monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA IX. AD IOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Basilicae consecrandae dat facultatem. <<<     >>> EPISTOLA XI. AD IOANNEM EPISCOPUM. De trium in episcopos electorum personis, moribus, ac scientia requirat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA X. AD GUDUINUM DUCEM. Ancillae Dei stupratorem militem puniat.

1 Gregorius Guduino duci Neapolis.
2 Cum inter multa bona quae nobis de magnitudine vestra saepius nuntiantur illud in vobis plus laudabile dicatur existere, quod castitatem diligitis, et disciplinam, sicut dignum est, custoditis, satis mirati sumus quod in milite illo qui ancillam Dei diabolica instigatione perdiderit, districtissima vindicta hactenus facta non fuerit.
3 Nam et moribus et bonitati vestrae valde conveniens fuit ut ante ad nos ultio quam perpetratae culpae iniquitas perveniret.
4 Sed quia vindictam huius sceleris non voluntate vestra, sed aliorum credimus subreptionibus esse suspensam, ne hoc peccatum vel numerum indisciplinati militis, vel loca illa in quibus commissum est, valeat premere, hortamur ut sine excusatione aliqua vel modo, qualis vobis fervor sit erga castitatis custodiam demonstrantes, ita pro exemplo aliorum districte emendare tantum facinus festinetis, ut et Deum vobis, in cuius hoc ille iniuriam perpetravit, et timorem eius despexit, placabilem faciatis, et nos vobis de zeli vestri rectitudine gratias referamus.
5 Nam tantam iniquitatem inultam remanere nullo modo patimur.
Gregorius Magnus HOME