monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA III. AD IOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Positam Romae domum cum Epiphanio Romanae Ecclesiae diacono permutare concedit. <<<     >>> EPISTOLA V. AD IOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Causam Petri cum Fantino defensore perquirat diligenter faciatque iudicium.

Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA IV. AD FANTINUM DEFENSOREM PANORMITANUM. Exhilarati episcopi actibus invigilet, tum ut ille clero suo charitatem, tum ut obedientiam illi clerus exhibeat.

1 Gregorius Fantino defensori Panormitano.
2 Talia ad nos de fratre et coepiscopo nostro Exhilarato, sicut et ipse nosti, pervenerunt quae districta omnino essent ultione plectenda; sed quoniam bis eam reverendissimus frater et coepiscopus noster Leo, qui etiam in causa eius iudicem se fuisse testatus est, levigavit, ad Ecclesiam suam illum retransmittendum esse praevidimus, iudicantes sufficere illi hoc quod eum hic diutius retinentes affliximus.
3 Itaque experientiae tuae praecipimus ut erga mores actusque illius curam habeat, atque eum frequenter admoneat, quatenus se ad impendendum clericis suis charitatem benignum, et si res exegerit, ad corrigendas culpas debeat se exhibere sollicitum.
4 Sed et clerum eius admonere te volumus, ut humilitatem illi, ac obedientiam quam Dominus mandat, exhibeat, nec in aliquo illi superbus praesumat existere.
5 Quod si quis eorum, id est sive episcopus, sive clericus, admonitionem tuam neglexerit, ex hac nostra auctoritate canonica coerctione inobedientiae culpam aut tu, sicut praevideris, corrige, aut nobis renuntiare festina, ut disponere valeamus qualiter disciplinae frenum extra iter suum eos pergere non permittat quos ad excessum aculeus pravae mentis irritat.
Gregorius Magnus HOME