Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA VII. AD ALCYSONEM CORCYRAEUM EPISCOPUM. Cassiopi castrum sub Corcyraei episcopi iurisdictione permaneat; ex illo tamen non eiiciantur Euriae sacerdotes.
1 | Gregorius Alcysoni episcopo Corcyrae. |
2 | Non immerito elati cordis retundi postulatur ambitio quando, sacrorum canonum vigore postposito temerariae praesumptionis excessus aliena illicite concupiscendo, non solum ad generanda dispendia noxius, verum etiam paci ecclesiasticae probatur esse contrarius. |
3 | Relectis igitur fraternitatis tuae epistolis, quae de Cassiopi castro, quod in tua situm est dioecesi, ab episcopo Euriae civitatis prius vel modo sint acta cognovimus, et contristati sumus quod hi qui Ecclesiae tuae pro impensa sibi charitate debitores esse debuerant, ei inimici magis fieri nullo sunt pudore prohibiti; denique ut contra ecclesiasticam ordinationem, contra sacerdotalem modestiam, contra sacrorum canonum statuta, praedictum castrum de iurisdictione tua abducere, ac suae molirentur potestati subiicere, ut fierent quodammodo domini, ubi prius suscepti fuerant peregrini. |
4 | Qua de re quoniam Andreas, venerabilis memoriae frater noster, Nicopolitanus metropolita, adnitente sibi quoque principali iussione, in qua ei causae huius fuerat iniuncta cognitio, prolata, sicut nobis patuit, noscitur statuisse sententia antefatum Cassiopi castrum sub iurisdictione Ecclesiae tuae, quemadmodum semper fuit, debere persistere, formam eiusdem sententiae comprobantes, apostolicae sedis auctoritate eam favente iustitia confirmamus, atque per omnia robustam manere decernimus. |
5 | Nam nulla aequitatis ratio, nullus canonum ordo consentit ut parochiam alterius alter aliquo modo debeat occupare. |
6 | Unde licet districtionem contra se non modicam huius litigii culpa videatur exigere, propter quod ab eis mala pro bonis sint reddita, studendum tamen est ut excessu benignitas non vincatur, nec illud quod extraneis debetur fratribus etiam necessitatem patientibus denegetur, ne nihil charitas agere in episcoporum mentibus iudicetur, si sine consolationis remedio hi quibus magna est habenda compassio relinquantur. |
7 | Oportet ergo ut sacerdotes vel clerus Euriae civitatis ab antefati Cassiopi castri habitatione nullatenus repellantur, sed et beati Donati sanctum ac venerabile corpus, quod secum detulerunt, in una ecclesiarum antedicti loci quam elegerint, sive intus, sive foris habeant recondendi debita cum veneratione licentiam. |
8 | Sic tamen ut dilectioni tuae, in cuius parochia castrum ipsum est positum, emissa procuretur cautione munitio, per quam promittat episcopus Euriae nullam sibi in eo potestatem, nullum privilegium fore, nullam iurisdictionem, nullam tanquam cardinalis episcopus ulterius auctoritatem defendere; sed pace Deo propitio reddita, ablato venerabili sancti Donati, si maluerint, corpore, ad propria se modis omnibus reversuros. |
9 | Ut huius promissionis persistente memoria, nec illi de caetero quidquam sibi illic principaliter quacunque occasione audeant vindicare, sed omni se tempore esse ibidem hospites recognoscant, et fraternitatis tuae Ecclesia iuris vel privilegii sui in qualibet parte praeiudicium non incurrat. (Vide inf. epp. 8 et 13.) |