec eadem retractans, pertulisse se talia exsultat, ne bonum patientiae quietis tempore pereat, quod in perturbationibus custoditur. |
7 | Sed quia natalem martyris hodierna die colimus, fratres mei, nequaquam nos a virtute eius patientiae existimare extraneos debemus. Si enim, adiuvante nos Domino, virtutem patientiae servare contendimus, et in pace Ecclesiae vivimus, et tamen martyrii palmam tenemus. Duo quippe sunt martyrii genera, unum in mente, aliud in mente simul et actione. Itaque esse martyres possumus, etiamsi nullo percutientium ferro trucidemur. Mori quippe a persequente martyrium in aperto opere est; ferre vero contumelias, odientem diligere, martyrium est in occulta cogitatione. Nam quia duo sunt martyrii genera, unum in occulto opere, aliud in publico, testatur Veritas, quae Zebedaei filios requirit, dicens: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? [Matth. XX, 22.] Cui cum protinus responderent: Possumus, illico Dominus respondit, dicens: Calicem quidem meum bibetis. Quid enim per calicem, nisi dolorem passionis accipimus? De quo alias dicit: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Et Zebedaei filii, id est Iacobus et Ioannes, non uterque per martyrium occubuit, et tamen quod uterque calicem biberet audivit. Ioannes namque nequaquam per martyrium vitam finivit, sed tamen martyr exstitit, quia passionem quam non suscepit in corpore servavit in mente. Et nos ergo hoc exemplo sine ferro esse possumus martyres, si patientiam veraciter in animo custodimus. Non abs re arbitror, fratres charissimi, si unum vobis exemplum servandae patientiae ad aedificationem loquar. |
8 | Fuit quidam diebus nostris Stephanus nomine, pater monasterii iuxta Reatinae urbis moenia constituti, vir valde sanctus, virtute patientiae singularis. Et supersunt multi qui illum noverunt, eiusque vel vitam vel obitum narrant. Erat autem huius lingua rustica, sed docta vita. Hic pro amore coelestis patriae cuncta despexerat, possidere aliquid in hoc mundo fugiebat; tumultus devitabat hominum, crebris ac prolixioribus orationibus intentus erat. Virtus tamen patientiae in eo vehementer excreverat, ita ut eum sibi amicum crederet, qui sibi molestiae aliquid irrogasset; reddebat contumeliis gratias; si quod in ipsa sua inopia damnum ei fuisset illatum, hoc maximum lucrum putabat; omnes suos adversarios nihil aliud quam adiutores aestimabat. Hunc cum dies mortis egredi de corpore urgeret, convenerunt multi, ut tam sanctae animae de hoc mundo recedenti suas animas commendarent. Cumque circa lectum illius hi qui convenerant omnes assisterent, alii corporeis oculis ingredientes angelos viderunt, sed dicere aliquid nullo modo potuerunt; alii omnino nihil viderunt; sed omnes qui aderant ita vehementissimus timor perculit, ut nullus, egrediente illa sancta anima, illic stare potuisset. Et hi ergo qui viderant, et hi qui omnino nihil viderant, uno omnes timore perculsi et territi fugerunt, nullusque illic assistere illo moriente potuit. Pensate ergo, fratres, omnipotens Deus qualiter terreat quando districtus iudex venturus est, si sic assistentes terruit quando gratus et remunerans venit; aut qualiter timeri potest cum videri potuerit, si sic mentes praesentium stravit et quando videri non potuit. Ecce, fratres charissimi, servata illa in Ecclesiastica pace patientia, ad quantum hunc retributionis culmen evexit. Quid huic suus conditor intus dedit, de quo nobis tantam gloriam in die eius exitus et foris innotuit? Quibus hunc credamus nisi sanctis martyribus sociatum, quem, attestantibus corporeis quoque oculis, a beatis spiritibus constat esse susceptum? Nullo iste gladio percussus occubuit, et tamen coronam patientiae quam in mente tenuit in egressione percepit. Probamus quotidie verum esse quod ante nos dictum est, quia sancta Ecclesia, electorum floribus plena, habet in pace lilia, in bello rosas. |
9 | Sciendum praeterea est quod tribus modis virtus patientiae exerceri solet. Alia namque sunt quae a Deo, alia quae ab antiquo adversario, alia quae a proximo sustinemus. A proximo namque persecutiones, damna et contumelias; ab antiquo vero adversario tentamenta; a Deo autem flagella toleramus. Sed in his omnibus tribus modis vigilanti oculo semetipsam debet mens circumspicere, ne contra mala proximi pertrahatur ad retributionem mali, ne contra tentamenta adversarii seducatur ad delectationem vel consensum delicti, ne contra flagella opificis ad excessum proruat murmurationis. Perfecte enim adversarius vincitur quando mens nostra et inter tentamenta eius a delectatione atque consensu non trahitur, et inter contumelias proximi custoditur ab odio, et inter flagella Dei compescitur a murmuratione. Nec haec agentes, retribui nobis bona praesentia requiramus; nam pro labore patientiae bona speranda sunt sequentis vitae, ut tunc praemium nostri laboris incipiat, quando omnis iam labor funditus cessat. Unde et per Psalmistam dicitur: Non in finem oblivio erit pauperis, patientia pauperum non peribit in finem [Psal. IX, 19]. Quasi enim perisse patientia pauperum cernitur, cum nihil pro illa in hac vita humilibus recompensatur. Sed patientia pauperum in finem non peribit, quia tunc eius gloria percipitur, cum simul omnia laboriosa terminantur. Servate ergo, fratres, in mente patientiam, eamque, cum res exigit, exercete in operatione. Nullum vestrum ad odium proximi contumeliosa verba commoveant, nulla periturarum rerum damna perturbent. Si enim fixa mente mansura damna pertimescitis, damna rerum transeuntium gravia non putatis; si aeternae retributionis gloriam conspicitis, de temporali iniuria non doletis. Tolerate ergo adversarios vestros, sed ut fratres diligite quos toleratis. Aeterna praemia pro damnis temporalibus quaerite. Nec quisquam vestrum suis se viribus hanc implere posse confidat, sed obtinete precibus ut ipse hanc qui imperat praestet. Et scimus quia petentes libenter audit, quando hoc petitur largiri quod iubet. Cum continue pulsatur in prece, concite opitulatur in tentatione, per Iesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, in saecula saeculorum. Amen. |