monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA VIII.Habita ad populum in basilica beatae Mariae Virginis, in die Natalis Domini. <<<     >>> HOMILIA X .Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, in die Epiphaniae.

Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA IX.Habita ad populum in basilica sancti [Ita legitur in omnibus Mss. nostris, nullibi autem Felicis; quod pro varia lect. Gussanv. annotavit. In duob. Gemet. vet. legitur Silvestri papae. In alio, episcopi. In kalend. Rom. a Ioanne Frontone edito, quod putat ante an. 731 exaratum esse, aliud Evangelium assignatur in festo sancti Silvestri.] Silvestri, in die natalis eius.

0 LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. [Matth. XXV, 14-30] In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Post multum vero temporis venit Dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Ait illi Dominus eius: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo [In Corb. Germ. et Norm., simpliciter, lucratus sum.] superlucratus sum. Ait illi Dominus eius: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti; et timens abii et abscondi talentum tuum in terra, ecce habes quod tuum est. Respondens autem dominus eius, dixit ei: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi; oportuit ergo te [C. Germ., Belv. et Bigot. committere.] dare pecuniam meam nummulariis, et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usura. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo. Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores; illic erit fletus et stridor dentium.
1 Lectio sancti Evangelii, fratres charissimi, sollicite considerare nos admonet, ne nos, qui plus caeteris in hoc mundo accepisse aliquid cernimur ab auctore mundi, gravius inde iudicemur. Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo esse humilior atque ad serviendum promptior quisque debet ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione. Ecce homo qui peregre proficiscitur, servos suos vocat, eisque ad negotium talenta partitur. Post multum vero temporis positurus rationem revertitur, bene operantes pro apportato lucro remunerat, servum vero a bono opere torpentem damnat. Quis itaque iste homo est qui peregre proficiscitur, nisi Redemptor noster, qui in ea carne quam assumpserat abiit in coelum? Carnis enim locus proprius terra est, quae [Belvac., quasi peregrina.] quasi ad peregrina ducitur, dum per Redemptorem nostrum in coelo collocatur. Sed homo iste peregre proficiscens servis suis bona sua tradidit, quia fidelibus suis spiritalia dona concessit. Et uni quidem quinque talenta, alii duo, alii vero commisit unum. Quinque etenim sunt corporis sensus, videlicet visus, auditus, gustus, odoratus et tactus. Quinque ergo talentis donum quinque sensuum, id est exteriorum scientia, exprimitur. Duobus vero intellectus et operatio designatur. Unius autem talenti nomine intellectus tantummodo designatur. Sed is qui quinque talenta acceperat alia quinque lucratus est, quia sunt nonnulli qui, etsi interna ac mystica penetrare nesciunt, pro intentione tamen supernae patriae docent recta quos possunt de ipsis exterioribus quae [In recent. Ed. additur duplum talentum portant, quod abest a veteribus tum vulg. tum manu exaratis.] acceperunt; dumque se a carnis petulantia et a terrenarum rerum ambitu, atque a visibilium voluptate, custodiunt, ab his etiam alios admonendo compescunt. Et sunt nonnulli qui, quasi duobus talentis ditati, intellectum atque operationem percipiunt, subtilia de internis intelligunt, mira in exterioribus operantur; cumque et intelligendo et operando aliis praedicant, quasi duplicatum de negotio lucrum reportant. Bene autem alia quinque vel alia duo in lucrum venisse referuntur, quia dum [1. Carnot., utrique sensui.] utrique sexui praedicatio impenditur, quasi accepta talenta geminantur. Sed is qui unum talentum acceperat, abiens, fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Talentum in terra abscondere est acceptum ingenium in terrenis actibus implicare, lucrum spiritale non quaerere, cor a terrenis cogitationibus nunquam levare. Sunt namque nonnulli qui donum intelligentiae perceperunt, sed tamen sola quae carnis sunt sapiunt. De quibus per prophetam dicitur: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt [Ierem. IV, 22]. Sed Dominus, qui talenta contulit, rationem positurus redit, quia is qui nunc pie spiritalia dona tribuit districte in iudicio merita exquirit, quid quisque accepit considerat, et quod lucrum de acceptis reportet pensat.
