monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA VI.Habita ad populum in basilica sanctorum Marcellini et Petri, Dominica tertia Adventus Domini. <<<     >>> HOMILIA VIII.Habita ad populum in basilica beatae Mariae Virginis, in die Natalis Domini.

Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA VII.Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, [In 2 Gemet. solo Dominica haec indicatur, nec alia dies assignatur in Mss.] Dominica quarta in Adventu Domini.

0 LECTIO S. EVANG. SEC. IOAN. [Ioan. I, 19-28] In illo tempore, miserunt Iudaei a Ierosolymis sacerdotes et levitas ad Ioannem, ut interrogarent eum: Tu quis es? Et confessus est, et non negavit. Et confessus est: Quia non sum ego Christus. Et interrogavecunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. Dixerunt ergo ei: Quis es, ut responsum demus his, qui miserunt nos? Quid dicis de teipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis. Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Respondit eis Ioannes, dicens: [C Germ. et Bigot., ego quidem baptizo.] Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est, [Belvac. et C. Germ., cuius ego non sum dignus ut solvam. Habet etiam Bigot. ut solvam.] cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
1 Ex huius nobis lectionis verbis, fratres charissimi, Ioannis humilitas commendatur, qui cum tantae virtutis esset ut Christus credi potuisset, elegit solide subsistere in se, ne humana opinione raperetur inaniter super se. Nam confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. Sed quia dixit Non sum, negavit plane quod non erat, sed non negavit quod erat, ut veritatem loquens, eius membrum fieret cuius sibi nomen fallaciter non usurparet. Cum ergo non vult appetere nomen Christi, factus est membrum Christi, quia dum infirmitatem suam studuit humiliter agnoscere, illius celsitudinem meruit veraciter obtinere. Sed cum ex lectione alia Redemptoris nostri sententia ad mentem reducitur, ex huius lectionis verbis nobis quaestio valde implexa generatur. Alio quippe in loco inquisitus a discipulis Dominus de Eliae adventu, respondit: Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eum quaecunque voluerunt. Et si vultis scire, Ioannes ipse est Elias [Matth. XVII, 12]. Requisitus autem Ioannes, dicit: Non sum Elias. Quid est hoc, fratres charissimi, quia quod Veritas affirmat, hoc propheta Veritatis negat? Valde namque inter se diversa sunt Ipse est et Non sum. Quomodo ergo propheta Veritatis est, si eiusdem Veritatis sermonibus concors non est? Sed si subtiliter veritas ipsa requiratur, hoc quod inter se contrarium sonuit, quomodo contrarium non sit invenitur. Ad Zachariam namque de Ioanne angelus dicit: Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae [Luc. I, 17]. Qui idcirco venturus in spiritu et virtute Eliae dicitur, quia sicut Elias secundum Domini adventum praeveniet, ita Ioannes praevenit primum. Sicut ille praecursor venturus est iudicis, ita iste praecursor est factus Redemptoris. Ioannes igitur in spiritu Elias erat, in persona Elias non erat. Quod ergo Dominus fatetur de spiritu, hoc Ioannes denegat de persona, quia et iustum sic erat, ut et discipulis Dominus spiritalem de Ioanne sententiam diceret, et Ioannes idem turbis carnalibus non de suo spiritu, sed de corpore responderet. Contrarium ergo veritati videtur esse quod Ioannes sonuit, sed tamen a veritatis tramite non recessit.
