monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA XIII. AD ALCYSONEM CORCYRAEUM EPISCOPUM. Beati Donati corpus in Cassiopi castro recondi sinat, salva Ecclesiae suae iurisdictione. <<<     >>> EPISTOLA XV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Exarchum temere loquentem moneat, et ipse per epistolam Romanorum malis speratum procuret levamen.

Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA XIV. AD FELICEM SUBDIACONUM. Ecclesiae sancti Pauli ad fovenda lumina amplos concedit reditus.

1 Gregorius Felici subdiacono et rectori patrimonii Appiae.
2 Licet omnia quae hic apostolica habet ecclesia beatorum Petri et Pauli, quorum honore et beneficiis acquisita sunt, Deo sint auctore communia, esse debet in administratione actionum diversitas personarum, ut in assignatis cuique rebus cura adhiberi possit impensior.
3 Cum ergo pro ecclesia beati Pauli apostoli, sollicitudo debita nos commoneret ne minus illic habere luminaria idem praeco fidei cerneretur, qui totum mundum lumine suae praedicationis implevit, et valde incongruum esse ac durissimum videretur ut illa ei specialiter possessio non serviret, in qua palmam sumens martyrii capite est truncatus ut viveret, utile iudicamus eamdem massam quae Aquas Salvias nuncupatur, cum omnibus fundis suis, id est cella vinaria, Antoniano, villa Pertusa in foro Primiano, Cassiano Silonis, Cornelii, Thesselata, atque Corneliano, cum omni iure, instructo, instrumentoque suo et omnibus generaliter ad eam pertinentibus, cum Christi gratia luminaribus deputare, adiicientes etiam eidem cessioni hortos duos inter Tiberim et porticum ipsius ecclesiae, euntibus a porta civitatis parte dextera, quos dividit fluvius Almon, inter affines horti monasterii sancti Stephani, quod est ancillarum Dei, positum ad sanctum Paulum, et ad fines possessionis Pissiniani, simul et terrulas quae vocantur Fossa latronis, positas ibidem iuxta eamdem porticum euntibus; similiter parte sinistra ad portam ubi nunc vineae factae sunt, quae terrulae cohaerent ab uno latere possessioni Eugenitis quondam scholastici, et ab alia parte possessionibus monasterii sancti Edistii, quae omnia Deo adiuvante per antedictae ecclesiae praepositos qui per tempora fuerint et a praesenti septima indictione volumus ordinari.
4 Et quidquid exinde accesserit, luminaribus eius impendi, atque ipsos exinde ponere rationes.
5 Idcirco experientiae tuae praecipimus ut suprascriptam massam Aquas Salvias cum praenominatis omnibus fundis suis, necnon hortos, atque terrulas quae superius continentur, de brevibus suis delere debeat ac auferre, et cuncta ad nomen praedictae ecclesiae beati Pauli apostoli tradere; quatenus servientes ibi praepositi, omni posthac carentes excusatione, de luminaribus eius ita sine nostra studeant sollicitudine cogitare, ut nullus unquam illic neglectus possit existere.
6 Facta vero suprascriptarum omnium rerum traditione, volumus ut hoc praeceptum in scrinio ecclesiae nostrae experientia tua restituat.
Gregorius Magnus HOME