monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA IX.Habita ad populum in basilica sancti Silvestri, in die natalis eius. <<<     >>> HOMILIA XI .Habita ad populum in basilica sanctae Agnetis, in die natalis eius.

Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA X [Est nona in Cod. reg. Suec.].Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, in die [Belv., Theophaniae.] Epiphaniae.

0 LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. [Matth. II, 1-12] Cum natus esset Iesus in Bethlehem Iudae, in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Ierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Iudae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethlehem, terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes, clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens, adorem eum. Qui, cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella quam viderant in Oriente antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Et, intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius; et, procidentes, adoraverunt eum. Et, apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Et, responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
1 Sicut in lectione evangelica, fratres charissimi, audistis, coeli Rege nato, rex terrae turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum celsitudo coelestis aperitur. Sed quaerendum nobis est quidnam sit quod, Redemptore nato, pastoribus in Iudaea angelus apparuit, atque ad adorandum hunc ab Oriente magos non angelus, sed stella perduxit? Quia videlicet Iudaeis, tanquam ratione utentibus, [Propter formam exteriorem hominis quam assumere solent angeli, quos aliunde incorporeos asserit sanctus Gregorius. Vide l. IV Dial., c. 29, ubi sic discipulum interrogat: Dic, quaeso te, apostatas spiritus. . . . . corporeos, an incorporeos suspicaris. Respondit Petrus: Quis sanum sapiens esse spiritus corporeos dixerit?] rationale animal, id est angelus, praedicare debuit; gentiles vero, quia uti ratione nesciebant, ad cognoscendum Dominum non per vocem, sed per signa perducuntur. [Haec, usque ad signa autem infidelibus, non fidelibus, absunt a Mss. Belv., C. Germ. duob. Carn., Big. et uno Gemet.] Unde etiam per Paulum dicitur: Prophetiae fidelibus datae sunt, non in fidelibus; signa autem infidelibus, non fidelibus [I Cor. XIV, 22]; quia et illis prophetiae tanquam fidelibus, non infidelibus; et istis signa tanquam infidelibus, non fidelibus data sunt. Et notandum quod Redemptorem nostrum, cum iam perfectae esset aetatis, eisdem gentilibus apostoli praedicant, eumque parvulum, et necdum per humani corporis officium loquentem, stella gentibus denuntiat, quia nimirum rationis ordo poscebat ut et loquentem iam Dominum loquentes nobis praedicatores innotescecent, et necdum loquentem elementa muta praedicarent.
2 Sed in omnibus signis quae vel nascente Domino vel moriente monstrata sunt, considerandum nobis est quanta fuerit in quorumdam Iudaeorum corde duritia, quae hunc nec per prophetiae donum, nec per miracula agnovit. Omnia quippe elementa auctorem suum venisse testata sunt. Ut enim de eis quiddam usu humano loquar, Deum hunc coeli esse cognoverunt, quia protinus stellam miserunt. Mare cognovit, quia sub plantis eius se calcabile praebuit. Terra cognovit, quia eo moriente contremuit. Sol cognovit, quia lucis suae radios abscondit. Saxa et parietes cognoverunt, quia tempore mortis eius scissa sunt. Infernus agnovit, quia hos quos tenebat mortuos reddidit. Et tamen hunc, [Corb. Germ., tres Gemet., Val. Cl., quem Deum.] quem Dominum omnia insensibilia elementa senserunt, adhuc infidelium Iudaeorum corda Deum esse minime cognoscunt, et, duriora saxis, scindi [Bigot. et duo prior. Gemet., ad poenitentiam.] ad poenitendum nolunt, eumque confiteri abnegant, quem elementa, ut diximus, aut signis aut scissionibus Deum clamabant. Qui etiam ad damnationis suae cumulum, eum quem natum despiciunt, nasciturum longe ante praesciverunt. Et non solum quia nasceretur, noverant, sed etiam ubi nasceretur. Nam ab Herode requisiti, locum nativitatis eius exprimunt, quem Scripturae auctoritate didicerunt. Et testimonium proferunt, quod Bethlehem honorari nativitate novi ducis ostenditur, ut ipsa [Belv. et C. Germ., eorum gemina scientia.] eorum scientia et illis fieret ad testimonium damnationis, et nobis ad adiutorium credulitatis. Quos profecto bene Isaac, cum Iacob filium suum benediceret, designavit [Genes. XXVII, 28, seq.]; qui et caligans oculis et prophetans, in praesenti filium non vidit, cui tam multa in posterum praevidit, quia nimirum Iudaicus populus prophetiae spiritu plenus et caecus eum de quo multa in futurum praedixit in praesenti positum non agnovit.
