monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, HOMILIA XXVI. Habita ad populum in basilica beati Ioannis, quae dicitur Constantiniana, in octavis Paschae. <<<     >>> HOMILIA XXVIII. Habita ad populum in basilica sanctorum Nerei et Achillei, die natalis eorum.

Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, HOMILIA XXVII. [Est trigesima septima in Corb. et trigesima secunda tum in Later., tum in Cod. reg. Suec.]Habita ad populum in basilica sancti Pancratii martyris, [Haec in tribus Gemet. desiderantur, et in Later. At in Cod. reg. Suec., in Corb. Germ. et in aliis, exstant.] die natalis eius

0 LECTIO S. EVANG. SEC. IOAN. [Ioan. XV, 12-16] In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Maiorem hac dilectionem nemo habet [In Bigot. et Corb. Germ., ut animam, omisso quam.] quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. Iam non dicum vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
1 Cum cuncta sacra eloquia dominicis plena sint praeceptis, quid est quod de dilectione, quasi de singulari mandato, Dominus dicit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, nisi quia omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt, quia quidquid praecipitur, in sola charitate solidatur? Ut enim multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multae virtutes ex una charitate generantur. Nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice charitatis. Praecepta ergo dominica et multa sunt, et unum: multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Qualiter autem ista dilectio tenenda sit, ipse insinuat, qui in plerisque Scripturae suae sententiis et amicos iubet diligi in se, et inimicos diligi propter se. Ille enim veraciter charitatem habet, qui et amicum diligit in Deo, et inimicum diligit propter Deum. Nam sunt nonnulli qui diligunt proximos, sed per affectum cognationis et carnis, quibus tamen in hac dilectione sacra eloquia non contradicunt. Sed aliud est quod sponte impenditur naturae, aliud quod praeceptis dominicis ex charitate debetur obedientiae. Hi nimirum et proximum diligunt, et tamen illa sublimia dilectionis praemia non assequuntur, quia amorem suum non spiritaliter, sed carnaliter impendunt. Proinde cum Dominus diceret: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, protinus addidit: Sicut dilexi vos. Ac si aperte dicat: Ad hoc amate ad quod amavi vos.
2 Qua in re, fratres charissimi, solerter intuendum est quod antiquus hostis, dum mentem nostram ad rerum temporalium [Ita Mss. Belvac., C. Germ., Gemet., Carn., etc., sed Editi dilectionem habent.] delectationem trahit, infirmiorem contra nos proximum excitat, qui ea ipsa quae diligimus auferre moliatur. Nec curat antiquus hostis, haec faciens, ut terrena tollat, sed ut charitatem in nobis feriat. Nam in odium repente exardescimus; et dum foris invicti esse cupimus, intus graviter ferimur; dum parva foris defendimus, intus amittimus maxima, quia dum rem diligimus temporalem, veram amittimus dilectionem. Omnis quippe qui nostra tollit, inimicus est. Sed si odio habere coeperimus inimicum intus est quod perdimus. Cum ergo aliquid exterius a proximo patimur, contra occultum raptorem interius vigilemus, qui nunquam melius vincitur, nisi cum raptor exterior amatur. Una quippe et summa est probatio charitatis, si et ipse diligitur qui adversatur. Hinc est quod ipsa Veritas et crucis patibulum sustinet, et tamen ipsis suis persecutoribus affectum dilectionis impendit, dicens: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Quid ergo mirum si inimicos diligant discipuli dum vivunt, quando et tunc inimicos diligit magister cum occiditur? Cuius dilectionis summam exprimit, cum subiungitur: Maiorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Mori etiam pro inimicis Dominus venerat, et tamen positurum se animam pro amicis dicebat, ut profecto nobis ostenderet quia dum diligendo lucrum facere de inimicis possumus, etiam ipsi amici sunt qui persequuntur.
3 Sed ecce nos usque ad mortem nemo persequitur. Unde ergo probare possumus an diligamus inimicos? Sed est quod in pace sanctae Ecclesiae fieri debeat, unde clarescat si persecutionis tempore mori pro dilectione valeamus. Certe idem Ioannes dicit: Qui habuerit substantiam mundi [Abest huius a tribus Gemet. et C. Germ.] huius, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo [I Ioan. III, 17]? Hinc etiam Ioannes Baptista ait: Qui habet duas tunicas, det non habenti [Luc. III, 11]. Qui ergo tranquillitatis tempore non dat pro Deo tunicam suam, quando in persecutione daturus est animam suam? Virtus ergo charitatis ut invicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam in tranquillitate, quatenus omnipotenti Deo primum discat sua impendere, postmodum semetipsum.
4 Sequitur: Vos amici mei estis. O quanta est misericordia conditoris nostri. Servi digni non sumus, et amici vocamur. Quanta est dignitas hominum esse amicos Dei? Sed audistis gloriam dignitatis, audite et laborem certaminis. Si feceritis quae ego praecipio vobis. Amici mei estis, si ea quae praecipio vobis facitis. Ac si aperte dicat: Gaudetis de culmine, pensate quibus laboribus pervenitur ad culmen. Certe dum filii Zebedaei, interveniente matre, quaererent ut unus a dextris Dei et alius a sinistris sedere debuissent, audierunt: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum [Matth. XX, 22]? Iam locum celsitudinis quaerebant, ad viam illos Veritas revocat, per quam ad celsitudinem venirent. Ac si dicatur: Iam vos locus delectat celsitudinis, sed prius via exerceat laboris. Per calicem pertingitur ad maiestatem. Si mens vestra appetit quod demulcet, prius bibite quod dolet. Sic sic per amarum poculum [Edit. Antuerp. et aliae tum vet. tum recent., confessionis, pro confectionis, quod legitur in Mss. Anglic. et nostri.] confectionis pervenitur ad gaudium salutis. Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Quae sunt omnia quae audivit a Patre suo, quae nota fieri veluit servis suis, ut eos efficeret amicos suos, nisi gaudia [Duo priores Gemet., internae claritatis.] internae charitatis, nisi illa festa supernae patriae, quae nostris quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit? Dum enim audita [Corb. Germ. et duo priores Gemet., superna coelestia. Tertius Gemet., semper coelestia.] supercoelestia amamus, amata iam novimus, quia amor ipse notitia est. Omnia ergo eis nota fecerat, qui, a terrenis desideriis immutati, [Primus Gemet., amoris sui.] amoris summi facibus ardebant. Istos vero amicos Dei aspexerat Propheta, cum dicebat; Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus [Psal. CXXXVIII, 17]. Amicus enim quasi animi custos vocatur. Quia ergo Psalmista prospexit electos Dei a mundi huius amore separatos custodire in mandatis coelestibus voluntatem Dei, miratus est amicos Dei, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus. Et tanquam si ab eo protinus causas honoris tanti nobis insinuari quaereremus, illico adiunxit: Nimis confortatus est principatus eorum [Ibid.]. Ecce electi Dei carnem domant, spiritum roborant, daemonibus imperant, virtutibus coruscant, praesentia despiciunt, aeternam patriam cum voce moribus praedicant; eam etiam moriendo diligunt, atque ad illam per tormenta pertingunt. Occidi possunt, et flecti nequeunt. Nimis ergo confortatus est principatus eorum. In ista ipsa passione, qua ceciderunt in morte carnis, videte quantum fuerit culmen mentis. Unde hoc, nisi quia confortatus est principatus eorum. [Ita Corb. Germ., Belvac., Gemet., Longip., Val. Cl. et vet. Edit. In recent., sed ne putes quod sic magni, etc. Suffragari videntur tres Anglic., nisi quod pro sic in Anglic. Mss. exstat. si.] Sed sic magni forsitan pauci sunt? Subiunxit: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur [Ibid., 18]. Totum mundum, fratres, aspicite: martyribus plenus est. [Primus Carn., iam pene tot videre non possumus. Secundus, iam pene tot qui videamus, non possumus videre.] Iam pene tot qui videamus non sumus quot veritatis testes habemus. Deo ergo numerabiles nobis super arenam multiplicati sunt, quia quanti sint, a nobis comprehendi non possunt.
5 Sed quisquis ad hanc pervenit dignitatem, ut amicus vocetur Dei, sese in se conspiciat, dona autem quae percipit, super se. Nihil suis meritis tribuat, ne ad inimicitias erumpat. Unde et subditur: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis. [Primus Carn., Elegi per gratiam, posui ut eatis.] Posui ad gratiam, plantavi ut eatis volendo, fructum afferatis operando. Eatis enim volendo dixi, quia velle aliquid facere, iam mente ire est. Qualem vero fructum afferre debeant subditur: Et fructus vester maneat. Omne quod secundum praesens saeculum laboramus vix usque ad mortem sufficit. Mors namque interveniens fructum nostri laboris abscidit. Quod vero pro aeterna vita agitur etiam post mortem servatur; et tunc apparere incipit, cum laborum carnalium fructus coeperit non videri. Ibi ergo illa retributio inchoat, ubi ista terminatur. Quisquis ergo iam aeterna cognovit, apud eius animum temporales fructus vilescant. Tales fructus operemur qui maneant; tales fructus operemur qui, cum mors cuncta interimat, ipsi exordium a morte sumant. Nam quod a morte incipiat fructus Dei, testatur Propheta, qui dicit: Cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini [Psal. CXXVI, 2, 3]. Omnis qui dormit in morte perdit haereditatem; sed cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini, [Longip., quia dilecti.] quia electi Dei postquam pervenerint ad mortem, tunc invenient haereditatem.
6 Sequitur: Ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Ecce hic dicit: Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Rursum alibi per eumdem Evangelistam dicit: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo [Ioan. XVI, 23, 24]. Si omne quod petimus in nomine Filii dat nobis Pater, quid ergo est quod Paulus ter Dominum rogavit, et exaudiri non meruit, sed dictum est illi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII, 9]? Nunquid ille tam egregius praedicator in Filii nomine non petiit? Quare autem non accepit quod petiit? Quomodo ergo verum est quia quidquid petierimus Patrem in nomine Filii, dat nobis Pater, si auferri a se angelum Satanae petiit Apostolus in nomine Filii, et tamen quod petiit non accepit? Sed quia nomen Filii Iesus est, Iesus autem salvator, vel etiam salutaris dicitur, ille ergo in nomine Salvatoris petit, qui illud petit quod ad veram salutem pertinet. Nam si id quod non expedit petitur, non in nomine Iesu petitur Pater. Unde et eisdem apostolis adhuc infirmantibus Dominus dicit: Usque modo non petistis quidquam in nomine mea [Ioan. XVI, 23]. Ac si aperte diceretur: Non petistis in [Belv. et C. Germ., in nomine salutaris. Paulo post duo priores Gemet., quia nescistis.] nomine Salvatoris quia nescitis quaerere aeternam salutem. Hinc est quod et Paulus non exauditur quia si liberaretur a tentatione, ei non proderat ad salutem (I [I. Cor. XII, 9].
7 Ecce videmus, fratres charissimi, quam multi ad solemnitatem martyris convenistis, genua flectitis, pectus tunditis, voces orationis ac confessionis emittitis, faciem lacrymis rigatis. Sed pensate, quaeso, petitiones vestras; videte si in nomine Iesu petitis, id est si gaudia salutis aeternae postulatis. In domo enim Iesu Iesum non quaeritis, si in aeternitatis templo importune pro temporalibus oratis. Ecce alius in oratione quaerit uxorem, alius petit villam, alius postulat vestem, alius dari sibi deprecatur alimentum. Et quidem cum haec desunt, ab omnipotenti Deo petenda sunt. Sed meminisse continuo debemus quod ex mandato eiusdem nostri Redemptoris accepimus, Quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis [Matth. VI, 33]. Et haec itaque a Iesu petere non est errare, si tamen non nimie petantur. Sed adhuc, quod est gravius, alius postulat mortem inimici, eumque quem gladio non potest persequi, persequitur oratione. Et vivit adhuc qui maledicitur, et tamen is qui maledicit iam de morte illius reus tenetur. Iubet autem Deus ut diligatur inimicus [Matth. V, 44], et tamen rogatur Deus ut occidat inimicum. Quisquis itaque sic orat, in ipsis suis precibus contra conditorem pugnat. Unde et sub Iudae specie dicitur: Fiat oratio eius in peccatum [Psal. CVIII, 7]. Oratio quippe in peccatum est illa petere quae prohibet ipse qui petitur.
8 Hinc Veritas dicit: Cum statis ad orandum, remittite si quid habetis in cordibus vestris [Marc. XI, 25]. Quam virtutem remissionis apertius ostendimus, si unum testimonium Testamenti Veteris proferamus. Certe cum Iudaea conditoris sui iustitiam culpis exigentibus offendisset, prophetam suum ab oratione Dominus prohibens, dicit: Non assumas laudem et orationem pro eis [Ierem. VII, 16]. Si Moyses et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum [Ibid., XV, 1]. Quid est quod intermissis relictisque tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, quorum mira obtinendi virtus ostenditur, dum nec ipsi posse intercedere dicuntur? Ac si aperte Dominus dicat: Nec illos audio quos propter magnum petitionis suae meritum minime contemno. Quid ergo est quod Moyses et Samuel caeteris patribus in postulatione praeferuntur, nisi quod hi duo tantummodo in cuncta Testamenti Veteris serie etiam pro inimicis suis leguntur exorasse? Unus a populo lapidibus impetitur [Exod. XVII, 4], et tamen [Excusi, pro lapidatoribus suis. At Mss., magno consensu, pro lapidat. suo, scilicet populo Israel. Alludit Gregorius ad hunc locum Exodi XVII: Adhuc paululum, et lapidabit me, scilicet populus. Caeterum nullibi legimus Moysen lapidibus fuisse impetitum.] pro lapidatore suo Dominum deprecatur; alter ex principatu deiicitur, et tamen petitus ut exoraret, fatetur dicens: Absit a me hoc peccatum in Domino, quo minus cessem orare pro vobis [I Reg. XII, 23]. Si Moyses et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum [Ierem. XV, 1]. Ac si aperte dicat; Nec illos modo pro amicis audio, quos magnae virtutis merito orare etiam pro inimicis scio. Virtus ergo verae orationis est celsitudo charitatis. Et tunc quisque quod recte petit, adipiscitur, cum eius animus in petitione nec inimici odio fuscatur. Sed plerumque reluctantem animum vincimus, [Bigot., Longip., Val. Cl., etiam cum pro inimicis. Sequimur C. Germ. et alios antiq.] si etiam pro inimicis oramus. Effundit os pro adversariis precem, sed utinam cor teneat amorem. Nam saepe et orationem pro inimicis nostris impendimus, sed hanc ex praeceptione potius fundimus quam ex charitate. Nam et vitam inimicorum petimus, et tamen ne exaudiamur timemus. Sed quia internus iudex mentem potius quam verba considerat, [Bigot., pro amico nihil postulat qui pro inimico ex charitate veraciter non orat.] pro inimico nil postulat, qui pro eo ex charitate non orat.
9 Sed ecce in nos graviter inimicus deliquit, damna intulit, iuvantes laesit, amantes persecutus est. Retinenda haec essent, si remittenda nobis delicta non essent. Advocatus etenim noster precem nobis in causa nostra composuit; et ipse eiusdem causae iudex est, qui advocatus. Preci autem quam composuit conditionem inseruit, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Quia ergo ipse iudex venit, qui advocatus exstitit, ipse precem exaudit qui fecit. Aut ergo non facientes dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et nosmetipsos hoc dicendo amplius ligamus; aut fortasse conditionem hanc in oratione intermittimus, et advocatus noster precem quam composuit non recognoscit, atque apud se protinus dicit: Scio quid monui, non est ipsa oratio quam feci. Quid ergo nobis agendum est, fratres, nisi ut verae charitatis affectum impendamus fratribus? Nulla in corde malitia maneat. Consideret omnipotens Deus erga proximum charitatem nostram, [Excusi, et nostris.] ut nostris impendat iniquitatibus pietatem suam. Mementote quod monemur: Dimittite, et dimittetur vobis [Luc. VI, 37]. Ecce debetur nobis, et debemus. Dimittamus ergo quod debetur nobis, ut dimittatur quod debetur a nobis. Sed ad haec mens renititur, et vult implere quod audit, et tamen reluctatur. Ad martyris tumbam consistimus, qui ad coeleste regnum ex qua morte pervenerit scimus. Nos si pro Christo corpus non ponimus, saltem animum vincamus. Placatur Deus isto sacrificio, approbat in iudicio pietatis suae victoriam pacis nostrae. Certamen enim nostri cordis aspicit; et qui post vincentes remunerat, nunc decertantes iuvat, per Dominum nostrum Iesum Christum Filium [Duo priores Gemet., cui laus et gloria per, etc.] suum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, HOMILIA XXVI. Habita ad populum in basilica beati Ioannis, quae dicitur Constantiniana, in octavis Paschae. <<<     >>> HOMILIA XXVIII. Habita ad populum in basilica sanctorum Nerei et Achillei, die natalis eorum.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27