2 Servus qui geminata talenta retulit a domino laudatur, atque ad aeternam remunerationem [In Ed., introducitur.] perducitur, cum ei voce dominica dicitur: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. Pauca quippe bona sunt omnia praesentis vitae, quamlibet multa esse videantur, [Haec absunt a Belv., Corb., duob. prior. Gemet., duob. Carnut. et Longip. Exstant in C. Germ., alia manu, sed antiqua.] comparatione retributionis aeternae. Sed tunc fidelis servus super multa constituitur quando, devicta omni corruptionis molestia, de aeternis gaudiis in illa coelesti sede gloriatur. Tunc ad domini sui gaudium perfecte intromittitur, quando in aeterna illa patria assumptus, atque angelorum coetibus admistus, sic interius gaudet de munere, ut non sit iam quod exterius doleat de corruptione.
3 Servus autem qui operari de talento noluit, ad dominum cum verbis excusationis redit, dicens: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti; et timens abii et abscondi talentum tuum in terra, ecce habes quod tuum est. Notandum quod inutilis servus durum dominum vocat, cui tamen ad lucrum deservire dissimulat, et timuisse se dicit in lucrum talentum expendere, qui hoc solum timere debuerat, ne hoc sine lucro ad dominum reportaret. Sunt enim plerique intra sanctam Ecclesiam, quorum iste servus imaginem tenet, qui melioris vitae vias aggredi metuunt, et tamen iacere in sui torporis ignavia non pertimescunt; cumque se peccatores considerant, sanctitatis vias arripere trepidant, et remanere in suis iniquitatibus non formidant. Quorum bene Petrus adhuc in infirmitate positus speciem tenet cum, viso miraculo piscium, dixit: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum [Luc. V, 8]. Imo si te peccatorem consideras, [Additur in duob. Carnut. in veritate.] oportet ut a te Dominum non repellas. Sed qui idcirco melioris habitus vias, et rectioris vitae apprehendere arcem nolunt, quia infirmos se esse conspiciunt, quasi et peccatores se fatentur, et Dominum repellunt, eumque [Ita C. Germ., Belv. et potiores Mss. In Excusis, eumque in quo sanctificari debeant.] quem in se sanctificare debuerant, fugiunt, et velut in perturbatione consilium non habent, dum moriuntur, et vitam timent. Unde et huic servo protinus respondetur: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non [C. Germ. et 3 Gemet., non spargo.] sparsi; oportuit ergo te dare pecuniam meam nummulariis, et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usura. Ex verbis suis servus constringitur cum dominus dicit: Meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi. Ac si aperte dicat: Si iuxta tuam sententiam et illud exquiro quod non dedi, quanto magis a te exquiro quod ad erogandum [Hic ex Mss. et antiq. Ed. replevimus lacunam duarum linearum.] dedi; oportuerat ergo te dare pecuniam meam nummulariis; et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usura. Pecuniam vero dare nummulariis est eis scientiam praedicationis impendere qui hanc valeant exercere.
4 Sed sicut nostrum periculum aspicitis si dominicam pecuniam teneamus, ita vestrum, fratres charissimi, sollicite pensate, quia a vobis cum usura exigitur quod auditis. In usura quippe pecunia etiam non data recipitur. Cum enim hoc redditur quod acceptum fuerat, illud etiam superimpenditur quod acceptum non est. Pensate ergo, fratres charissimi, quia de accepta hac verbi pecunia usuras solvetis, et curate ut ex eo quod auditis etiam alia studeatis intelligere quae non auditis, quatenus alia ex aliis colligentes, etiam illa discatis ex vobismetipsis agere quae necdum ex praedicatoris ore didicistis. Pigrum vero servum qua sententia feriat audiamus: Tollite ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta.
