monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA XI .Habita ad populum in basilica sanctae Agnetis, in die natalis eius. <<<     >>> HOMILIA XIII.Habita ad populum in basilica beati Felicis confessoris, in die natalis eius.

Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA XII. [In Corb. est trigesima quarta; in Cod. reg. Suec. est trigesima sexta.]Habita ad populum in basilica sanctae [In Cod. eod. et in C. Germ., necnon in primo Gemet., S. Agnae.] Agnetis, in die natalis eius.

0 LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. [Matth. XXV, 1-13] In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis [C. Germ. et Belvac. non habent parabolam hanc.] parabolam hanc: Simile est regnum coelorum decem virginibus quae, accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum; prudentes autem acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes, et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
1 Saepe vos, fratres charissimi, admoneo prava opera fugere, mundi huius inquinamenta devitare; sed hodierna sancti Evangelii lectione compellor dicere ut et bona quae agitis cum magna cautela timeatis, ne per hoc quod a vobis rectum geritur favor aut gratia humana requiratur, ne appetitus laudis [Pler. Mss., subripiat.] subrepat, et quod foris ostenditur intus a mercede vacuetur. Ecce enim Redemptoris voce decem virgines, et omnes dicuntur virgines, et tamen intra beatitudinis ianuam non omnes sunt receptae, quia earum quaedam, dum de virginitate sua gloriam foris expetunt, in vasis suis oleum habere noluerunt. Sed prius quaerendum nobis est quid sit regnum coelorum, aut cur decem virginibus comparetur, quae etiam virgines prudentes et fatuae dicantur. Dum enim coelorum regnum constat quia reproborum nullus ingreditur, etiam fatuis virginibus cur simile esse perhibetur? Sed sciendum nobis est quod saepe in sacro eloquio regnum coelorum praesentis temporis Ecclesia dicitur. De quo alio in loco Dominus dicit: Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala [Matth. XIII, 41]. Neque enim in illo regno beatitudinis, in quo pax summa est, inveniri scandala poterunt quae colligantur. Et unde rursum dicitur: Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, hic minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum [Ibid., V, 19]. Mandatum quippe solvit et docet quando hoc quisque voce praedicat quod vivendo non implet. Sed ad regnum aeternae beatitudinis pervenire non valet, qui non vult opere implere quod docet. Quomodo ergo in eo minimus vocabitur qui ad hoc nullo modo intrare permittitur? Quid itaque per hanc sententiam nisi praesens Ecclesia regnum coelorum dicitur? In qua doctor qui mandatum solverit minimus vocatur, quia cuius vita despicitur, restat ut eius praedicatio contemnatur. In quinque autem corporis sensibus unusquisque subsistit, geminatus autem quinarius denarium perficit. Et quia ex utroque sexu fidelium multitudo colligitur, sancta Ecclesia decem virginibus similis denuntiatur. In qua quia mali cum bonis et reprobi cum electis admisti sunt, recte similis virginibus prudentibus et fatuis esse perhibetur. Sunt namque plerique continentes qui ab appetitu se exteriori custodiunt, et spe ad interiora rapiuntur, carnem macerant, et toto desiderio ad supernam patriam anhelant, aeterna praemia expetunt, pro laboribus suis recipere laudes humanas nolunt. Hi nimirum gloriam suam non in ore hominum ponunt, sed intra conscientiam contegunt. Et sunt plerique qui corpus per abstinentiam affligunt, sed de ipsa sua abstinentia humanos favores expetunt, doctrinae inserviunt, indigentibus multa largiuntur. Sed fatuae profecto sunt virgines, quia solam laudis transitoriae retributionem quaerunt. Unde et apte subditur: Quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum; prudentes autem acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Per oleum quippe nitor gloriae designatur; vascula autem nostra sunt corda, in quibus ferimus cuncta quae cogitamus. Prudentes ergo oleum in vasis habent, quia nitorem gloriae intra conscientiam retinent, Paulo attestante, qui ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae [II Cor. I, 12]. Fatuae autem virgines oleum secum non sumunt, quia gloriam intra conscientiam non habent, [In Corb. desunt quae sequuntur, usque ad quia plerumque.] dum hanc ab ore proximorum quaerunt. Notandum vero quod omnes lampades habent, sed omnes oleum non habent, quia plerumque bona in se opera cum electis et reprobi ostendunt, sed soli ad sponsum cum oleo veniunt, qui de his quae foris egerint intus gloriam requirunt. Unde per Psalmistam quoque de sancta electorum Ecclesia dicitur: Omnis gloria eius filiae regis ab intus [Psal. XLIV, 14].
2 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes, et dormierunt, quia dum venire iudex ad extremum iudicium differt, electi et reprobi in mortis somno sopiuntur. Dormire etenim mori est. Ante somnum vero dormitare est ante mortem a salute languescere, quia per pondus aegritudinis pervenitur ad somnum mortis. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
3 De adventu sponsi clamor in media nocte fit, quia sic dies iudicii subrepit, ut praevideri non valeat quando venit. Unde scriptum est: Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet [I Thess. V, 2]. Tunc omnes virgines surgunt, quia et electi et reprobi a somno suae mortis excitantur. Lampades ornant, quia sua secum opera numerant, pro quibus aeternam recipere beatitudinem exspectant. Sed lampades fatuarum virginum exstinguuntur, quia earum opera, quae clara hominibus foris apparuerant, in adventu iudicis intus obscurantur. [Belvac., et ad retributionem non veniunt.] Et a Deo retributionem non inveniunt, quia pro eis receperunt ab hominibus laudes quas amaverunt. Quid est autem quod tunc a prudentibus oleum petunt, nisi quod in adventu iudicis cum se intus vacuas invenerint, testimonium foris quaerunt? Ac si a sua fiducia deceptae proximis dicant: Quia nos quasi sine opere repelli conspicitis, dicite de nostris operibus quid vidistis. Sed prudentes virgines respondent, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis. In illo enim die (quod tamen de quibusdam in pace Ecclesiae quiescentibus loquor) sibimetipsi testimonium uniuscuiusque vix sufficit; quanto minus et sibi et proximo? Unde et protinus per increpationem subdunt: Ite potius ad vendentes, et emite vobis. Venditores quippe olei adulatores sunt. Qui enim accepta qualibet gratia, vanis suis laudibus nitorem gloriae offerunt, quasi oleum vendunt. De quo profecto oleo Psalmista dicit: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum [Psal. CXL, 5]. Principale etenim nostrum caput est. Appellatione autem capitis ea quae principatur corpori mens vocatur. Impinguat ergo caput oleum peccatoris, cum demulcet mentem favor adulantis. Sed dum irent emere, venit sponsus, quia cum vitae suae testimonium a proximis quaerunt, iudex venit, qui non [Belvac. et C. Germ. non admittunt solum.] solum operum, sed et cordium testis est. Quae autem paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua.
4 O si sapere in cordis palato possit quid admirationis habet quod dicitur: Venit sponsus! quid dulcedinis: Intraverunt cum eo ad nuptias! quid amaritudinis: Et clausa est ianua! Venit quippe ille qui adventu suo elementa concutit, in cuius conspectu [C. Germ., duo priores Gemet. et alii, coelum cum terra. Paulo post primus Carnot. et ultimus Gemet., quis in illo die.] coelum et terra contremiscit. Unde etiam per prophetam dicit: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum [Aggae. II, 7] [Hebr. XII, 26]. Ad cuius examen omne humanum genus deducitur. Cui ad vindictam malorum remunerationemque bonorum angeli, archangeli, throni, principatus et dominationes obsequuntur. Pensate, fratres charissimi, ante conspectum tanti iudicis qui in illo die terror erit quando iam in poena remedium non erit, quae illa confusio cui reatu suo exigente continget in conventu omnium angelorum hominumque erubescere, qui pavor eum quem et tranquillum mens humana capere non valet etiam iratum videre. Quem diem bene propheta intuens, ait: Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris [Soph. I, 15]. Pensate ergo, fratres charissimi, extremi diem iudicii super corda reproborum qua asperitate propheta vidit amarescere, quem tot appellationibus non [C. Germ., Belvac. et duo Carn., non valet explere.] valet explicare. Quanta vero tunc erit electorum laetitia, qui de eius merentur visione gaudere, de cuius conspectu vident et elementa omnia contremiscere, cum eo simul ad nuptias intrare! Qui [Belvac., Turon., Longip., qui de nuptiis.] et in sponsi nuptiis gaudent, et tamen ipsi sunt sponsa, quia in illo aeterni regni thalamo visioni nostrae Deus coniungitur. Quae scilicet visio nunquam iam in perpetuum ab amoris sui amplexibus evelletur. Tunc regni ianua lugentibus claudetur, quae modo quotidie poenitentibus aperitur. Erit namque et tunc poenitentia, sed fructuosa iam non erit, quia nequaquam tunc veniam invenit, qui modo aptum veniae tempus perdit. Hinc etenim Paulus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis [II Cor. VI, 2]. Hinc propheta ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est [Isai. LV, 6].
5 Unde et easdem virgines fatuas invocantes Dominus non audit, quia interclusa regni ianua, [Ita simpliciter Turon., Belvac., C. Germ., etc. In Corb. Germ. tamen alia manu ascriptum, ut habent Editi, is qui nunc per exauditionem prope.] is qui prope esse poterat, prope iam non erit. Nam subditur: Novissime veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Ibi iam a Deo non potest mereri quod petit, qui hic noluit audire quod iussit, qui tempus congruae poenitentiae perdidit, frustra ante regni ianuam cum precibus venit. Hinc est enim quod per Salomonem Dominus dicit: Vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit. Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio, et angustia, tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me [Prov. I, 24, seq.]. Ecce [Gemeticenses, Ecce, aperi, clamant.] aperiri clamant, et, repulsionis suae dolore compulsae, appellationem dominantis ingeminant, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Preces offerunt, sed nesciuntur, quia tunc velut incognitos Dominus deserit, quos modo suos per vitae meritum non agnoscit.
6 Ubi apte quoque generalis ad discipulos exhortatio subinfertur, cum dicitur: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Quia post peccata Deus poenitentiam suscipit, si sciret quisque de praesenti saeculo quo tempore exiret, aliud tempus voluptatibus, atque aliud poenitentiae aptare potuisset. Sed qui poenitenti veniam spopondit, peccanti diem crastinum non promisit. Semper ergo extremum diem debemus metuere, quem nunquam possumus praevidere. Ecce hunc ipsum diem, in quo loquimur, [Bellovac., et inducias.] ad inducias conversionis accepimus, et tamen mala quae fecimus flere recusamus. Non solum commissa non plangimus, sed etiam quae defleantur augemus. At si aliqua nos aegritudo corripiat, si signa aegritudinis vicinam mortem denuntient, inducias vivendi quaerimus, ut peccata nostra defleamus, et eas [Secundus Carn. et ult. Gemet., cum magno studii desiderio.] cum magno aestu desiderii petimus, quas acceptas modo pro nihilo habemus. 7. Rem, fratres charissimi, refero, quam si [Belvac., C. Germ., Longip., Val. Cl., intenta vult. Secundus Carnot., intenta aure, etc.] intente audire vult charitas vestra, ex consideratione illius vehementer instruetur. Quidam vir nobilis in Valeria provincia nomine Chrysaorius fuit, quem lingua rustica populus Chryserium vocabat: vir valde [Secundus Carnot., duo priores Gemet. et Bigot., dives.] idoneus, sed tantum plenus vitiis, quantum rebus; superbia tumidus, carnis suae voluptatibus subditus, in acquirendis rebus avaritiae facibus accensus. Sed cum tot malis Dominus finem ponere decrevisset, sicut a religioso viro quodam, qui nunc superest, propinquo illius didici, corporis languore percussus est. Qui ad extremum veniens, eadem hora qua iam de corpore erat exiturus, apertis oculis vidit tetros et nigerrimos spiritus coram se assistere, et vehementer [De hac voce consule notas ad cap. 38 l. IV Dialog.] imminere, ut ad inferni claustra se raperent. Coepit tremere, pallescere, sudare, et magnis vocibus inducias petere, filiumque suum nomine Maximum, quem ipse iam monachus monachum vidi, nimiis et turbatis clamoribus vocare, dicens: Maxime curre, nunquam tibi aliquid mali feci, in fidem tuam me suscipe. Turbatus mox Maximus adfuit, lugens et perstrepens familia convenit. Eos autem quos ille insistentes sibi graviter tolerabat ipsi malignos spiritus videre non poterant, sed eorum praesentiam in confusione, in pallore ac tremore illius qui trahebatur videbant. Pavore autem tetrae eorum imaginis huc illucque vertebatur in lectulo, iacebat in sinistro latere, aspectum eorum ferre non poterat; vertebatur ad parietem, ibi aderant. Cumque constrictus nimis [Corb. Germ., relaxare.] relaxari se iam posse desperaret, coepit magnis vocibus clamare, dicens: Inducias vel usque mane, inducias vel usque mane. Sed cum haec clamaret, in ipsis suis vocibus de habitaculo suae carnis evulsus est. De quo nimirum constat quia pro nobis ista, non pro se, viderit, ut eius visio nobis proficiat, quos adhuc divina patientia longanimiter exspectat. Nam illi tetros spiritus ante mortem vidisse, et inducias petiisse, quid profuit, qui easdem inducias quas petiit, non accepit? Nos ergo, fratres charissimi, nunc sollicite ista cogitemus, ne nobis in vacuum tempora pereant, et tunc quaeramus ad bene agendum [Idem, cum Belv. et primo Carn., venire.] vivere, cum iam compellimur de corpore exire. Mementote quid Veritas dicat: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato [Matth. XXIV, 20]. Per legis quippe mandatum ambulare longius Sabbato non licet [Exod. VI]; hiems quoque ad ambulandum [Turon., C. Germ., Belv., impedimentum est.] impedimento est, quia gressus ambulantium torpor frigoris astringit. Ait ergo; Orate ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato. Ac si aperte dicat: Videte ne tunc quaeratis peccata vestra fugere, quando iam non licet ambulare. Illud ergo tempus quo fugere non licet modo debet cogitari dum licet. Illa hora nostri exitus est semper intuenda, ista Redemptoris nostri admonitio ante mentis oculos semper ponenda, qua ait: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Gregorius Magnus HOME

bsb32655.179

Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA XI .Habita ad populum in basilica sanctae Agnetis, in die natalis eius. <<<     >>> HOMILIA XIII.Habita ad populum in basilica beati Felicis confessoris, in die natalis eius.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12