Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA VIII. AD BONIFACIUM DIACONUM. Apud imperatorem agat ut, subreptam de Cassiopi castro iussionem rescindens, sententiam suam servari praecipiat.
1 | Gregorius Bonifacio diacono Constantinopoli. |
2 | Quoties nos eorum discordia tristes facit qui pacis praedicatores esse debuerant, magna sollicitudine studendum est ut, litigii ablata materia, ad concordiam redeant qui diversa ab invicem voluntate discordant. |
3 | Quae igitur de Cassiopi castro, quod in insula Corcyra est positum, acta sint, qualiterve id de iurisdictione Corcyritani episcopi episcopus Eurise moliatur subtrahere, et suae nequiter iurisdictioni subiicere, valde prolixum est dicere. |
4 | Sed dilectioni tuae ut cuncta subtiliter comprehendat, fratris nostri Alcysonis episcopi Corcyrae scripta transmisimus, atque eius illic venire hominem fecimus, qui etiam verbo minutius te ad singula possit instruere. |
5 | Hoc tamen breviter indicamus, quia dum Mauricio quondam imperatori esset in praeiudicium Ecclesiae Corcyritanae subreptum, nec iussio eius, quippe quae contra leges et sacros canones data fuerat, habuisset effectum, et indecisa inter partes contentio remansisset aliam illum ad Andream quondam fratrem nostrum tunc Nicopolitanum metropolitam iussionem dedisse, ut quoniam utraque pars eius erat iurisdictioni subiecta, ipse hanc causam cognoscere et finire canonice debuisset. |
6 | Qui metropolita, cognita causa prolataque sententia, cuius tibi exemplaria misimus, praedictum Cassiopi castrum sub potestate ac iurisdictione Corcyritani episcopi, cuius et semper fuit dioecesis, esse distinxit. |
7 | Quam nos sententiam comprobantes, apostolicae sedis auctoritate praevidimus confirmandam. |
8 | Et ne ea quae decrevimus, ita potuissent esse districta, ut nihil benignitatis habere videretur admistum, curae nobis fuit ita causam pro tempore disponere, sicut sententiae nostrae, quam ad te misimus, textus ostendit, ut neque episcopus, vel clerus Euriae civitatis necessitatem habitationis incurrerent, nec Corcyritanae Ecclesiae privilegia in aliquo turbarentur. |
9 | Sed quia inter ipsa primordia srenissimo domno imperatori subreptum est, atque contra iudicatum Nicopolitani metropolitae quo ecclesiastica rectitudine et canonica ratione suffultum est, episcopo Euriae, quod nec sine dolore audire vel loqui sine gemitu possumus, cum maiori iniuria episcopi Corcyritani atque clericorum eius, antefatum Cassiopi castrum traditum memoratur; ut amota, quod grave est dici, iurisdictione Corcyritanae Ecclesiae, ipse illic omnem tanquam principalem habeat potestatem, sententiam nostram nulli dare praevidimus, ne contra iussionem clementissimi domni imperatoris, vel, quod absit, in despectum ipsius aliquid facere videremur. |
10 | Itaque dilectio tua pietati eius cuncta diligenter insinuet, atque constanter astruat hoc omnino illicitum, omnino pravum, omnino iniustum, et sacris esse valde canonibus inimicum. |
11 | Et ideo huiusmodi peccatum temporibus suis introduci in Ecclesiae praeiudicium non permittat. |
12 | Sed quid de hoc negotio iudicatum antefati quondam metropolitae contineat, vel qualiter a nobis ea quae ab illo decreta sunt confirmata fuerint suggerat, atque id agere studeat, ut cum eius iussione nostra illic sententia transmittatur, quatenus et serenitati ipsius, sicut dignum est, reservasse, et rationabiliter correxisse quae male praesumpta sunt videamur. |
13 | Qua in re omnino danda opera est ut, si fieri potest, etiam iussionem suam ipse tribuat, in qua ea quae a nobis definita sunt servari praecipiat. |
14 | Nam hoc facto omnis de caetero subreptionis locus obstruitur. |
15 | Ita ergo ad compescenda haec praeiudicia vigilantiam tuam cum omnipotentis Dei adiutorio exercere festina, ut nec modo voluntas eorum qui perversa moliuntur, aliquid contra antiquum ecclesiasticae consuetudinis statum obtineat, nec post ad exemplum res nefanda proficiat. |
16 | Quanta praeterea mala, quantasque oppressiones suprascriptus Alcyson, frater et coepiscopus noster, ab actionariis Ecclesiae Thessalonicensis asserat sustinere, ut possis cognoscere, ipsam quam ad nos misit epistolam dilectioni tuae transmisimus. |
17 | Ideoque praedictae Ecclesiae responsalem venire ad te facito, atque causam ipso praesente cognosce, et de capitulis quibus te ratio moverit fratri et coepiscopo nostro Eusebio scribe, ut homines suos agere iniusta prohibeat, et minores non premere, sed magis in quibus iustum fuerit moneat adiuvare. |
18 | Hoc quoque volumus, ut ei qui in civitate Nicopolitana metropolita fuerit ordinatus, dilectio tua scribere debeat, quatenus causam de damnis quae Ecclesiae suae illata praedictus frater noster Alcyson queritur cognoscere, et quod iustum est debeat definire, quia a decessore ipsius negotium ipsum non decisum, sed legitur reservatum. |