5 Opportunum valde videbatur ut cum malo servo unum talentum tollitur, ei potius qui duo quam qui quinque talenta acceperat daretur. Illi enim [Ed. suppleverunt magis, quod abest a Mss.] dari debuit qui minus quam qui plus habuit. Sed, sicut superius diximus, per quinque talenta, quinque videlicet sensus, id est exteriorum scientia designatur, per duo autem intellectus et operatio exprimitur. Plus ergo habuit qui duo quam qui quinque talenta perceperat, quia qui per quinque talenta exteriorum administrationem meruit, ab intellectu interiorum adhuc vacuus fuit. Unum ergo talentum, quod intellectum significare diximus, illi dari debuit qui bene exteriora quae acceperat ministravit. Quod quotidie in sancta Ecclesia cernimus, quia plerique dum bene ministrant exteriora quae accipiunt, per adiunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur, ut etiam de interna intelligentia polleant qui exteriora fideliter administrant.
6 Generalis etiam mox sententia subditur, qua dicitur: Omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo. Habenti namque dabitur, et abundabit, quia quisquis charitatem habet etiam dona alia percipit. Quisquis charitatem non habet etiam dona quae percepisse videbatur amittit. Unde necesse est, fratres mei, ut per omne quod agitis erga charitatis custodiam vigiletis. Charitas autem vera est amicum diligere in Deo, et inimicum diligere propter Deum. Quam quisquis non habet omne bonum amittit quod habet, talento quod acceperat privatur, et iuxta Dominicam sententiam in exteriores tenebras mittitur. Per poenam quippe in exteriores tenebras cadit, qui per culpam suam sponte in interiores tenebras cecidit; et illic coactus patitur tenebras ultionis, qui hic libenter sustinuit [Corb. et Belv., tenebras voluntatis.] tenebras voluptatis.
7 Sciendum vero est quod nullus piger ab hac talenti acceptione securus est. Nullus namque est qui veraciter dicat: Talentum minime accepi, non est unde rationes ponere cogar. Talenti enim nomine cuilibet pauperi etiam hoc ipsum reputabitur, quod vel minimum accepit. Alius namque accepit intelligentiam, praedicationis ministerium debet ex talento. Alius terrenam substantiam accepit, erogationem talenti debet ex rebus. Alius nec internorum intelligentiam, nec rerum affluentiam accepit, sed tamen didicit artem qua pascitur, ipsa ars ei in talenti acceptione reputatur. Alius nihil horum assecutus est, sed tamen fortasse familiaritatis locum apud divitem meruit, talentum profecto familiaritatis accepit. Si ergo nihil ei pro indigentibus loquitur, pro talenti retentione damnatur. Habens ergo intellectum curet omnino ne taccat, habens rerum affluentiam vigilet ne a misericordiae largitate torpescat, habens artem qua regitur magnopere studeat ut usum atque utilitatem illius cum proximo partiatur, habens loquendi locum apud divitem damnationem pro retento talento timeat, si, cum valet, non apud eum pro pauperibus intercedit. Tantum quippe ab unoquoque nostrum venturus iudex exiget quantum dedit. Ut ergo de talenti sui rationibus, redeunte Domino, quisque securus sit, cum tremore penset quotidie quid accepit. Ecce namque iam iuxta est ut ille qui peregre profectus est redeat. Quasi quippe peregre abiit qui de hac terra in qua natus est longe discessit; sed profecto revertitur, ut de talentis rationes ponat, quia si a bona actione torpescimus, [Val. Cl., de ipsis bonis.] de ipsis donis quae contulit nos districtius iudicat. Consideremus ergo quae accepimus, atque in eorum erogatione vigilemus. Nulla nos a spiritali opere terrena cura impediat, ne si in terra talentum absconditur, talenti dominus ad iracundiam provocetur. Piger etenim servus, cum iam culpas iudex examinat, talentum de terra levat, quia sunt plerique qui tunc se [Corb., a terrenis obligationibus. Turon., a terrenis desideriis vel cogitationibus, vel operibus.] a terrenis desideriis vel operibus subtrahunt, quando iam per animadversionem iudicis ad aeternum supplicium trahuntur. Ante ergo de talenti nostri ponenda ratione vigilemus, ut cum iam iudex ad feriendum imminet, lucrum nos quod fecimus excuset. Quod praestet nobis Deus, qui vivit, etc.
Gregorius Magnus HOME

bsb32655.156

Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA VIII.Habita ad populum in basilica beatae Mariae Virginis, in die Natalis Domini. <<<     >>> HOMILIA X .Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, in die Epiphaniae.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik