monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA PRIMA. AD PAULUM SCHOLASTICUM. Gratulatur tum de illius cum Leone episcopo reconciliatione, tum de zelo in maleficos. <<<     >>> EPISTOLA III. AD IOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Positam Romae domum cum Epiphanio Romanae Ecclesiae diacono permutare concedit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA II. AD VITALEM DEFENSOREM SARDINIAE. De neglectis xenodochiis. De protegendis apud imperatorem Sardis. De quibusdam post lapsum ordinatis in abbates. De constructo in domo Pomponianae monasterio. De requirendis Ecclesiarum et monasteriorum rebus. De Ianuarii episcopi infirmitate, tempore sacrificii.

1 Gregorius Vitali defensori Sardiniae.
2 Experientia tua indicante, comperimus xenodochia in Sardinia constituta gravem habere neglectum.
3 Unde reverendissimus frater et coepiscopus noster Ianuarius vehementissime fuerat obiurgandus, nisi nos eius senectus ac simplicitas, et superveniens aegritudo, quam ipse retulisti, suspenderet.
4 Quia ergo ita est positus, ut ad aliquam ordinationem esse non possit idoneus, oeconomum eius Ecclesiae, atque Epiphanium archipresbyterum ex nostra districta auctoritate commone, ut eadem xenodochia ipsi in periculum suum sollicite ac utiliter studeant ordinare.
5 Nam si quis illic post hoc neglectus exstiterit, nulla se noverint posse hoc apud nos ratione aliquatenus excusare.
6 Quoniam vero possessores nos Sardiniae petiverunt ut, quia diversis oneribus affliguntur, Constantinopolim pro eorum debeas remedio proficisci, licentiam tibi eundi concedimus.
7 Sed et dilectissimo filio nostro Bonifacio scripsimus, ut suum tibi pro remedio illius provinciae studeat adhibere solatium.
8 De Ecclesiis autem quas vacare sacerdotibus indicasti, praedicto reverendissimo fratri et coepiscopo nostro Ianuario scripsimus, ut eas debeat ordinare; sic tamen, ut non omnes ad episcopatum de Ecclesia ipsius eligantur.
9 Nam sic eum convenit alias ordinare, ut Ecclesiae suae de personis quae in ea possint proficere necessitatem non faciat.
10 Illud igitur quod ad gubernationem quorumdam monasteriorum personas esse praepositas quae ante, dum adhuc in monachico et minori essent ordine, lapsae sunt, indicasti, officium quidem abbatis suscipere nisi omnino correcta vita, et digna praecedente poenitentia, minime debuerunt.
11 Sed quoniam iam abbatum, sicut dicis, officium susceperunt, de vita, moribus ac sollicitudine eorum cura gerenda est.
12 Et si actus eorum inventi contra officium non fuerint, in eo quo sunt ordine perseverent; alioquin, remotis eis, alii qui commissis sibi animabus prodesse valeant ordinentur.
13 Causa praeterea de monasterio sancti Hermae, quod in domo Pomponianae religiosae feminae a fratre nostro constructum est, quia plus blandimentis quam districtione agenda est, experientia tua apud eamdem mulierem cum dulcedine agere studeat, quatenus nec illa in peccatum proprium auctoris sui debeat postponere voluntatem, et tu utilitates monasterii valeas salubriter procurare.
14 Puellas autem suas quas antedicta Pomponiana in monasterio mutata olim religiosa veste convertit, abstrahi ab ea vel inquietari nullo modo patiaris, sed in ea qua sunt conversatione, Deo protegente, permaneant.
15 Pro requirendis vero rebus Ecclesiarum, vel monasteriorum, sive piarum causarum, quod scripsisti, prius quidem hi quorum interest admonendi sunt, ut ab eis, te insistente atque solatiante, modis omnibus requirantur.
16 Quod si forte vel ipsi negligentes exstiterint, vel certe qui eas requirere debeant inventi non fuerint, tunc omnia ipse perquire, atque ita reperta recollige, ut manu aliquod iudicium inferre cuiquam minime videaris.
17 De xenodochiis itaque Hortulani atque Thomae nil hactenus horum quae indicasti cognovimus.
18 Eapropter experientia tua iussionem principis ex hoc datam diligenter inspiciat, et omnia secundum eius tenorem disponat, et nobis quidquid egerit innotescat.
19 De hoc igitur quod scripsisti, fratrem et coepiscopum nostrum Ianuarium tempore quo sacrificium celebrat tantam pati frequenter angustiam, ut vix post longa intervalla ad locum canonis redire valeat quem reliquit, atque ex hoc multos dubitare si communionem debeant de eius consecratione percipere, admonendi sunt ut nullatenus pertimescant, sed cum omni fide et securitate communicent, quia aegritudo personae sacri mysterii benedictionem nec mutat nec polluit.
20 Secretius tamen omnino idem frater noster hortandus est, ut quoties aliquam molestiam senserit, non procedat, ne ex hoc et se despiciendum praebeat, et infirmorum animis scandalum faciat.
21 Praeterea Pomponiana, religiosa femina, questa nobis est haereditatem quondam generi sui Epiphanii, in qua Epiphanius idem Matronam coniugem suam filiam antefatae Pomponianae usufructuariam constituerat, monasterio quod in domo sua fundari statuerat, et postea exstincto usufructu modis omnibus profuturam, atque alia quae eidem Matronae proprietatis iure probantur competere, ab experientia tua et a reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Ianuario iniuste sublata, et exinde nihil hactenus, vel filiae suae redditum, vel profecisse monasterio.
22 Quod si ita veritas se habet, et aliquid te indecenter fecisse cognoscis, absque ulla mora ablata restitue; aut certe si aliter esse putas, ne gravari pars adversa praeiudicialiter videatur, electorum cum ea iudicium hac de causa nullo modo subire postponas, ut utrum vera iustaque eius sit querimonia, definitione iudicii declaretur.
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA PRIMA. AD PAULUM SCHOLASTICUM. Gratulatur tum de illius cum Leone episcopo reconciliatione, tum de zelo in maleficos. <<<     >>> EPISTOLA III. AD IOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Positam Romae domum cum Epiphanio Romanae Ecclesiae diacono permutare concedit.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2