Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA II. Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica in Quinquagesima.
0 | LECTIO S. EVANGELII SEC. LUC. [Luc. XVIII, 31-44] In illo tempore, assumpsit Iesus duodecim discipulos suos, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur. Et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget. Et ipsi nihil horum intellexerunt. Erat autem verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans. Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. Dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret. Et exclamavit, dicens: Iesu fili David, miserere mei. Et qui praeibant increpabant eum, ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. Et dixit illi Iesus: Respice, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur illum, magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. |
1 | Redemptor noster praevidens ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis longe ante et eiusdem passionis poenam, et resurrectionis suae gloriam praedicit, ut cum eum morientem, sicut praedictum est, cernerent, etiam resurrecturum non dubitarent. Sed quia carnales adhuc discipuli nullo modo valebant capere verba mysterii, venitur ad miraculum. Ante eorum oculos caecus lumen recipit, ut qui coelestis mysterii verba non caperent, eos ad fidem coelestia facta solidarent. Sed miracula Domini et Salvatoris nostri sic accipienda sunt, fratres charissimi, ut et in veritate credantur facta, et tamen per significationem nobis aliquid innuant. Opera quippe eius et per potentiam aliud ostendunt, et per mysterium aliud loquuntur. Ecce enim quis iuxta historiam caecus iste fuerit ignoramus, sed tamen quem per mysterium significet novimus. Caecus quippe est genus humanum, quod in parente primo a paradisi gaudiis expulsum, claritatem supernae lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur; sed tamen per Redemptoris sui praesentiam illuminatur, ut internae lucis gaudia iam per desiderium videat, atque in via vitae boni operis gressus ponat. |
2 | Notandum vero est quod cum Iesus Iericho appropinquare dicitur, caecus illuminatur. Iericho quippe luna interpretatur, luna autem in sacro eloquio pro defectu carnis ponitur, quia dum menstruis momentis decrescit, defectum nostrae mortalitatis designat. Dum igitur conditor noster appropinquat Iericho, caecus ad lumen redit, quia dum divinitas defectum nostrae carnis suscepit, humanum genus lumen, quod amiserat, recepit. Unde enim Deus humana patitur, inde homo ad divina sublevatur. Qui videlicet caecus recte et iuxta viam sedere et mendicans esse describitur; ipsa enim Veritas dicit: Ego sum via [Ioan. XIV, 6]. Qui ergo aeternae lucis claritatem nescit, caecus est; sed si iam in Redemptorem credit, iuxta viam sedet; si autem iam credit, sed ut aeternam lucem recipiat rogare dissimulat, atque a precibus cessat, caecus quidem iuxta viam sedet, sed minime mendicat. Si vero et crediderit, et caecitatem cordis sui cognoverit, et ut lumen veritatis recipiat postulat, iuxta viam caecus sedet, et mendicat. Quisquis ergo caecitatis suae tenebras agnoscit, quisquis hoc, quod sibi deest, lumen aeternitatis intelligit, clamet medullis cordis, clamet et vocibus mentis, dicens: Iesu fili David, miserere mei. Sed quid clamante caeco subiungitur audiamus: Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret. |
3 | Quid autem designant isti qui Iesum venientem praecedunt, nisi desideriorum carnalium turbas, tumultusque vitiorum, qui, priusquam Iesus ad cor nostrum veniat, tentationibus suis cogitationem nostram dissipant, et voces cordis in oratione perturbant? Saepe namque dum converti ad Dominum post perpetrata vitia volumus, dum contra haec eadem exorare vitia quae perpetravimus conamur, occurrunt cordi phantasmata peccatorum quae fecimus, mentis nostrae aciem reverberant, confundunt animum, et vocem nostrae deprecationis premunt. Qui praeibant ergo increpabant eum, ut taceret, quia, priusquam Iesus ad cor veniat, mala quae fecimus, cogitationi nostrae suis imaginibus illisa, in ipsa nos nostra oratione conturbant. |
4 | Sed quid ad haec illuminandus iste caecus fecit audiamus. Sequitur: Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. Ecce quem turba increpat ut taceat magis ac magis clamat, quia quanto graviori tumultu cogitationum carnalium premimur, tanto orationi insistere ardentius debemus. Contradicit turba, ne clamemus, quia peccatorum nostrorum phantasmata plerumque et in oratione patimur. Sed nimirum necesse est ut vox cordis nostri quo durius repellitur, eo valentius insistat, quatenus cogitationis illicitae tumultum superet, atque ad pias aures Domini nimietate suae importunitatis erumpat. In se, ut suspicior, recognoscit unusquisque quod dicimus, quia dum ab hoc mundo animum ad Deum mutamus, dum ad orationis opus convertimur, ipsa quae prius delectabiliter gessimus importuna postea atque gravia in oratione nostra toleramus. Vix eorum cogitatio manu sancti desiderii ab oculis cordis abigitur, vix eorum phantasmata per poenitentiae lamenta superantur. |
5 | Sed cum in oratione nostra vehementer insistimus, transeuntem Iesum menti figimus. Unde illic subditur: Stans autem Iesus, iussit illum adduci ad se. Ecce stat qui ante transibat, quia dum adhuc turbas phantasmatum in oratione patimur, Iesum aliquatenus transeuntem sentimus. Cum vero orationi vehementer insistimus, stat Iesus ut lucem restituat, quia Deus in corde figitur, et lux amissa reparatur. |
6 | Qua tamen in re aliud aliquid nobis Dominus innuit, quod intelligi de humanitate ac divinitate illius utiliter possit. Clamantem etenim caecum Iesus transiens audivit, sed stans miraculum illuminationis exhibuit. Transire namque humanitatis est, stare divinitatis. Per humanitatem quippe habuit nasci, crescere, mori, resurgere, de loco ad locum venire. Quia ergo in divinitate mutabilitas non est, atque hoc ipsum mutari transire est, profecto ille transitus ex carne est, non ex divinitate. Per divinitatem vero ei semper stare est, quia ubique praesens, nec per motum venit, nec per motum recedit. Caecum igitur clamantem Dominus transiens audit, stans illuminat, quia per humanitatem suam vocibus nostrae caecitatis compatiendo misertus est, sed lumen nobis gratiae per divinitatis potentiam infudit. |
7 | Et notandum quid caeco venienti dicat: Quid tibi vis faciam? Nunquid qui lumen reddere poterat quid vellet caecus ignorabat? Sed peti vult id quod et nos petere et se concedere praenoscit. Importune namque ad orationem nos admonet, et tamen dicit: Scit namque Pater vester coelestis, quid opus sit vobis, antequam petatis eum [Matth. VI, 8]. Ad hoc ergo requirit ut petatur: ad hoc requirit, ut cor ad orationem excitet. Unde et caecus protinus adiunxit: Domine, ut videam. Ecce caecus a Domino non aurum, sed lucem quaerit. Parvipendit extra lucem aliquid quaerere, quia etsi habere caecus quodlibet potest, sine luce videre non potest quod habet. Imitemur ergo, fratres charissimi, eum quem et corpore audivimus et mente salvatum. Non falsas divitias, non terrena dona, non fugitivos honores a Domino, sed lucem quaeramus; nec lucem quae loco clauditur, quae tempore finitur, quae noctium interruptione variatur, quae a nobis communiter cum pecoribus cernitur, sed lucem quaeramus quam videre cum solis angelis possimus, quam nec initium inchoat, nec finis angustat. Ad quam profecto lucem via fides est. Unde recte et illuminando caeco protinus respondetur: Respice, fides tua te salvum fecit. Sed ad haec cogitatio carnalis dicit: Quomodo possum lucem spiritalem quaerere, quam videre non possum? Unde mihi certum est si sit, quae corporeis oculis non infulget? Cui scilicet cogitationi est quod breviter quisque respondeat, quia et haec ipsa quae sentit, non per corpus, sed per animam cogitat. Et nemo suam animam videt, nec tamen dubitat se animam habere, quam non videt. Ex invisibili namque anima visibile regitur corpus. Si autem auferatur quod est invisibile, protinus corruit hoc quod visibile stare videbatur. Ex invisibili ergo substantia in hac vita visibili vivitur, et esse vita invisibilis dubitatur? |
8 | Sed iam petenti caeco quid factum est, vel quid ipse fecerit, audiamus. Sequitur: Confestim vidit, et sequebatur illum. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur. Videt autem, sed non sequitur, qui bonum quidem intelligit, sed bona operari contemnit. Si ergo, fratres charissimi, caecitatem iam nostrae peregrinationis agnoscimus, si credendo in Redemptoris nostri mysterium, iuxta viam sedemus, si exorando quotidie ab auctore nostro lucem petimus, si eamdem lucem iam per intellectum videndo illuminati post caecitatem sumus, Iesum quem mente cernimus opere sequamur. Aspiciamus qua graditur, et eius vestigia imitando teneamus. Iesum etenim sequitur qui imitatur. Hinc namque dicit: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos [Matth. VIII, 22]. Sequere enim dicitur imitare. Hinc rursus admonet, dicens: Si quis mihi ministrat, me sequatur [Ioan. XII, 26]. Consideremus ergo qua graditur, ut sequi mereamur. Ecce, cum sit dominus et creator angelorum, suscepturus naturam nostram quam condidit, in uterum Virginis venit. Nasci tamen in hoc mundo per divites noluit, parentes pauperes elegit. Unde et agnus qui pro illo offerretur defuit, columbarum pullos et par turturum ad sacrificium mater invenit [Luc. II, 24.] Prosperari in mundo noluit; opprobria irrisionesque toleravit; sputa, flagella, alapas, spineam coronam, crucemque sustinuit; et quia rerum corporalium delectatione a gaudio interno cecidimus, cum qua amaritudine illuc redeatur ostendit. Quid itaque homo pro se pati debet, si tanta Deus pro hominibus pertulit? Qui ergo in Christum iam credidit, sed adhuc avaritiae lucra sectatur, in superbia honoris extollitur, invidiae facibus inardescit, libidinis se immunditia polluit, prospera quae in mundo sunt concupiscit, Iesum in quem credidit sequi contemnit. Diverso quippe itinere ambulat, si gaudia delectationesque appetit, cui dux suus viam amaritudinis ostendit. Revocemus ergo ante oculos peccata quae fecimus; consideremus quam terribilis iudex haec puniturus adveniat; mentem formemus ad lamenta; vita nostra ad tempus amarescat in poenitentia, ne aeternam amaritudinem sentiat in vindicta. Per fletus quippe ad aeterna gaudia ducimur, Veritate pollicente, quae ait: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]. Ad fletum vero per gaudia pervenitur, hac eadem Veritate attestante, quae ait: Vae vobis qui nunc ridetis, quia lugebitis et flebitis [Luc. VI, 25]. Si ergo retributionis gaudium in perventione quaerimus, poenitentiae amaritudinem in via teneamus. Sicque fit ut non solum vita nostra in Deum proficiat, sed haec ipsa nostra conversatio ad laudem Dei et alios accendat. Unde illic subditur: Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. |