3 Sed nativitate Regis nostri cognita, Herodes ad callida argumenta convertitur, ne terreno regno privaretur. Renuntiari sibi ubi puer inveniretur postulat, adorare eum velle se simulat, [Sic legere cogimur magno Mss. consensu. Editi habent ut hunc si invenire possit exstinguat.] ut (quasi hunc invenire possit) exstinguat. Sed quanta est humana malitia contra consilium divinitatis? Scriptum quippe est: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum [Prov. XXI, 30]. Nam ea quae apparuit stella magos perducit; natum Regem reperiunt, munera deferunt, et ne redire ad Herodem debeant in somnis admonentur; sicque fit ut Iesum, quem quaerit Herodes, invenire non possit. [Corb. et Corb. Germ., cuius personam ii in aliquam rem agunt qui hypocritae designantur.] Cuius persona qui alii quam hypocritae designantur, qui dum ficte quaerunt, invenire Dominum nunquam merentur?
4 Sed inter haec sciendum quod Priscillianistae haeretici nasci unumquemque hominem sub constitutionibus stellarum putant; et hoc in adiutorium sui erroris assumunt, quod nova stella exiit cum Dominus in carne apparuit, cuius fuisse fatum eamdem quae apparuit stellam putant. Sed si Evangelii verba pensamus, quibus de eadem stella dicitur: Usque dum veniens staret supra ubi erat puer, dum non puer ad stellam, sed stella ad puerum cucurrit, si dici liceat, non stella fatum pueri, sed fatum stellae is qui apparuit puer fuit. Sed a fidelium cordibus absit ut aliquid esse fatum dicant. Vitam quippe hominum solus hanc conditor qui creavit administrat. Neque enim propter stellas homo, sed stellae propter hominem factae sunt. Et si stella fatum hominis dicitur, ipsis suis ministeriis subesse homo perhibetur. Certe cum Iacob, de utero egrediens, prioris fratris plantam teneret manu [Genes. XXV, 25], prior perfecte nequaquam egredi potuit, nisi et subsequens inchoasset; et tamen cum uno tempore, eodemque momento utrumque mater fuderit, non una utriusque vitae [Longip. et Val. Cl., vitae aequalitas.] qualitas fuit.
5 Sed ad hoc solent mathematici respondere, quia virtus constellationis [Omnes Mss. nostri, excepto Belv., habent, in ictu pungentis, et tamen postea, in ictu puncti] in ictu puncti est. Quibus e diverso nos dicimus quia magna est mora nativitatis. Si igitur in ictu puncti constellatio permutatur, necesse iam erit ut tot dicant fata, quot sunt membra nascentium. Fateri etiam mathematici solent quod quisquis [Abest in a Belv., C. Germ., Gemet., etc.] in signo Aquarii nascitur, in hac vita piscatoris [Belv. et C. Germ., ministerio.] ministerium sortiatur. Piscatores vero, ut fertur, Getulia non habet. Quis ergo dicat quia nemo illic in stella Aquarii nascitur, ubi piscator omnimodo non habetur? Rursum quos nasci sub signo Librae asserunt, trapezitas futuros dicunt; et trapezitas multarum Gentium provinciae ignorant. Fateantur ergo necesse est, aut hoc in eis signum deesse, aut effectum fatalem nullo modo habere. In Persarum quoque, Francorumque terra Reges ex genere prodeunt; quibus profecto nascentibus quis aestimet quanti eisdem momentis horarum ac temporum ex servili conditione nascuntur? et tamen regum filii uno eodemque sidere cum servis nati, ad regnum proficiunt, cum servi qui secum fuerant [Duo prior Gemet. et Big., nati.] geniti, in servitute moriantur. Haec de stella breviter diximus, ne Mathematicorum stultitiam indiscussam praeterisse videamur. 6. Magi vero aurum, thus et myrrham deterunt. Aurum quippe regi congruit, thus vero in Dei sacrificium ponebatur, myrrha autem mortuorum corpora condiuntur. Eum ergo magi quem adorant etiam mysticis muneribus praedicant, auro regem, thure Deum, myrrha mortalem. Sunt vero nonnulli baeretici qui hunc Deum credunt, sed ubique regnare nequaquam credunt. Hi profecto ei thus offerunt, sed offerre etiam aurum nolunt. Et sunt nonnulli qui hunc regem existimant, sed Deum negant. Hi videlicet ei aurum offerunt, sed offerre thus nolunt. Et sunt nonnulli qui hunc et Deum et regem fatentur, sed assumpsisse carnem mortalem negant. Hi nimirum ei aurum et thus offerunt, sed offerre myrrham assumptae mortalitatis nolunt. Nos itaque nato Domino offeramus aurum, ut hunc ubique regnare fateamur; offeramus thus, ut credamus quod is qui in tempore apparuit Deus