monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA X. AD GUDUINUM DUCEM. Ancillae Dei stupratorem militem puniat. <<<     >>> EPISTOLA XII. AD THEODELINDAM LANGOBARDORUM REGINAM. Gratulatur de sociato catholicae fidei filio. Quod Secundo non responderit, causatur podagram. Habitam sub Iustiniano synodum mittit. Romanae Ecclesiae orthodoxiam tuetur. Regi de facta pace gratias refert.

Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA XI. AD IOANNEM EPISCOPUM. De trium in episcopos electorum personis, moribus, ac scientia requirat.

1 Gregorius Ioanni episcopo.
2 Ne incauta eorum ordinatio qui ad episcopatum eliguntur valeat provenire, vigilanti de corum personis sollicitudine est requirendum.
3 Indicatum siquidem nobis est Florentinum, archidiaconum Ecclesiae Anconitanae, qui ad episcopatum fuerat electus, Scripturae quidem sacrae scientiam habere; sed ita aetatis esse senio iam confractum, ut ad regiminis officium non possit assurgere.
4 Addentes etiam ita illum tenacem existere, ut domum eius amicus ad charitatem nunquam introeat.
5 Rusticus autem, diaconus eiusdem Ecclesiae, qui similiter electus fuerat, vigilans quidem homo dicitur, sed quantum asseritur, Psalmos ignorat.
6 Florentinum vero, diaconum Ecclesiae Ravennatis, qui electus ab omnibus memoratur, sollicitum esse novimus, sed qualis sit interius, omnino nescimus.
7 Ideoque fraternitas tua una cum fratre et coepiscopo nostro Armenio, suprascriptae Anconitanae Ecclesiae visitatore, illuc festinet accedere, et diligenter de vita ac moribus singulorum requirere, vel si de nullo sibi sunt crimine conscii quod eos ad hoc officium vetet accedere.
8 Pariter etiam requirendum est si hoc quod de praefato archidiacono dictum est, quia nunquam amicus domum eius ingressus est, si ita se veritas habet, et utrum ex necessitate, an ex tenacia talis sit, aut si ita senex est, ut ad regendum non possit assurgere, vel si, tactis sacrosanctis Evangeliis, sicut nobis nuntiatum est, iusiurandum praebuerit nunquam se ad episcopatum accedere.
9 Sed etiam de Rustico diacono, quantos Psalmos minus teneat, perscrutandum est.
10 Florentino autem diacono Ravennati, si nullum, sicut diximus, crimen est quod obsistat, apud episcopum eius agi necesse est, ut ei debeat cessionem concedere; non tamen ex nostro mandato vel dicto, ne contra suam voluntatem eum cedere videatur.
11 Sed hoc ut norunt ii qui eum eligunt, ex se agant; tu vero de singulis cum omni studio ac sollicitudine omnia quae scripsimus requirere atque nobis stude subtiliter indicare ut, renuntiatione tua redditi certiores, quid post haec, Deo auctore fieri debeat disponamus.
12 (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 12.)
Gregorius Magnus HOME