2 Qui cum se etiam prophetam negat, quia videlicet non solum poterat Redemptorem [Gemeticenses et nonnulli, praedicere.] praedicare, sed etiam demonstrare, quisnam sit continuo exprimit, dum subiungit: Ego vox clamantis in deserto. Scitis, fratres charissimi, quia unigenitus Filius Verbum Patris vocatur, Ioanne attestante, qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Et ex ipsa vestra locutione cognoscitis quia prius vox sonat, ut verbum postmodum possit audiri. Ioannes ergo vocem se esse asserit, quia Verbum praecedit. Adventum itaque Dominicum praecurrens, vox dicitur, quia per eius ministerium Patris Verbum ab hominibus auditur. Qui etiam in deserto clamat, quia derelictae destitutaeque Iudaeae [Ita Mss. cum vet. Ed. In recent., solatium suo redemptionis.] solatium Redemptoris annuntiat. Quid autem clamet insinuat cum subiungit: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta [Isai. XL, 3]. Via Domini ad cor dirigitur cum veritatis sermo humiliter auditur. Via Domini ad cor dirigitur cum ad praeceptum vita praeparatur. Unde scriptum est: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus [Ioan. XIV, 23]. Quisquis ergo in superbiam mentem elevat, quisquis avaritiae aestibus anhelat, quisquis se luxuriae inquinationibus polluit, cordis ostium contra veritatem claudit; et ne ad se Dominus veniat, claustra animi seris vitiorum damnat.
3 Sed adhuc qui missi sunt percontantur: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Quod quia non studio cognoscendae veritatis, sed malitia exercendae aemulationis dicitur, Evangelista tacite innotuit cum subiungit, dicens: Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis. Ac si aperte dicat: Illi Ioannem de suis actibus requirunt, qui doctrinam nesciunt quaerere, sed invidere. Sed sanctus quisque etiam cum perversa mente requiritur, a bonitatis suae studio non mutatur. Unde Ioannes quoque ad verba invidiae praedicamenta respondit vitae. Nam protinus adiungit: Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Ioannes [In recent. Ed., in spiritu . . . in aqua.] non spiritu, sed aqua baptizat, quia, peccata solvere non valens, baptizatorum corpora per aquam lavat, sed tamen mentem per veniam [Excusi, non sanat, invitis Mss.] non lavat. Cur ergo baptizat qui peccata per baptisma non relaxat, nisi ut, praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret; et qui praedicando factus est praecursor Christi, baptizando etiam praecursor eius fieret imitatione sacramenti? Qui inter haec mysterium annuntians, hunc in medio hominum et stetisse asserit, et nesciri, quia per carnem Dominus apparens, et visibilis exstitit corpore et invisibilis maiestate. De quo etiam subdit: Qui post me venit, ante me factus est. Sic namque dicitur: Ante me factus, ac si dicatur, Ante me positus. Post me ergo venit, quia postmodum natus; ante me autem factus est, quia mihi praelatus. Sed haec paulo superius dicens, etiam praelationis eius causas aperuit cum subiunxit quia prior me erat. Ac si aperte dicat: Inde me etiam post natus superat, quo eum nativitatis suae tempora non angustant. Nam qui per matrem in tempore nascitur, [Excusi, sine matre ante tempora est, etc. Restituimus hunc locum ex Mss. Anglic. et omnibus nostris.] sine tempore est a Patre generatus. Cui quantae reverentiae humilitatem debeat subdendo manifestat: Cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamenti [Marc. I, 7]. Mos apud veteres fuit ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et idem Ioannes dicit: Qui habet sponsam, sponsus est [Ioan. III, 29]. Sed quia Ioannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Ioannes negat, recte se indignum esse ad solvendam corrigiam eius calceamenti denuntiat. Ac si aperte dicat: Ego Redemptoris nostri vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immerito non usurpo. Quod tamen intelligi et aliter potest. Quis enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiunt? Incarnatus vero Dominus veniens quasi calccatus apparuit, quia in divinitate sua morticina nostrae corruptionis assumpsit. Unde etiam per Prophetam dicit: In Idumaeam extendam calceamentum meum [Psal. LIX, 10]. Per Idumaeam quippe gentilitas, per calceamentum vero assumpta mortalitas designatur. In Idumaeam ergo Dominus calceamentum suum se extendere asserit, quia dum per carnem gentibus innotuit, quasi calceata ad nos divinitas venit. Sed huius incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit. Investigari etenim nullatenus potest [Sic legere cogit Mss. consensus. Editi habent, incarnatur.] quomodo corporatur Verbum, quomodo summus et vivificator spiritus intra uterum matris animatur, quomodo is qui initium non habet, et existit, et concipitur. Corrigia ergo calceamenti est [Duo prior. Gemet., Bigot., Longip., Val. Cl., est huius causa nostris sensibus obligata mysterii. Accedit unus Codex San-Germ. Adhaeremus autem C. Germ., Reg., Corb., Carnut., etc.] ligatura mysterii. Ioannes itaque solvere corrigiam calceamenti eius non valet, quia incarnationis eius mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit. Quid est ergo dicere: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti eius, nisi aperte et humiliter suam [Duo priores Gemet., confiteri.] ignorantiam profiteri? Ac si patenter dicat: Quid mirum si ille mihi praelatus est, quem post me quidem natum considero, sed nativitatis eius mysterium non apprehendo? Ecce Ioannes, prophetiae spiritu impletus, mira scientia emicat et tamen illud de se insinuat quod ignorat.