ante tempora exstitit; offeramus myrrham, ut eum quem credimus in sua divinitate impassibilem credamus etiam in nostra fuisse carne mortalem. Quamvis in auro, thure et myrrha intelligi et aliud potest. Auro namque sapientia designatur, Salomone attestante, qui ait: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis [Prov. XXI, 20, sec. LXX]. Thure autem quod Deo incenditur virtus orationis exprimitur, Psalmista testante, qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo [Psal. CXL, 2]. Per myrrham vero carnis nostrae mortificatio figuratur; unde sancta Ecclesia de suis operariis usque ad mortem pro Deo certantibus dicit: Manus meae distillaverunt myrrham [Cant. V, 5]. Nato ergo Regi aurum offerimus, si in conspectu illius [Turon., claritatis supernae patriae luce resplendemus. C. Germ., claritatis supernae sapientiae lumine respl.] claritate supernae sapientiae resplendemus. Thus offerimus, [Secundus Carn., si concupiscentias carnis.] si cogitationes carnis per sancta orationum studia in ara cordis incendimus, ut suave aliquid Deo per coeleste desiderium redolere valeamus. Myrrham offerimus, si carnis vitia per abstinentiam mortificamus. Per myrrham namque, ut diximus, agitur ne mortua caro putrefiat. Mortuam vero carnem putrescere, est hoc mortale corpus fluxui luxuriae deservire, sicut de quibusdam per prophetam dicitur: Computruerunt iumenta in stercore suo [Ioel. I, 17]. Iumenta quippe in stercore suo putrescere est carnales homines in fetore luxuriae vitam finire. Myrrham ergo Deo offerimus, quando hoc mortale corpus a luxuriae putredine per condimentum continentiae custodimus.
7 Magnum vero nobis aliquid magi innuunt, quod in regionem suam per aliam viam revertuntur. In eo namque quod admoniti faciunt, nobis profecto insinuant quid faciamus. Regio quippe nostra paradisus est, ad quam, Iesu cognito, redire per viam qua venimus prohibemur. A regione etenim nostra superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum [Duo prior. Gemet., comedendo.] gustando, discessimus; sed ad eam necesse est, ut flendo, obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando, redeamus. Per aliam ergo viam ad regionem nostram regredimur, quoniam qui a paradisi gaudiis per delectamenta discessimus, ad haec per lamenta revocamur. Unde necesse est, fratres charissimi, ut semper pavidi semperque suspecti ponamus ante oculos cordis hinc culpas operis, illinc iudicium extremae districtionis. Pensemus quam districtus iudex veniat, qui iudicium minatur et latet; terrores peccatoribus intentat, et tamen adhuc sustinet; et idcirco venire citius differt, ut minus inveniat quos condemnet. Puniamus fletibus culpas, et cum Psalmistae voce praeveniamus faciem eius in confessione [Psal. XCIV, 2]. Voluptatum nos ergo fallacia nulla decipiat, nulla vana laetitia seducat. In proximo namque est iudex qui dixit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis [Luc. VI, 25]. Hinc etenim Salomon ait: Risus dolori miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat [Prov. XIV, 13]. Hinc iterum dicit: Risum deputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? [Eccle. II, 2.] Hinc rursus ait: Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia [Ibid., 75]. Pertimescamus ergo praecepta Dei, si celebramus veraciter solemnitatem Dei. Gratum namque Deo sacrificium est afflictio contra peccatum, Psalmista testante, qui ait: Sacrificium Deo spiritus contribulatus [Psal. L, 19]. Peccata nostra praeterita in baptismatis perceptione [Corb., secundus Carn., Gemet., Bigot., donata sunt. C. Germ. et primus Carn., deleta sunt.] laxata sunt, et tamen post baptisma multa commisimus, sed lavari iterum baptismatis aqua non possumus. Quia ergo et post baptisma inquinavimus vitam, baptizemus lacrymis conscientiam, quatenus regionem nostram per viam aliam repetentes, qui ex ea bonis delectati discessimus, ad eam malis amaricati redeamus, praestante Domino nostro, etc.
Gregorius Magnus HOME

bsb32655.179

Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA IX.Habita ad populum in basilica sancti Silvestri, in die natalis eius. <<<     >>> HOMILIA XI .Habita ad populum in basilica sanctae Agnetis, in die natalis eius.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10