Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XLI. AD EULOGIUM ALEXANDRINUM PATRIARCHAM. Eulogium ad simoniam evellendam hortatur.
1 | Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino. |
2 | Quadam die dum inter me et familiares meos de consuetudinibus Ecclesiarum sermo fuisset exortus, quidam, qui in magna civitate Alexandrina medicinalis arte erat imbutus, collectorem se apud sophistam suum habuisse perhibuit, summae pravitatis puerum, quem repente dixit esse diaconum ordinatum. |
3 | Atque addidit quod per praemia et dationes ordinatus fuisset, quia eamdem consuetudinem in sancta Alexandrina Ecclesia convaluisse fatebatur. |
4 | Quod ego audiens obstupui, et valde miratus sum, quia sanctissimi ac beatissimi viri domni Eulogii lingua, quae tam multos haereticos ad fidem catholicam revocat, simoniacam haeresim de sancta Alexandrina Ecclesia non erasit. |
5 | Et quis erit cuius exhortatio vel correctio hoc poterit emendare, si magna et admirabilis doctrina eius hoc sine emendatione reliquerit? Unde pro absolutione animae vestrae, pro augmento mercedis vestrae, ut ante tremendi oculos Iudicis vestra in omnibus perfecta sint opera, festinare debetis simoniacam haeresim, quae prima in Ecclesia exorta est, a sanctissima sede vestra, quae nostra est, funditus evellere atque eradicare. |
6 | Propter hoc etenim contigit ut ecclesiasticorum ordinum a plurimis sanctitas caderet, quia personae non pro vita et actibus, sed pro praemiis ad eos ordines adducuntur. |
7 | Si autem morum merita, et non praemia quaeruntur, ad ordinationem personae indignae non venient. |
8 | Et tanto plus incipiet vobis merces accrescere, quanto boni quique, qui adducti ad sacros ordines fuerint, de animarum lucris studuerint cogitare. |