monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA XI. AD IOANNEM EPISCOPUM. De trium in episcopos electorum personis, moribus, ac scientia requirat. <<<     >>> EPISTOLA XIII. AD ALCYSONEM CORCYRAEUM EPISCOPUM. Beati Donati corpus in Cassiopi castro recondi sinat, salva Ecclesiae suae iurisdictione.

Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA XII. AD THEODELINDAM LANGOBARDORUM REGINAM. Gratulatur de sociato catholicae fidei filio. Quod Secundo non responderit, causatur podagram. Habitam sub Iustiniano synodum mittit. Romanae Ecclesiae orthodoxiam tuetur. Regi de facta pace gratias refert.

1 Gregorius Theodelindae reginae.
2 Scripta quae ad nos dudum a Genuensibus partibus transmisistis gaudii vestri nos fecere participes, propterea quod omnipotentis Dei gratia, et filium vobis donatum, et, quod valde excellentiae vestrae est laudabile, catholicae eum fidei novimus sociatum.
3 Nec enim de christianitate vestra aliud credendum fuerat, nisi id studere vos, ut quem divino munere suscepistis catholicae rectitudinis auxilio muniretis, ut et Redemptor noster familiarem te suam famulam cognosceret, et Langobardorum genti novum regem in timere suo feliciter enutriret.
4 Unde oramus omnipotentem Deum ut et vos in mandatorum suorum via custodiat, et eumdem excellentissimum filium nostrum Adulouvaldum in suo faciat amore proficere, quatenus sicut hic inter homines iam magnus est, sic quoque et bonis actibus ante Dei nostri oculos sit gloriosus.
5 Illud autem quod excellentia vestra scripsit, ut dilectissimo filio nostro Secundo abbati ad ea quae scripsit subtilius respondere deberemus, quis petitionem illius vel vestra desideria quae multis esse profutura cognoscit, si aegritudo non obsisteret, duceret postponenda? Sed tanta nos podagrae infirmitas tenuit, ut non solum non dictare, sed etiam ad loquendum vix possemus assurgere, sicut et praesentium portitores legati vestri cognoverunt, qui nos et venientes infirmos invenerunt, et discedentes in summo vitae periculo atque discrimine reliquerunt.
6 Sed si omnipotente Deo disponente convaluero, ad cuncta quae mihi scripsit subtiliter respondebo.
7 Eam tamen synodum quae piae memoriae Iustiniani tempore facta est per latores praesentium transmisi, ut praedictus filius meus dilectissimus ipsam legens agnoscat quia falsa sunt omnia quae contra sedem apostolicam vel catholicam Ecclesiam audierat.
8 Absit enim nos cuiuslibet sensum haeretici recipere, vel a tomo sanctae memoriae Leonis praedecessoris nostri, in aliquo deviare; sed quaecunque a sanctis quatuor synodis sunt definita recipimus, et quaecunque reprobata sunt condemnamus.
9 Excellentissimo autem filio nostro Adulouvaldo regi transmittere phylacteria curavimus, id est crucem cum ligno sanctae crucis Domini, et lectionem sancti Evangelii theca Persica inclusam.
10 Filiae quoque meae sorori eius tres annulos transmisi, duos cum hyacinthis, et unum cum albula, quae eis per vos peto dari, ut apud eos nostra charitas ex vestra excellentia condiatur.
11 Paterna praeterea charitate persolventes salutationis officium, petimus ut excellentissimo filio nostro regi coniugi vestro pro nobis de facta pace gratias referatis atque eius animum, sicut consuevistis, ad pacem de futuro per omnia provocetis, quatenus mercedem populi innocentis, qui in scandalo perire poterat, ante conspectum Dei, inter multa bona quae agitis, invenire possitis.
Gregorius Magnus HOME