monumenta.ch > Gregorius Magnus > 43
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XLII. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. De non amisso oculorum visu, ac de aucto dominico grege gratulatur. Monet susceptas illius eulogias, necnon parata esse grandiora ligna, quibus si eget, scribat Bonifacio. <<<     >>> EPISTOLA XLIV. AD IOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Quae clericis suis iusta petentibus promisit exhibeat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XLIII. AD IOANNEM PANORMITANUM. Quem videre peroptabat, manere in Sicilia concedit, ob navigii periculum.

1 Gregorius Ioanni Panormitano.
2 Amorem circa nos vestrum, quem corporali nobis visione voluimus exhibere, scriptis et operibus assidue demonstratis.
3 Sed quid aliud haec exhibendo agitis, nisi ut plus quaeramus videre, quem docemur amplius amare? Et paulo minus iam etiam murmur accepimus, quia non possumus videre quem amamus.
4 Sed adfuit qui mihi impossibilitatem navigii de vestra gloria narraret, atque ideo quod amavi retinui, et quod iratus fueram peperci.
5 Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, et a malis omnibus gratia continua defendat.
Gregorius Magnus HOME