Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA V. AD IOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Causam Petri cum Fantino defensore perquirat diligenter faciatque iudicium.
1 | Gregorius Ioanni episcopo Panormitano. |
2 | Quia sunt culpae in quibus culpa est relaxare vindictam (Grat., dist. 28, c. 10), quaerenda semper est veritas, ut inquiri debeat utrum accusatum noxa condemnet, an a poena innocentia patefacta subducat. |
3 | Itaque pervenit ad nos Fantinum defensorem ultionem exercere in Petrum latorem praesentium voluisse, pro eo quod, quantum dicitur, relictam cuiusdam diaconi, tempore quo conductor fuerat, marito tradiderit. |
4 | Sed quoniam iste coniugem diaconi asserit non fuisse, dicens nec virginem illam ad eum venisse, denique ut nec religiosam mutare vestem praesumeret postquam ille in ordine sacro promotus est, adiiciens etiam priusquam ad diaconem perveniret et postea prava illam opinione vixisse, ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut cum Dei, sicut decet, timore, causam hanc subtili omnino investigatione perquirat; et si ita in coniugio diaconi mulier fuisse constiterit, et suprascriptus lator memorato defensori et rectori patrimonii ad vindictam modis omnibus tradatur, et cum competenti emendatione ii qui male sociati sunt disiungantur. |
5 | Si vero in eius coniugio non fuit, memoratum Fantinum ex nostro mandato commonere te volumus, ut eis facere nil praesumat, nec falsa illum accusatio apud eum in aliquo praegravet. |
6 | Quia vero res suas antedictus Petrus apud Ecclesiae colonos perhibet retineri, volumus ut sine cuiusquam impedimento eas habeat, si tamen ita est exigendi licentia. |
7 | Nam et si inventus fuerit esse culpabilis, non res suas amittere, sed in se debet dignam ultionem suscipere. |