Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA XVI. FELICIS MESSANENSIS EPISCOPI AD S. GREGORIUM. Quaerit de consanguinitatis gradibus in quibus nubere licet; de episcoporum vexatione a subditis, ac de ecclesiis quarum dedicationes sunt dubiae.
1 | Domino beatissimo et honorabili, sancto Patri Gregorio papae, Felix vestrae salutis ac sanctitatis amator. |
2 | Beatissimae vestrae salutis ac sanctitatis iura penes Deum sunt manifesta. |
3 | Dum praedicationibus scilicet apostolicis et doctrinis verae fidei cultura universa repleta sit terra, per divinorum tamen eruditionem eloquiorum, vestra instruente admonitione exhortatoria, superaedificatur orthodoxa Christi Ecclesia apostolica institutione fundata, et a fidelibus patribus firmissime roborata. |
4 | Ad quam beatissimi omnes apostoli pari honoris et potestatis consortio praediti, populorum agmina convertentes, pie sancteque de tenebris ad lumen, de lapsu ad veram fidem, de morte ad vitam, homines divinae praedestinationis gratia praescitos, salutaribus praeceptis ac monitis perduxerunt. |
5 | Quorum sanctorum apostolorum vestra paternitas honoranda sequens merita, et perfectius implens exempla, Ecclesiam Dei morum probitate et actuum sanctitate condecorat, et fide sacra Christianisque moribus vigens, quae fieri Deo placita praecipit studiis pontificalibus indesinenter operatur et perficit, servans divinae legis praecepta, quia non auditores legis iusti sunt apud Deum, sicut narrat Apostolus, sed factores legis iustificabuntur (Rom. II, 13). |
6 | Haec quidem meditantes, ad nos perlatum est a quibusdam Roma venientibus vos Augustino consodali nostro, per venerabilem sanctitatem vestram postmodum episcopo Anglorum genti ordinato et illuc directo, atque Anglis scripsisse, quos olim ad fidem conversos per vos cognovimus, ut quarta progenie coniuncti non separentur. |
7 | Quae consuetudo dudum in illis aut in istis partibus, quando una vobiscum ab infantia nutritus atque edoctus fui, non erat, nec in ullis praedecessorum vestrorum decretis vel reliquorum generaliter vel specialiter Patrum institutis legi, aut hactenus ab ullis sapientibus esse concessum didici. |
8 | Sed semper usque ad septimum originis suae gradum haec a sanctis antecessoribus vestris et caeteris sanctis Patribus, tam in Nicaena synodo, quam et in aliis sanctis conciliis congregatis, servari debere reperi, et a recte viventibus ac Dominum timentibus hominibus studiose praevideri cognovi. |
9 | Dum haec nobiscum versabantur, supervenere et alia de quibus necessarium nobis videtur vestram consulere auctoritatem. |
10 | Venerunt quippe ad nos tam Benedictus, Syracusanae Ecclesiae episcopus, quam et alii fratres nostri equidem episcopi lacrymantes, ac dicentes per saeculares et laicos nimis se esse turbatos atque animo afflictos super immoderatis actibus eorum, pro quibus et aliqua iniusta eis impingebantur. |
11 | Sunt etiam quaedam ecclesiae in nostra provincia super quarum consecrationibus dubitatur, et tam propter antiquitatem, quam et propter earum custodum incuriam, nescitur utrum dedicatae ab episcopis fuerint, necne. |
12 | Super quibus omnibus nos a vestra sanctitate ac vestrae sanctae sedis auctoritate instrui precamur; et utrum ea quae, sicut praediximus, vos praefato consodali nostro Augustino episcopo et Anglorum genti scripsisse audivimus, specialiter eis aut generaliter omnibus scripta sint scriptis vestris imbui quaerimus, et de hac sive de aliis praescriptis rebus pleniter informari cupimus. |
13 | Nos enim ea quae legimus, et observari a fidelibus cognovimus, non increpando, quod absit, vobis significamus, sed quid rationabiliter et fideliter super his observare debeamus requirimus. |
14 | Et quoniam non modicum murmur super hac re nobiscum versatur, quid respondere fratribus et coepiscopis nostris debeamus a vobis quasi a capite responsum quaerimus, ne super his ancipites remaneamus, aut murmur illud tam vestris temporibus quam posteris inter nos aut alios remaneat, rumorque vester, qui semper bonus et optimus fuit, detractionibus laceretur, vel subrogetur, aut nomen vestrum, quod absit, supervenientibus temporibus blasphemetur. |
15 | Nos enim quae recta sunt auctore Deo humili corde servantes, uno vinculo charitatis vobis constricti, vestram religionem in omnibus, ut fideles alumni defendentes, a vobis quae recta sunt quaerimus; scimus enim ut semper sanctae sedis praesules primo apostoli, deinde successores eorum fecerunt, vos universalis Ecclesiae, et maxime episcoporum, qui oculi propter contemplationem et speculationem vocantur Domini, curam gerere, ac de religione et lege nostra assidue cogitare, sicut scriptum est: Beatus qui meditabitur in lege Domini die ac nocte (Psal. I, 2). |
16 | Quae meditatio non lectione per figuram litterarum tantum conspecta, sed exuberante in vobis Christi gratia, in vestra cognoscitur conscientia immobiliter insita. |
17 | Nullatenus de vestro corde recedente lege Christi Domini sacrosancta, sicut in Psalmis dicit Propheta: Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium: lex Dei eius in corde ipsius (Psal. XXXVI, 30), non atramento sed Spiritu Dei vivi vestris in arcanis conscripta; non igitur in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis. |
18 | Exstinguatur, oramus, vestris sapientissimis responsis et auxiliis omnis tenebrarum caligo, ut lucifer nobis resplendeat per vos, sanctissime Pater, et dogmatica definitio omnes ubique laetificans, quia gloriosi sanctae Ecclesiae Patres propria et piissima dogmata in aeternae vitae firmam haereditatem praedicasse noscuntur. |
19 | Et subscriptio: Incolumem vos et Deo placitum, sancte Pater patrum, orantem pro nobis Dominus custodiat in aevum. |
20 | Amen. |