Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XLII. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. De non amisso oculorum visu, ac de aucto dominico grege gratulatur. Monet susceptas illius eulogias, necnon parata esse grandiora ligna, quibus si eget, scribat Bonifacio.
1 | Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino. |
2 | Magnas omnipotenti Deo gratias reddimus, quia in ore cordis experimento dulcis fit sapor charitatis, cum impletur quod scriptum est: Sicut aqua frigida sitienti, sic nuntius bonus de terra longinqua (Prov. XXV, 25). |
3 | Ante hoc enim temporis Bonifacii chartularii, responsalis mei, qui in urbe regia demoratur, vehementer me scripta turbaverant, quae dicebant dulcissimam mihi atque suavissimam sanctitatem vestram defectum corporei luminis pertulisse. |
4 | Ex quibus scriptis gravi moerore percussus sum. |
5 | Sed subito, Creatoris ac Redemptoris nostri gratia prosperante, beatitudinis vestrae suscepi epistolam, et, sanam de ea quam audivi corporis molestia agnoscens, exsultavi vehementer, quia tanta laetitia cordis secuta est, quanta prius tristitiae amaritudo praecesserat. |
6 | Scimus enim quia in omnipotentis Dei adiutorio multorum salus est vita vestra. |
7 | Nam tunc inter fluctus nautae securi navigant, quando gubernator doctus atque artifex ad clavi regimen sedet. |
8 | In salutis autem vestrae gaudio haec quoque mihi est exsultatio addita, quia et imminutos ore vestro Ecclesiae hostes, et multiplicatos dominicos greges agnovi. |
9 | Crescunt enim quotidie per linguae vestrae vomerem grana coelestia, atque in supernis horreis multiplicantur; ita ut in vobis impletum esse gaudeamus quod scriptum est: Ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo boum (Prov. XIV, 4). |
10 | Unde aperte colligimus, quia quanto plus ad servitium Dei omnipotentis fugitivos eius reducitis, tanto apud eum maius meritum habetis. |
11 | Et quanto meritum maius accipitis, tanto potestis amplius impetrare quae petitis. |
12 | Rogo ergo ut pro me peccatore enixius oretis, quia et dolor corporis, et amaritudo cordis, et immensa vastitas mortalitatis inter tot barbarorum gladios me vehementer affligit. |
13 | Inter quae omnia non temporalem, sed aeternam consolationem requiro, quam per me impetrare non valeo, sed intercessione vestrae beatitudinis hanc me obtinere confido. |
14 | Secundo vero anno nulla sanctitatis vestrae scripta suscepi, atque omnino contristatus sum. |
15 | Et quidem vestra benedictio, quam sine epistola transmisistis, data atque suscepta est. |
16 | Sed quia plus me lingua vestra quam data laetificat, minoris gratiae esse credidi quae dabantur. |
17 | Communem autem filium Epiphanium diaconum, Alexandro atque Isidoro sanctissimae Ecclesiae vestrae diaconis feci scribere, ut constaret quia ea quae transmissa sunt suscepissem. |
18 | Scripsi vero quia grandia ad arbores ac temones faciendos ligna paraveram, sed navis parva quae venerat, haec portare non potuit, et nihil mihi exinde rescripsistis. |
19 | Unde si sunt necessaria, communi filio Bonifacio diacono nostro, quem nunc ad urbem regiam pro faciendis responsis transmittimus, scribite, ut mihi ipse rescribat quatenus praeparentur, ut cum beatitudo vestra transmiserit, parata valeant inveniri. |
20 | Praeterea transmisimus crucem parvulam, in qua de catenis amatorum vestrorum sanctorum Petri et Pauli apostolorum inserta est benedictio, quae oculis vestris assidue superponatur, quia multa per eamdem benedictionem miracula fieri consueverunt. |
21 | Omnipotens Deus cordi beatitudinis vestrae aspiret, ut pro me orare assidue curetis, et vos vestrosque omnes sua dextera protegat, atque post longa annorum curricula ad coelestia regna perducat. |
22 | Eulogias vero sancti Marci a beatissima fraternitate vestra transmissas cum ea charitate qua sunt directae secundum notitiam earum suscepimus, et gratias affectui vestro referimus, quia ex his exterioribus quales erga nos interius sitis agnoscimus. (Ioan. Diac., lib. IV, c. 52.) |