4 Qua in re pensandum nobis est, fratres charissimi, et tota intentione cogitandum quomodo sancti viri, ut humilitatis in se virtutem custodiant, cum quaedam mirabiliter sciunt, illud ante mentis oculos student revocare quod nesciunt, ut dum ex parte alia infirmitatem suam considerant, ex ea parte [Vulgati, qua perfecti sunt. Contradicunt Mss. omnes.] qua perfectus est eorum se animus non extollat. Scientia etenim virtus est, humilitas etiam custos virtutis. Restat ergo ut in omne quod scit sese mens deprimat ne quod virtus scientiae congregat ventus elationis [Ita Turon., C. Germ., etc. Excusi, spargat.] tollat. Cum bona, fratres, agitis, semper ad memoriam male acta revocate, ut dum caute culpa conspicitur nunquam de bono opere incaute animus laetetur. Superiores invicem, eos maxime qui vobis commissi non sunt, proximos vestros attendite, quia et quos agere aliqua prava conspicitis, quia in eis lateant bona nescitis. Magnus ergo unusquisque esse studeat, sed tamen aliquo modo esse se nesciat, ne dum sibi magnitudinem arroganter tribuit, [Post amittat habent Ed. intus quod erat.] amittat. Hinc etenim per prophetam dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes [Isai. V, 21]. Hinc Paulus ait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos [Rom. XII, 16]. Hinc contra superbientem Saul dicitur: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es [I Reg. XV, 17]. Ac si aperte diceretur: Cum tu te parvulum conspiceres, ego te prae caeteris magnum feci. Quia vero tu te magnum conspicis, a me parvus aestimaris. Quo contra cum David regni sui potentiam coram arca foederis Domini saltando despiceret, dixit: Ludam et vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis [II Reg. VI, 22]. Quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni [In nonnullis Ed., tabernacula.] gubernacula ungi, timendum cunctis uno lapide Goliam sternere, a rege proposita exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare, regnum ex promissione percipere, cunctumque Israeliticum [In Gussanv. populum contradictione possidere.] populum sine ulla postmodum contradictione possidere? Et tamen in cunctis se despicit, qui in suis oculis se esse humilem confitetur. Si ergo sancti viri etiam cum agunt fortia, de semetipsis vilia sentiunt, quid in sua excusatione dicturi sunt qui sine opere virtutis intumescunt? Sed [Belvac. et al., sed quaelibet bona.] etsi quaelibet bona adsint opera, nulla sunt, nisi ex humilitate condiantur. Miranda quippe actio cum elatione non elevat, sed gravat. Qui enim sine humilitate virtutes congregat, in ventum pulverem portat; et unde aliquid ferre cernitur, inde deterius caecatur. In cunctis ergo quae agitis, fratres mei, radicem boni operis humilitatem tenete; nec quibus iam superiores, sed quibus adhuc inferiores estis, aspicite, ut dum meliorum vobis exempla proponitis, ad maiora semper ascendere ex humilitate valeatis [In C. Germ. et Turon., praestante Domino nostro Iesu Christo. Additur in Turon. cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.].
Gregorius Magnus HOME

bsb32655.121

Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA VI.Habita ad populum in basilica sanctorum Marcellini et Petri, Dominica tertia Adventus Domini. <<<     >>> HOMILIA VIII.Habita ad populum in basilica beatae Mariae Virginis, in die Natalis Domini.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik