Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA XVII. Habita ad episcopos in fontes Lateranensium.
0 | LECTIO EVANG. SEC. LUC. [Luc. X, 1-9] In illo tempore, designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcunque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis; et curate infirmos qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. |
1 | Dominus et Salvator noster, fratres charissimi, aliquando nos sermonibus, aliquando vero operibus admonet. Ipsa etenim facta eius praecepta sunt, quia dum aliquid tacitus facit, quid agere debeamus innotescit. Ecce enim binos in praedicationem discipulos mittit, quia duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor, et proximi, et minus quam inter duos charitas haberi non potest. Nemo enim proprie ad semetipsum habere charitatem dicitur, sed dilectio in alterum tendit, ut charitas esse possit. Binos ad praedicandum discipulos Dominus mittit, quatenus hoc nobis tacitus innuat, quia qui charitatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. |
2 | Bene autem dicitur quia misit eos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Praedicatores enim suos Dominus sequitur, quia praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum Dominus venit, quando verba exhortationis praecurrunt, atque per haec veritas in mente suscipitur. Hinc namque eisdem praedicatoribus Isaias dicit: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri [Isai. XL, 3]. Hinc illis Psalmista ait: Iter facite ei qui ascendit super occasum [Psal. LXVII, 5]. Super occasum namque Dominus ascendit, quia unde in passione occubuit, inde maiorem suam gloriam resurgendo manifestavit. Super occasum videlicet ascendit, quia mortem quam pertulit resurgendo calcavit. Ei ergo qui ascendit super occasum iter facimus cum nos eius gloriam vestris mentibus praedicamus, ut eas et ipse post veniens per amoris sui praesentiam illustret. |
3 | Missis autem praedicatoribus, quid dicat audiamus: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ad messem multam operarii pauci sunt, quod sine gravi moerore loqui non possumus, quia etsi sunt qui bona audiant, desunt qui dicant. Ecce mundus sacerdotibus plenus est, sed tamen in messe Dei rarus valde invenitur operator, quia officium quidem sacerdotale suscepimus, sed opus officii non implemus. Sed pensate, fratres charissimi, pensate quod dicitur: Rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Vos pro nobis petite, ut digna vobis operari valeamus, ne ab exhortatione lingua torpeat, ne postquam praedicationis locum suscepimus apud iustum iudicem nostra nos taciturnitas addicat. Saepe enim pro sua nequitia praedicantium lingua restringitur: saepe vero ex subiectorum culpa agitur ut eis qui praesunt, praedicationis sermo subtrahatur. Ex sua quippe nequitia praedicantium lingua restringitur, sicut Psalmista ait: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? [Psal. XLIX, 16.] Et rursum ex vitio subiectorum, vox praedicantium prohibetur sicut ad Ezechielem Dominus dicit: Linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est [Ezech. III, 26]. Ac si aperte dicat: Idcirco tibi praedicationis sermo tollitur, quia dum me in suis actibus plebs exasperat, non est digna cui exhortatio veritatis fiat. Ex cuius ergo vitio praedicatori sermo subtrahatur, non facile cognoscitur. Quia vero Pastoris taciturnitas aliquando sibi, semper autem subiectis noceat, certissime scitur. |
4 | Sed utinam si ad praedicationis virtutem non sufficimus, loci nostri officium in innocentia vitae teneamus. Nam subditur: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Multi autem cum regiminis iura suscipiunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent, et quibus prodesse debuerant, nocent. Et quia charitatis viscera non habent, domini videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt, humilitatis locum in elationem dominationis immutant, et si quando extrinsecus blandiuntur, intrinsecus saeviunt. De quibus alias Veritas dicit: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces [Matth. VII, 15]. Contra quae, omnia considerandum nobis est quia sicut agni inter lupos mittimur, ut, sensum servantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus. Qui enim locum praedicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare, ut ex ipsa sua mansuetudine iram saevientium mitiget, et peccatorum vulnera in aliis ipse afflictionibus vulneratus sanet. Quem et si quando zelus rectitudinis exigit ut erga subiectos saeviat, furor ipse de amore sit, non de crudelitate, quatenus et iura disciplinae foris exhibeat, et intus paterna pietate diligat, quos foris quasi insequendo castigat. Quod tunc bene Rector exhibet, cum seipsum diligere per amorem privatum nescit, cum nulla quae mundi sunt appetit, cum terrenae cupiditatis oneribus nequaquam mentis colla supponit. |
5 | Unde et subditur: Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. Praedicatori etenim tanta debet in Deo esse fiducia, ut praesentis vitae sumptus quamvis non provideat, tamen sibi hos non deesse certissime sciat, ne dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis provideat aeterna. Cui etiam per viam neminem salutare conceditur, ut sub quanta festinatione iter praedicationis pergere debeat ostendatur. Quae si quis verba etiam per allegoriam velit intelligi, in sacculo pecunia clausa est; pecunia vero clausa est sapientia occulta. Qui igitur sapientiae verbum habet, sed hoc erogare proximo negligit, quasi pecuniam in sacculo ligatam tenet. Unde scriptum est: Sapientia abscondita, et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque? [Eccli. XLI, 17.] Quid vero per peram, nisi onera saeculi; et quid hoc loco per calceamenta, nisi mortuorum operum exempla signantur? Qui ergo officium praedicationis suscipit, dignum non est ut onus saecularium negotiorum portet, ne dum hoc eius colla deprimit, ad praedicanda coelestia non assurgat. Nec debet stultorum operum exempla conspicere, ne sua opera quasi ex mortuis pellibus credat munire. Sunt etenim multi qui pravitatem suam ex alienis pravitatibus tuentur. Quia enim alios talia fecisse considerant, se haec facere licenter putant. Hi quid aliud faciunt, nisi pedes suos ex mortuorum animalium munire pellibus conantur? Omnis vero qui salutat in via, ex occasione salutat itineris, non ex studio optandae eiusdem salutis. Qui igitur non amore aeternae patriae, sed praemiorum ambitu salutem audientibus praedicat, quasi in itinere salutat, quia ex occasione, et non ex intentione, salutem audientibus exoptat. |
6 | Sequitur: In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibic fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. Pax quae ab ore praedicatoris offertur, aut requiescit in domo, si in ea filius pacis fuerit, aut ad eumdem praedicatorem revertitur; quia aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et coeleste verbum sequitur quod audit; aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit, quia ad eum pax revertitur, quoniam ei a Domino pro abore sui operis merces recompensatur. |
7 | Ecce autem qui peram et sacculum portare prohibuit sumptus et alimenta ex eadem praedicatione concedit. Nam subditur: In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua. Si pax nostra recipitur, dignum est ut in eadem domo maneamus edentes et bibentes quae apud illos sunt, ut ab eis terrena stipendia consequamur, quibus praemia patriae coelestis offerimus. Unde etiam Paulus haec ipsa pro minimo suscipiens, dicit: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? [I Cor. IX, 11.] Et notandum quod subditur: Dignus est operarius mercede sua, quia iam de mercede sunt operis ipsa alimenta sustentationis, ut hic merces de labore praedicationis inchoetur, quae illic de veritatis visione perficitur. Qua in re considerandum est quod uni nostro operi duae mercedes debentur, una in via, altera in patria; una quae nos in labore sustentat, alia quae nos in resurrectione remunerat. Merces itaque quae in praesenti accipitur: hoc in nobis debet agere, ut ad sequentem mercedem robustius tendatur. Vetus ergo quisque praedicator non ideo praedicare debet, ut in hoc tempore mercedem recipiat, sed ideo mercedem recipere, ut praedicare subsistat. Quisquis namque ideo praedicat ut hic vel laudis vel muneris mercedem recipiat, aeterna procul dubio mercede se privat. Quisquis vero vel ea quae dicit, ideo placere hominibus appetit, ut, dum placet quod dicitur, per eadem dicta non ipse, sed Dominus ametur, vel idcirco terrena stipendia in praedicatione consequitur, ne a praedicationis voce per indigentiam lassetur, huic procul dubio ad recipiendam mercedem nil obstat in patria, quia sumptus sumpsit in via. |
8 | Sed quid nos (quod tamen sine dolore dicere non possum) quid nos, o Pastores, agimus, qui et mercedem consequimur, et tamen operarii nequaquam sumus? Fructus quippe sanctae Ecclesiae in stipendio quotidiano percipimus, sed tamen pro aeterna Ecclesia minime in praedicatione laboramus. Pensemus cuius damnationis sit sine labore hic percipere mercedem laboris. Ecce ex oblatione fidelium vivimus, sed quid pro animabus fidelium laboramus? Illa in stipendium nostrum sumimus quae pro redimendis peccatis suis fideles obtulerunt, nec tamen contra peccata eadem vel orationis studio, vel praedicationis, ut dignum est, insudamus. Vix pro culpa sua quempiam aperta voce reprehendimus. Et adhuc (quod est gravius) aliquando si persona in hoc mundo potens sit, eius forsitan errata laudantur, ne, si adversetur, per iracundiam munus subtrahat quod impendebat. Sed debemus sine cessatione meminisse quod de quibusdam scriptum est: Peccata Populi mei comedent [Osee IV, 8]. Cur autem peccata populi comedere dicuntur, nisi quia peccata delinquentium fovent, ne temporalia stipendia amittant? Sed et nos qui ex oblationibus fidelium vivimus, quas illi pro peccatis suis obtulerunt, si comedimus et tacemus, eorum procul dubio peccata manducamus. Pensemus ergo cuius sit apud Deum criminis peccatorum pretium manducare, et nihil contra peccata praedicando agere. Audiamus quid beati Iob voce dicitur: Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent, si fructus eius comedi absque pecunia [Iob. XXXI, 38, 39]. Terra enim contra possessorem suum clamat quando contra pastorem suum iuste Ecclesia murmurat. Cuius etiam sulci deflent, si corda audientium, quae a praecedentibus sunt patribus praedicationis voce et vigore invectionis exarata, vident aliquid quod lugeant de vita pastoris. Cuius videlicet terrae fructus possessor bonus sine pecunia non manducat, quia discretus pastor praerogat talentum verbi, ne ad damnationem suam de Ecclesia stipendium sumat alimenti. Tunc enim de terra nostra cum pecunia fructus comedimus, quando sumentes ecclesiastica subsidia in praedicatione laboramus. Praecones namque venturi iudicis sumus. Quis ergo venturum iudicem nuntiet, si praeco tacet? |
9 | Proinde considerandum nobis est ut, in quantum valet quisque, in quantum sufficit, et terrorem venturi iudicii, et dulcedinem regni, susceptae Ecclesiae insinuare contendat. Et qui una eademque exhortationis voce non sufficit simul cunctos admonere, debet singulos, in quantum valet, instruere, privatis locutionibus aedificare, exhortatione simplici fructum in filiorum suorum cordibus quaerere. Debemus namque pensare continuo quod sanctis apostolis dicitur, et per apostolos nobis: Vos estis sal terrae [Matth. V, 13]. Si ergo sal sumus, condire mentes fidelium debemus. Vos igitur, qui pastores estis, pensate quia Dei animalia pascitis. De quibus profecto animalibus Deo per Psalmistam dicitur: Animalia tua habitabunt in ea [Psal. LXVII, 11]. Et saepe videmus quod petra salis brutis animalibus ponitur, ut eamdem salis petram lambere debeant, et meliorari. Quasi ergo inter bruta animalia petra salis debet esse sacerdos in populis. Curare namque sacerdotem necesse est, quae singulis dicat, unumquemque qualiter admoneat, ut quisquis sacerdoti iungitur, quasi ex salis tactu, aeternae vitae sapore condiatur. Sal etenim terrae non sumus, si corda audientium non condimus. Quod profecto condimentum ille veraciter proximo impendit qui praedicationis verbum non subtrahit. |
10 | Sed tunc vere aliis recta praedicamus, si dicta rebus ostendimus, si nosipsi divino amore compungimur, et humanae vitae, quae sine culpa transire nequaquam potest, quotidianas lacrymis maculas lavamus. Tunc autem de nobis vere compungimur, si studiose patrum praecedentium facta pensamus, ut ex conspecta illorum gloria, in nostris nobis oculis nostra vita sordescat. Tunc vere compungimur, cum praecepta Domini studiose perscrutamur, et per haec proficere ipsi contendimus, per quae iam profecisse novimus quos veneramur. Hinc est enim quod de Moyse scriptum est: Posuit et labrum aeneum in quo lavarentur Aaron et filii eius, cum ingrederentur in sancta sanctorum, quod fecit de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi [Exod. XXXVIII, 8]. Labrum quippe aeneum Moyses ponit, in quo sacerdotes lavari debeant et sancta sanctorum ingredi, quia lex Dei prius nos lavari per compunctionem praecipit, ut nostra immunditia ad penetrandam secretorum Dei munditiam non sit indigna. Quod bene labrum de speculis mulierum perhibet factum quae ad tabernaculi ostium indesinenter excubabant. Specula quippe mulierum sunt praecepta Dei, in quibus se sanctae animae semper aspiciunt, et si quae in eis sunt foeditatis maculae, deprehendunt. Cogitationum vitia corrigunt, et quasi renitentes vultus velut ex reddita imagine componunt, quia dum praeceptis dominicis solerter intendunt, in eis procul dubio vel quid in se coelesti viro placeat, vel quid displiceat agnoscunt. Quae quandiu in hac vita sunt, aeternum tabernaculum ingredi nequaquam possunt. Sed tamen ad ostium tabernaculi mulieres excubant, quia sanctae animae etiam cum infirmitate adhuc carnis gravantur, amore tamen continuo ingressum aeterni introitus observant. Moyses ergo labrum sacerdotibus de speculis mulierum fecit, quia lex Dei lavacrum compunctionis peccatorum nostrorum maculis exhibet, dum ea per quae sanctae animae superno sponso placuerunt intuenda nobis coelestia praecepta praebet. Quibus si diligenter intendimus, internae nostrae imaginis maculas videmus. Videntes autem maculas. in poenitentiae dolore compungimur; compuncti vero, quasi in labro de speculis mulierum lavamur. |
11 | Est autem valde necessarium ut cum de nobis in compunctione afficimur, etiam commissorum nobis vitam zelemus. Sic ergo nos amaritudo compunctionis afficiat, ut tamen a proximorum custodia non avertat. Quid enim prodest, si, amantes nosmetipsos, relinquamus proximos? Vel quid rursum prodest, si, amantes vel zelantes proximos, relinquamus nosmetipsos? In ornamento quippe tabernaculi bis tinctus coccus offerri praecipitur [Exod. XXV, 4], ut ante Dei oculos charitas nostra Dei et proximi amore coloretur. Ille autem vere se diligit, qui pure diligit auctorem. Tunc ergo coccus bis tingitur, quando erga se et proximum ex amore veritatis animus inflammatur. |
12 | Sed inter haec sciendum nobis est ut sic exerceatur zelus rectitudinis contra prava acta proximorum quatenus in fervore districtionis nullo modo relinquatur virtus mansuetudinis. Ira etenim sacerdotis nequaquam debet esse praeceps et perturbata, sed magis ex consilii gravitate mitiganda. Et portare ergo debemus quos corrigimus, et corrigere quos portamus, ne si ex utroque unum defuerit, vel in fervore, vel in mansuetudine actio sacerdotalis non sit. Hinc namque est quod in templi ministerio in basibus templi sculptorio opere leones et boves et cherubim expressa sunt. Cherubim quippe est plenitudo scientiae. Sed quid est quod in basibus nec leones sine bobus, nec boves sinc leonibus fiunt? Quid enim aliud, designant bases in templo, nisi sacerdotes in Ecclesia? Qui dum sollicitudinem regiminis tolerant, quasi more basium superimpositum onus portant. In basibus ergo cherubim exprimuntur, quia decet nimirum ut sacerdotum pectora plenitudine scientiae sint referta. Per leones autem terror severitatis, per boves vero patientia mansuetudinis figuratur. Itaque in basibus nec leones sine bobus, nec boves sine leonibus exprimuntur, quia semper in sacerdotali pectore cum terrore severitatis custodiri debet virtus mansuetudinis, ut et iram mansuetudo condiat, 1502, et eamdem mansuetudinem, ne fortasse dissoluta sit, zelus districtionis accendat. |
13 | Sed ista cur loquimur, cum adhuc plerosque gravari factis atrocioribus videamus? Vobis enim sacerdotibus lugens loquor, quia nonnullos vestrum cum praemiis facere ordinationes agnovimus spiritalem gratiam vendere, et de alienis iniquitatibus cum peccati damno temporalia lucra cumulare. Cur ergo ad memoriam vestram non redit quod vox Dominica praecipiens dicit: Gratis accepistis, gratis date [Matth. X, 8]. Cur non ante mentis oculos revocatis quod templum Redemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit, et nummulariorum effudit aes? [Ioan. II, 1, 2.] Qui namque sunt in templo Dei hodie qui columbas vendunt, nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt? Per quam videlicet impositionem Spiritus sanctus coelitus datur. Columba ergo venditur, quia manus impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur. Sed Redemptor noster cathedras vendentium columbas evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est enim quod sacri canones simoniacam haeresim damnant, et eos privari sacerdotio praecipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt. Cathedra ergo vendentium columbas evertitur quando hi qui spiritalem gratiam venundant, vel ante humanos, vel ante Dei oculos, sacerdotio privantur. Et quidem multa sunt alia praepositorum mala quae humanos modo oculos latent. Et plerumque se pastores sanctos hominibus exhibent, atque in occultis suis videri turpes ante interni arbitri oculos non crubescunt. Veniet, veniet profecto ille dies, nec longe est, in quo pastorum pastor appareat, et uniuscuiusque facta in publicum deducat, et qui modo subditorum culpas per praepositos ulciscitur, tunc praepositorum mala per semetipsum saeviens damnat. Unde et ingressus in templum, per semetipsum quasi flagellum de funiculis fecit, et de domo Dei pravos negotiatores eiiciens, cathedras vendentium columbas evertit [Ioan. II, 1, 2], quia subditorum quidem culpas per pastores percutit, sed pastorum vitia per semetipsum ferit. Ecce modo hominibus negari potest quod latenter agitur. Ille certe iudex venturus est, cui tacendo quisque se non potest celare, quem negando non potest fallere. |
14 | Est et aliud, fratres charissimi, quod me de vita Pastorum vehementer affligit; sed ne cui hoc iniuriosum videatur fortasse quod assero, me quoque pariter accuso, quamvis, barbarici temporis necessitate compulsus, valde in his iaceo invitus. Ad exteriora enim negotia delapsi sumus, et aliud ex honore suscepimus, atque aliud officio actionis exhibemus. Ministerium praedicationis relinquimus, et ad poenam nostram, ut video, episcopi vocamur, qui honoris nomen, non virtutem tenemus. Relinquunt namque Deum hi qui nobis commissi sunt, et tacemus. In pravis actibus iacent, et correptionis manum non tendimus. Quotidie per multas nequitias pereunt, et eos ad infernum tendere negligenter videmus. Sed quando nos vitam corrigere valeamus alienam, qui negligimus nostram? Curis enim saecularibus intenti, tanto insensibiliores intus efficimur, quanto ad ea quae foris sunt studiosiores videmur. Usu quippe curae terrenae a coelesti desiderio obdurescit animus; et dum ipso suo usu durus efficitur per actionem saeculi, ad ea emolliri non valet quae pertinent ad charitatem Dei. Unde bene sancta Ecclesia de membris suis infirmantibus dicit: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi [Cant. I, 5]. Vineae quippe nostrae actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam minime custodimus, quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus. Nullum puto, fratres charissimi, ab aliis maius praeiudicium quam a sacerdotibus tolerat Deus, quando eos quos ad aliorum correctionem posuit dare de se exempla pravitatis cernit, quando ipsi peccamus, qui compescere peccata debuimus. Plerumque, quod est gravius, sacerdotes qui propria dare debuerant etiam aliena diripiunt. Plerumque, si quos humiliter, si quos continenter vivere conspiciunt, irrident. Considerate ergo quid de gregibus agatur, quando pastores lupi fiunt. Hi enim custodiam gregis suscipiunt, qui insidiari gregi dominico non metuunt, contra quos Dei greges custodiri debuerant. Nulla animarum lucra quaerimus, ad nostra quotidie studia vacamus, terrena concupiscimus, humanam gloriam intenta mente captamus. Et quia eo ipso quo caeteris praelati sumus, ad agenda quaelibet maiorem licentiam habemus, susceptae benedictionis ministerium vertimus ad ambitionis argumentum; Dei causam relinquimus, ad terrena negotia vacamus; locum sanctitatis accipimus, et terrenis actibus implicamur. Impletum est in nobis profecto quod scriptum est: Et erit sicut populus, sic sacerdos [Osee IV, 9]. Sacerdos enim non distat a populo, quando nullo merito suae vulgi transcendit actionem. |
15 | Imploremus Ieremiae lacrymas; consideret mortem nostram, et deplorans dicat: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum? [Thren. IV, 1.] Aurum quippe obscuratum est, quia sacerdotum vita quondam per gloriam virtutum clara, nunc per actiones infimas ostenditur reproba. Color optimus est mutatus, quia ille sanctitatis habitus per terrena et abiecta opera ad ignominiam despectionis venit. Lapides vero sanctuarii intrinsecus habebantur, nec sumebantur in summi sacerdotis corpore, nisi cum, sancta sanctorum ingrediens, in secreto sui conditoris apparebat. Nos ergo, fratres charissimi, nos sumus lapides sanctuarii qui apparere semper debemus in secreto Dei; quos nunquam necesse est foris conspici, id est nunquam in extraneis actionibus videri. Sed dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum, quia hi qui per vitam et orationem intus semper esse debuerant per vitam reprobam foris vacant. Ecce iam pene nulla est saeculi actio quam non sacerdotes administrent. Dum ergo, in sancto habitu constituti, exteriora sunt quae exhibent, quasi sanctuarii lapides foris iacent. Quia enim Graeca voce platea a latitudine vocatur, sanctuarii lapides a plateis sunt cum religiosi quique lata mundi itinera sectantur. Nec solum in plateis, sed et in capite platearum dispersi sunt, quia et per desiderium huius mundi opera peragunt, et tamen de religioso habitu culmen honoris quaerunt. In capite ergo platearum dispersi sunt, quia et iacent per ministerium operis, et honorari volunt de imagine sanctitatis. |
16 | Quanto autem mundus gladio feriatur aspicitis, quibus quotidie percussionibus intereat populus videtis. Cuius hoc nisi nostro praecipue peccato agitur? Ecce depopulatae urbes, eversa castra, Ecclesiae ac monasteria destructa, in solitudinem agri redacta sunt. Sed nos pereunti populo auctores mortis existimus, qui esse debuimus duces ad vitam. Ex nostro etenim peccato populi turba prostrata est, quia, nostra faciente negligentia, ad vitam erudita non est. Quid autem animas hominum nisi cibum Domini dixerimus, quae ad hoc sunt conditae, ut in eius corpore traiiciantur, id est ut in aeternae Ecclesiae augmentum tendant? Sed huius cibi condimentum nos esse debuimus. Sicut enim paulo superius praefati sumus, missis praedicatoribus dicitur: Vos estis sal terrae [Matth. V, 13]. Si igitur cibus Dei est populus, condimentum cibi sacerdotes esse debuerunt. Sed quia dum nos ab orationis et eruditionis sanctae usu cessamus, sal infatuatum est, condire non valet cibos Dei, atque idcirco ab auctore non sumitur, quia exigente fatuitate nostra, minime conditur. Pensemus ergo qui unquam per linguam nostram conversi, qui de perverso suo opere nostra increpatione correpti, poenitentiam egerunt, quis luxuriam ex nostra eruditione deseruit, quis avaritiam, quis superbiam declinavit? Pensemus quod lucrum Deo fecimus nos, qui, accepto talento, ab eo ad negotium missi sumus. Etenim dicit: Negotiamini dum venio [Luc. XIX, 13]. Ecce iam venit, ecce de nostro negotio lucrum requirit. Quale ei animarum lucrum de nostra negotiatione monstrabimus? Quot eius conspectui animarum manipulos de praedicationis nostrae segete illaturi sumus? |
17 | Ponamus ante oculos nostros illum tantae districtionis diem, quo iudex veniet, et rationem cum servis suis, quibus talenta credidit ponet [Ibid.]. Ecce in maiestate terribili, inter angelorum atque archangelorum choros videbitur. In illo tanto examine electorum omnium et reproborum multitudo deducetur, et unusquisque quid sit operatus ostendetur. Ibi Petrus cum Iudaea conversa, quam post se traxit, apparebit. Ibi Paulus conversum, ut ita dixerim, mundum ducens. Ibi Andreas post se Achaiam, ibi Ioannes Asiam, Thomas Indiam, in conspectum sui regis conversam ducet. Ibi omnes dominici gregis arietes cum animarum lucris apparebunt, qui sanctis suis praedicationibus Deo post se subditum gregem trahunt. Cum igitur tot pastores cum gregibus suis ante aeterni pastoris oculos venerint, nos miseri quid dicturi sumus, qui ad Dominum nostrum post negotium vacui redimus, qui pastorum nomen habuimus et oves quas ex nutrimento nostro debeamus ostendere non habemus? Hic pastores vocati sumus, et ibi gregem non ducimus. |
18 | Sed nunquid si nos negligimus, omnipotens Deus deserit oves suas? Nullo modo; nam ipse eas, sicut per prophetam pollicitus est, per semetipsum pascit [Ezech. XXXIV], omnesque quos praeordinavit ad vitam, flagellorum stimulis, compunctionis spiritu erudit. Et per nos quidem fideles ad sanctum baptisma veniunt, nostris precibus benedicuntur, et per impositionem nostrarum manuum a Deo Spiritum sanctum percipiunt, atque ipsi ad regnum coelorum pertingunt, et ecce nos per negligentiam nostram deorsum tendimus. Ingrediuntur electi, sacerdotum manibus expiati, coelestem patriam; et sacerdotes ipsi per vitam reprobam ad inferni supplicia festinant. Cui ergo rei, cui similes dixerim sacerdotes malos, nisi aquae baptismatis, quae peccata baptizatorum diluens, illos ad regnum coeleste mittit, et ipsa postea in cloacas descendit? Timeamus haec, fratres, conveniat actioni nostrae ipsum ministerium nostrum. De peccatorum nostrorum relaxatione quotidie cogitemus, ne nostra vita peccato obligata remaneat, per quam omnipotens Deus quotidie alios solvit. Consideremus sine cessatione quid sumus, pensemus negotium nostrum, pensemus pondus quod suscepimus. Faciamus quotidie nobiscum rationes, quas cum nostro iudice habemus. Et sic debemus agere curam nostri, ut non negligamus curam proximi, ut quisquis ad nos iungitur ex linguae nostrae sale condiatur. Cum vacantem quempiam et lubricum videmus, admonendus est ut coniugio frenare studeat iniquitatem suam, quatenus per hoc quod licet discat superare quod non licet. Cum coniugatum videmus, admonendus est ut sic exerceat curam saeculi, ne postponat amorem Dei; sic placeat voluntati coniugis, ut non displiceat conditori. Cum clericum videmus, admonendus est quatenus sic vivat, ut exemplum vitae saecularibus praebeat, ne si quid in illo iuste reprehenditur, ex eius vitio ipsa religionis nostrae aestimatio gravetur. Cum monachum videmus, admonendus est ut reverentiam habitus sui in actu, in locutione, in cogitatione sua semper circumspiciat, ut ea quae mundi sunt perfecte deserat, et quod ostendit humanis oculis habitu, hoc ante Dei oculos moribus praetendat. Iste itaque iam sanctus est, admoneatur ut crescat; ille vero adhuc iniquus est, admoneatur ut se corrigat, quatenus quisquis se ad sacerdotem iunxerit, sale sermonis illius conditus recedat. Haec, fratres, vobiscum sollicite cogitate, haec et proximis vestris impendite; omnipotenti Deo fructum vos reddere de negotio quod accepistis parate. Sed ista quae dicimus melius apud vos orando quam loquendo obtinebimus. OREMUS. Deus, qui nos pastores in populos vocare voluisti, praesta, quaesumus, ut hoc quod humano ore dicimur, in tuis oculis esse valeamus. Per Dominum nostrum, etc. |