monumenta.ch > Gregorius Magnus >
>>> Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, HOMILIA I.Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica secunda Adventus Domini.

Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, Praefatio. AD SECUNDINUM TAUROMENITANUM EPISCOPUM.

1 Reverentissimo et sanctissimo fratri [Alius est a Secundino servo Dei ad quem duos homil. Codices transmisit Gregorius ex ep. olim 54 l. alias VII, ind. 11, nunc l. IX, ep. 52. Homilias in Evangelia Secundo seu Secundino missas fuisse asserit Ioan. Diaconus l. IV, c. 74. In Cod. Carnut. legitur Patri Secundino. Ad hunc Siciliae episcopum exstant plurimae sancti Gregorii epistolae.] Secundino episcopo, Gregorius [De hoc titulo dicemus in notis ad epistolas.] servus servorum Dei. Inter sacra missarum solemnia, ex his quae diebus certis in hac Ecclesia legi ex more solent sancti Evangelii quadraginta lectiones exposui. Et quarumdam quidem dietata expositio, [Al., assistenti plebi, ut in Ed.] assistente plebe, est per notarium recitata; quarumdam vero explanationem coram populo ipse locutus sum, atque ita ut loquebar excepta est. Sed quidam fratres, sacri verbi studio ferventes, antequam ad propositum modum ea quae dixeram subtili emendatione perducerem, transtulerunt. Quos recte ego quasi quibusdam famelicis similes dixerim, qui prius escas edere appetunt [C. Germ. et plerique, quam cibi plenius excoquantur.] quam plenius excoquantur. Hoc vero ubi scriptum est: Ductus est Iesus in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo [Matth. IV], prius quidem quasi sub quadam ambiguitate exposui, sed eamdem dubitationem postmodum certa [1. Gemet. ac 2 Carnut., enodatione.] notatione correxi. Easdem quoque homilias, eo quo dictae sunt ordine, in duobus Codicibus ponere curavi, ut et priores viginti, [Corb. Germ., 3. Gemet., vet. Ed. Antuerp. 1509 ac Paris. 1518, quae dictae sunt.] quae dictatae sunt, et posteriores totidem, quae sub oculis dictae, in singulis essent distinctae corporibus. Quod vero quaedam antepositae sunt quae in Evangelio post leguntur, quaedam vero postpositae quae ante per evangelistam scriptae sunt inveniuntur, nequaquam movere tuam fraternitatem debet, quia sicut a me diversis temporibus [Ita plerique Mss. et vet. Edit., non, dictatae, ut in al. Edit. legitur.] dictae sunt, ita quoque sunt ab exceptoribus in Codicibus affixae. Tua itaque fraternitas, sacris semper lectionibus intenta, si praedictum locum Evangelii invenerit sub dubietate prolatum, vel easdem homilias repererit ita ut praedixi non esse dispositas, has inemendatas remansisse cognoscat, et iuxta eas quas per praesentem portitorem mittere studui corrigat, nulleque modo illas sine emendatione remanere permittat. Editae autem in scrinio sanctae Ecclesiae nostrae retinentur, ut si qui forte a tua fraternitate longe sunt, hic inveniant, unde in his quae emendatae sunt certiores fiant.
Gregorius Magnus HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik